Denz.-U. 469

In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritu- (i788)jgj videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur.... Uterque ergo est in potestate Ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subici potestati.,.. Spiritualem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecedere potestatem oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt.... Nam veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit.... Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed, si deviat spiritualis minor, a suo superiore; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari. Testante Apostolo: Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur [i Cor 2, 15]. Est autem haec auctoritas etsi data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina, ore divino PETRO data sibique suisque successoribus in ipso, quem confessus fuerit petra, firmata, dicente Domino ipsi PETRO: <(>Quodcunque ligaveris> etc. [Mt 16, 19]. Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo sicut Manichaeus fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia, testante Moyse, non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et terram [cf. Gn, i]. Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 206.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.