Denz.-U. 290
Ad haec et synodicis epistolis, quae scriptae sunt a beato Cyrillo adversus impium Nestorium et ad orientales episcopos; assecuti quoque sancta quinque universalia Concilia et sanctos atque probabiles Patres, consonanterque confitetur definientes Dominum nostrum Iesum Christum verum Deum nostrum, unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in deitate, et perfectum eundem in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationali et corpore; consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem, />er omnia similem nobis absque peccato [Hebr 4,15], ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis diebus autem eundem propter nos et propter nostram salutem de Spiritu Sancto et Maria Virgine proprie et veraciter Dei genitrice secundum humanitatem, unum eundemque Christum Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam exstincta harum naturarum differentia propter unitionem, salvataque magis proprietate utriusque naturae, et in unam personam, et in unam subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum vel divisum, sed unum eundemque unigenitum Filium Dei Verbum Dominum Iesum Christum, iuxta quod olim Prophetae de eo et ipse nos Dominus Iesus Christus erudivit, et sanctorum Patrum nobis tradidit symbokim. [Conc. CHALC, V. n. Ii8.]