Denz.-U. 93
Dat mihi plurimum illud in Christi amore gaudium, quod divinitatis studio, alacritate succensa, integram fidem Apostolis traditam locatamque a maioribus toto orbe victrix retinebat Italia. Ipso quippe sub tempore, quo divae memoriae Constantius orbem victor obtinuit, nec potuit sordes suas immittere aliqua subreptione factio Ariana Deo nostro, ut credimus, providente, ne illa sancta fides et impoHuta in aliquo vitio blasphemiae maledicorum hominum contaminaretur: haec scilicet ipsa, quae a sanctis viris et in requie sanctorum iam coHocatis episcopis, tractata fuerat vel definita in Synodi conventu NICAENAE; pro qua exiHum libenter tulerunt, qui sancti tunc episcopi sunt probari: hoc est Dionysius inde Dei servus, divina instructione compositus; vel eius sancti exemplo, sanctae recordationis Ecclesiae Romanae LIBERIUS episcopus, Eusebius quoque a Vercellis, Hilarius de Gallis; ut de plerisque taceam, quorum potuerit in arbitrio residere cruci potius affigi, quam Deum Christum (quod Ariana cogebat haeresis) blasphcmarent, aut Filium Dei, Deum Christum dicerent creaturam Domini.