Denz.-U. 442

Tacti dolore cordis intrinsecus amaritudine repleti sumus absynthii [cf. Thr 3, 15], quod, sicut nostris est auribus intimatum, quidam apud vos, spiritu vanitatis ut uter distenti, positosa Patribus terminos profana transferre satagunt novitate; coelestis paginae intellectum, SS. Patrum studiis certis expositionum terminis limitatae, quos transgredi non solum est temerarium, sed profanum, ad doctrinam philosophicam naturalium inclinando; ad ostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum; ut sic videantur non theodocti seu theologi, sed potius theophanti. Cum enim theologiam secundum approbatas traditiones Sanctorum exponere debeant, et non carnalibus armis, sed Deo potentibus destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivum in obsequium Christi omnem reducere intellectum [2 Cor 10, 4 sq]: ipsi doctrinis variis et peregrinis abducti [Hebr 13, redigunt caput in caudam, et ancillae cogunt famulari reginam, videlicet documentis terrenis coeleste, quod est gratiae, tribuendo naturae. Profecto, scientiae naturalium plus debito insistentes, «<2 infirma et egena elementa-') [Gal 4, 9] mundi, quibus, dum essent parvuli, servierunt, reversi et eis denuo servientes, tanquam imbecilles in Christo, lacte, non solido cibo [Hebr 5, 12 sq] vescuntur, et videntur cor nequaquam gratia stabilisse [Hebr 13, 9]: propter quod, spoliati gratuitis et in suis naturalibus vulnerati, ad memoriam non reducunt illud Apostoli, quod ipsos legisse credimus iam frequenter: Profanas vocum novitates et falsi nominis scientiae opiniones devita, quam quidam appetentes exciderunt a fide [1 Tim 6, 20 sq]. O improvidi et tardi corde in omnibus, quae divinae gratiae assertores, Prophetae videlicet, Evangelistae ac Apostoli, sunt locuti, cum natura per se quicquam ad salutem non possit, nisi gratia sit adiuta. Dicant praesumptores huiusmodi, qui doctrinam naturalium amplexantes verborum folia et non fructus auditoribus suis apponunt, quorum mentes quasi siliquis pastae vacuae remanent et inanes, et eorum anima non potest in crassitudine delectari, eo quod sitibunda et arida aquis currentibus cum silentio non potatur: sed eis potius, quae de torrentibus philosophicis hauriuntur, de quibus dicitur: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, quia satietatem non afferunt, sed anxietatem potius et laborem •, nonne, dum ad sensum doctrinae philosophorum ignorantium Deum sacra eloquia divinitus inspirata extortis expositionibus, immo distortis inflectunt, iuxta Dagon arcam foederis <://<:rt';// [1 Rg 5, et adorandam in templo Domini statuunt imaginem Antiochi? Et dum fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali, nonne illam reddunt quodammodo inutilem et inanem? Quoniam fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Credit denique intellecta natura, sed fides ex sui virtute gratuita intelligentia credita comprehendit, quae audax et improba penetrat, quo naturalis nequit attingere intellectus. Dicant huiusmodi naturalium sectatores, ante quorum oculos gratia videtur proscripta; ooA Verbum, quod erat in principio apud Deum, factum est caro et habitavit in nobis [lo i], estne gratiae an naturae? Absit de cetero, ut pulcherrima mu- Herum a praesumptoribus stibi peruncta oculos coloribus adulterinis fucetur, et quae a suo sponso circumamicta varietatibus [Ps, 10] et ornata monilibus [Is, 10] procedit splendida ut regina, consutis philosophorum semicinctiis, veste sordida induatur. Absit, ut boves foedae ac confectae macie, quae nullum dant saturutatis vestigium, speciosas devorent [Gn 41, 18 sqq], crassasque consumant.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 196.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.