Denz.-U. 338
Can. 11. Veteri et Novo Testamento unam animam rationabilem et intellectualem habere hominem docente et omnibus deiloquis Patribus et magistris Ecclesiae eandem opinionem asseverantibus: in tantum impietatis quidam, malorum inventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere animas impudenter dogmatizare et quibusdam irrationabilibus conatibus per sapientiam, quae stulta facta est [i Cor i, 20], propriam haeresim confirmare pertentent. Itaque sancta haec et universalis Synodus veluti quoddam pessimum zizamum nunc germmantem nequam opinionem evellere festinans, immo vero ventilabrum in nianu [Mt 3, 12; Lc 3, 17] veritatis portans et igni inexstinguibili transmittere omnem paleam et arcam Christi mundam exhibere [Mt3, 12; Lc 3, 17] volens, talis impietatis inventores et patratores et his similia sentientes magna voce anathematizat et definit atque promulgat, neminem prorsus habere vel servare quoquo modo statuta huius impietatis auctorum. Si autem quis contraria gerere praesumpserit huic sanctae et magnae Synodo, anathema sit et a fide atque cultura Christianorum alienus.