Denz.-U. 902

Circa ministrum autem huius sacramenti declarat sancta Synodus, falsas esse et a veritate Evangelii C) penitus alienas doctrinas omnes, quae ad alios quosvis homines praeter episcopos et sacerdotes [can. lo] clavium ministerium perniciose extendunt, putantes verba illa Domini: «Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et ut coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo» [Mt, 18], et: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt [lo 20, 23], ad omnes Christi fideles indifferenter et promiscue contra institutionem huius sacramenti ita fuisse dicta, ut quivis potestatem habeat remittendi peccata, publica quidem per correptionem, si correptus acquieverit, secreta vero per spontaneam confessionem cuicunque factam. Docet quoque, etiam sacerdotes, qui peccato mortali tenentur, per virtutem Spiritus Sancti in ordinatione collatam tanquam Christi ministros functionem remittendi peccata exercere, eosque prave sentire, qui in malis sacerdotibus hanc potestatem non esse contendunt. Quamvis autem absolutio sacerdotis alieni beneficii sit dispensatio, tamen non est solum nudum ministerium vel annuntiandi Evangelium vel declarandi remissa esse peccata: sed ad instar actus iudicialis, quo ab ipso velut a iudice sententia pronuntiatur [can. 9]. Atque ideo non debet poenitens adeo sibi de sua ipsius fide blandiri, ut, etiamsi nulla illi adsit contritio, aut sacerdoti animus serio agendi et vere absolvendi desit, putet tamen se propter suam solam fidem vere et coram Deo esse absolutum. Nec enim fides sine poenitentia remissionem ullam peccatorum praestaret, nec is esset nisi salutis suae negligentissimus, qui sacerdotem iocose absolventem cognosceret, et non alium serio agentem sedulo requireret.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 297.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.