Denz.-U. 96

(7) Qui vero libri recipiantur in canone, brevis adnexus ostendit. Haec sunt, quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri V, id est, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii et Iesu Nave, Iudicum I, Regnorum libri IV, simul et Ruth, Prophetarum libri XVI, Salomonis libri V, Psalterium. Item historiarum, Iob liber I, Tobi liber I, Esther I, Iudith I, Machabaeorum II, Esdrae II, Paralypomenon II. Item Novi Testamenti: EvangeHorumHbrilV, PauliApostoHepistolaeXIV, epistolae Ioannis III [cf. n. 84= 92], epistolae Petri II, epistola luda, epistola Iacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Ioannis. Cetera autem, quae sub nomine Mathiae sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Ioannis, quae a quodam Leucio scripta sunt (vel sub nomine Andreae, quae a Xenocaride et Leonida philosophis) vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 44.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.