Denz.-U. 807

Qui vero ab accepta iustificationis gratia per peccatum exciderunt, rursus iustificari [can.29] poterunt, cum excitante Deo per poenitentiae sacramentum merito Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim iustificationis modus est lapsis reparatio, quam secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post baptismum in peccata labuntur, Christus Iesus sacramentum instituit poenitentiae, cum dixit: «Accipite Spiritum Sanctum: quortnn remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt-» [lo 20, 22 23]. Unde docendum est, christiani hominis poenitentiam post lapsum multo aliam esse a baptismali, eaque contineri non modo cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut «cor contritum et humiliatum-» [Psso, 19], verum etiam eorundem sacramentalem confessionem saltem in voto et suo tempore faciendam, et sacerdotalem absolutionem; itemque satisfactionem per ieiunia, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitae exercitia; non quidem pro poena aeterna, quae vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpa remittitur, sed pro poena temporali [can], quae, ut sacrae Litterae docent, non tota semp e r, ut in baptismo sit, dimittitur illis, qui gratiae Dei, quam acceperunt, ingrati Spij-iium Sanctum contristaverunt [cf. Eph 4, 30], et templwn Dei violare [1 Cor 3, non sunt veriti. De qua poenitentia scriptum est: «•Memor esto, unde excideris: age poenitentiam, et prima opera facit [Apc2, 5], et iterum: <!Quae secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur> [2Cor7, 10] et rursus: <Poenitentiam agite-» [Mt3, 2; 4, 17J, et «facite fructus dignos poenitentiae-i> [Mt3, 8]. Cap. 15. [De amissione gratiae per quodvis peccatum mortalej

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 274.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.