Denz.-U. 92

47). [Piacuit,] ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesus Nave, Iudicum, Ruth, Reg(nor)um libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Iob, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, duodecim libri Prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Esther, Esdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Ioannis. Ita ut de confirmando isto canone transmarina Ecclesia consulatur. Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 42.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.