Denz.-U. 806

Similiter de perseverantiae munere [can 16], de qu scriptum est: «Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit> [Mt 10, 22; 24, 13], quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui stat, statuere [Rom, 4], ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere: nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere [Phil 2, 13; can.22]i. Verumtamen qui se existimant stare, videant, ne cadant [1 Cor 10, 12], et cum timore ac tremore salutem suam operentur [Phil 2, 12] in laboribus, in vigiliis. in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in ieiuniis et castitate [cf. 2 Cor 6, 3 sqq]. Formidare enim debent, scientes, quod m spem [cf. i Petr i, 3] gloriae et nondum in gloriam renati sunt, de pugna, quae superest cum carne, cum mundo, cum diabolo, in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent, dicenti: «.Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus; si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, Vivetis> [Rom 8, 12 sq].

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 273.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.