Denz.-U. 874

Principio docet sancta Synodus et aperte ac simpliciter profitetur, in almo sanctae Eucharistiae sacramento post panis et vini consecrationem Dominum nostrum Iesum Christum verum Deum atque hominem vere realiter ac substantialiter [can.1] sub specie illarum rerum sensibilium contineri. Neque enim haec inter |!|se pugnant, ut ipse Salvator noster semper ad dextram Patris in coelis assideat iuxta modum exsistendi naturalem, isist ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter praesens sua substantia nobis adsit, ea exsistendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem ilkistrata asse- -"qui possumus et constantissime credere debemus. Ita enim maiores nostri omnes, quotquot in vera Christi Ecclesia fuerunt, qui de sanctissimo hoc sacramento disseruerunt, apertissime professi sunt, hoc tam admirabile sacramentum in ultima coena Redemptorem nostrum instituisse, cum post panis vinique benedictionem se suum ipsius corpus ilis praebere ac suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est; quae verba a sanctis Evangelistis commemorata [Mt 26, 26 sqq; Mc 14, 22 sqq; Lc 22, 19 sq], et a Divo Paulo pOStea repetita [1 Cor 11, 23 sqq], cum propriam illam et apertissimam significationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt, indignissimum sane hagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum Ecclesiae sensum detorqueri, quae, tanquam columna et firmamentum veritatis [I Tim 3, 15], haec ab impiis hominibus excogitata commenta, velut satanica detestata est, grato semper et memori animo praestantissimum hoc Christi beneficium agnoscens.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 284.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.