Denz.-U. 808

Adversus etiam hominum quorundam callida ingenia, qui «per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium> [Rom, 18], asserendum est, non modo infidelitate [can,27], per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocunque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides [can 28], acceptam iustificationis gratiam amitti, divinae legis doctrinam defendendo, quae a regno Dei non solum infideles excludit, sed et fideles quoque, fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos maledicos, rapaces [iCorG, 9sq], ceterosque omnes, qui letalia committunt peccata, a quibus cum divinae gratiae adiumento abstinere possunt, et pro quibus a Christi gratia separantur [can.27]. Cap. 16. [De merito bonorum operum seu iustiiicationis fruciuj

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 275.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.