Denz.-U. 291
Et duas naturales voluntates in eo, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum Patrum doctrinam adaeque praedicamus; et duas naturales voluntates non contrarias, absit, iuxta quod impii asseruerunt haeretici, sed sequentem eius humanam voluntatem et non resistentem vel eluctantem, sed potius et subiectam divinae eius atque voluntati. Oportebat enim carnis voluntatem moveri, subici vero voluntati divinae, iuxta sapientissimum Athanasium. Sicut enim eius caro caro Dei Verbi dicitur et est, ita et naturalis carnis eius voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de coelo, non faciam voluntatem meat sed eius qui misit me Patris [lo6, 38], suam propriam dicens voluntatem, quae erat carnis eius. Nam et caro propria eius facta est. Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata eius caro deificata non est perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit: ita et humana eius voluntas deificata non est perempta, salvata est autem magis, secundum deiloquum Gregorium dicentem: «Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non est contrarium Deo, deificatum totum.»