Denz.-U. 468

Unam sanctam Ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est, nec remissio peccat orum, sponso in Canticis proclamante: Una est colu))iba mea, pe)'fecta niea. Una est Diatri suae, electa genitrici suae [Ct 6, 8]; quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius caput Christus, Christi vero Deus. In qua <<unus Domnus, una fides, unum baptisma> [Eph, 5]. Una nempe fuit diluvii tempore arca Noe, unam Ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata unum, Noe videlicet, gubernatorem habet et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et unicam, dicente Domino in Propheta: «Erue a framea, Deus, animam inea)n, et de manu canis unicam meain-f [Ps2i,2i]. Pro anima enim id est pro se ipso capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scl. Ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis Ecclesiae unitatem. Haec est tunica Domini inconsutilis Jo 19, 23], quae scissa non fuit, sed sorte provenit. Igitur Ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus videlicet et Christi vicarius PETRUS, PETRIque successor, dicente Domino ipsi PETRO: «Pasce oves meas>-> [lo2i, 17]. Meas, inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas: per quod commisisse sibi intelligitur universas. Si ergo Graeci sive alii se dicant PETRO eiusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Ioanne: unum ovile et unicum esse pastorem

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 205.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.