Denz.-U. 932
Insuper declarat, quamvis Redemptor noster, ut antea dictum est, in suprema illa coena hoc Sacramentum in (Sio) duabus speciebus instituerit et Apostolis tradiderit, tamen fatendum esse, etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt [can.3].