LettersBook V: To archpriests, archdeacons, priests and clerics

St Peter Damian († 1072) · Epistolae · 1040s-1072

5.1 Epistola Prima. AD ARCHIPRESBYTEROS ANDREAM, V. ET C

ARGUMENTUM.--Graviter invehitur contra quosdam maledicos homines, et imperitos, quod verba quaedam ex ipsius sermone desumpta calumniose in invidiam adducere conabantur. Asseruerat autem illis verbis, quales ex hoc saeculo hominum animae egrediuntur, tales judicio sisti: quod dictum non a se primum, sed a Magno Gregorio prolatum, et divinae Scripturae consentaneum ostendit.

Venerandis in Christo fratribus archipresbyteris ANDREAE, V. et C., PETRUS peccator monachus fraternae charitatis affectum.

Dum ergo non minimo languore depressus in lectulo jam, et, quod dicto, alter frater excipiat, non sit mirum, si non luculentum, sive politum digero languidi sermonis articulum: imo, quia contra rusticos et imperitos, ac litterarum prorsus ignaros loquor, dignum est, ut eis congruens, rustice proloquar: et, ut ipsi dicunt, quidquid in buccam venerit, negligenter effundam. Verumtamen antequam ad rem veniam, quod mens suggerit, compendiose praemittam. Philosophus quidam nocte dum stellarum cursus, et meatus siderum subtiliter rimaretur, in puteum repente corruit, et hianti, sicut dicitur, immanitate profundum et obscenis sordidum squaloribus plenum. Cui nimirum philosopho domestica erat ancilla nomine Iambi, quae in dominum suum libere, ac prudenter invecta, per metrum Iambicum, quod ex ea postmodum tale nomen accepit, super eo plausibiliter dixit: « Dominus, inquit, meus ignorabat stercora, quae sub ejus pedibus erant, et nosse tentabat sidera. » Hoc itaque modo fit in diebus nostris, fit rustici et insipientes quique, qui nil pene noverunt, nisi vomeribus arva proscindere, percos ac diversorum pecorum captabula custodire, nunc in compitis ac triviis ante mulierculas, et combubulcos suos, non erubescant de Scripturarum sanctarum sententiis disputare: imo, quod turpe est dicere, in tota nocte subant inter femora mulierum, die non verentur tractare de sermonibus angelorum, et hoc modo sanctorum dijudicant verba doctorum.

Significavit enim mihi per litteras sanctitas vestra, quod pro sententia illa, quam nos in B. Stephani sermone posuimus, quia videlicet uniuscujusque anima qualis de hoc saeculo egreditur, talis postmodum judicio praesentatur, tantum apud quosdam scandalum est exortum, ut dicant, orationes, oblationes, sacrificia, quae pro defunctorum animabus offeruntur, nil sibi proficere ante judicium. Et quid mirum, si hoc idem mihi contigit peccatori, quod evenisse cognoscitur ipsi totius Christianae religionis auctori? Ait enim: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. » Quod audientes septuaginta ferme viri dixerunt: « Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? » Et, teste Scriptura, jam non cum illo ambulabant. Ussit itaque eos sol Christus: est enim Sol justitiae, istos autem ussit luna. Ego enim ad lunam, hoc est, ad corpus Christi pertineo, quod est Ecclesia: vos autem e contrario benedicentes mihi dignamini dicere: « Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. » Ecce in tantum profecerunt sapientes, et prudentes istarum partium viri, ut omnia coelestis eloquii profunda cognoscant, universa divinorum voluminum mysteria comprehendant, et in sola una sermonis mei sententia caliginem caecitatis incurrant. Et si eos haereticos esse delectat, nunquid in tantum amici mei diligunt, ut sine me in haeresim transire non possint? Quisquis enim perhibet orationes, oblationes, sacrificia pro defunctis prodesse non posse, et hoc imprudenter affirmare conatur, hic profecto Aerianus esse convincitur. Aerius enim hoc in erroris sui disputationibus dogmatizat, quod haec pietatis opera vana sint prorsus, ac frivola, nullique in illo saeculo postmodum profutura. Nunquid enim divinorum eloquiorum strenui scrutatores quamplures per divinarum Scripturarum campos non possunt sententias reperire, quibus ut haeretici fiant, valeant sibi muscipulas, pedicasque substruere? Porro si delectat eos, ut a Christianismo recedant, occasionis materiam invenire, dijudicent illud, quod Dominus in Evangelio dicit: « De die illa, » id est judicio, « neque angeli sciunt in coelo, nec ipse Filius, nisi solus Pater. » Et quomodo Filius diem judicii ignorare possit, qui videlicet ipsum, eumdemque diem, et omnia tempora, atque universa visibilia et invisibilla simul cum Patre condiderit? Detestentur etiam illud, quod alibi dicit: « Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. »

O Domine Jesu, nos quidem simplices et hebetes servi tui, quidquid dixeris, credimus tibi: scimus enim, quia veritas es, et mentiri non potes. Sed quomodo sapientes istius terrae, et divinorum voluminum tenebrosissimi ac profundissimi scrutatores fidem poterunt tuis adhibere sermonibus? Poterunt enim a te, secundum prudentiam suam, versuta mordacitate requirere, quomodo verum esse poterit, quod dixisti: « Doctrina mea non est mea? » Si tua est, quomodo non tua? Si autem non tua est, quomodo erit tua? Restat ergo ut doctrinam tuam, aut tuam esse indubitanter asseras, et tuam non esse ultra non dicas: aut si non tuam esse firmaveris, tuam jam esse omnino diffitearis. Sicque timendum est, ne syllogismorum suorum versuta te argumentatione concludant, et auctorem sapientiae cassibus captiosae cavillationis involvant.

Porro autem, ut etiam ad libri Regum recurramus historiam, Dominus misit ad Josiam regem Juda per Holdam uxorem Sellu: « Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem, et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum. » Et paulo post eadem subjungit historia: « Ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphratem, et abiit Jolias rex in occursum ejus, et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum. » Hic censores alienorum operum, hic detractores fratrum, hic plane dentes exacuant. « Filii enim hominum, » ut ait David, « dentes eorum arma, et sagittae; et linguae eorum machaera acuta. » Hic, inquam, crepantibus buccis aethneas flammas eructent, intimi fellis amaritudinem evomant, clamoribus suis coelum terramque confundant, dicentes: Quomodo divina vox mendacio caruit, quod regi promiserat, efficaciter implevit? Quomodo nimirum Josias in sepulcro suo in pace quievit, qui Aegyptiaci regis gladio bellicosa sorte subjacuit? Sicque illis propheticum illud possit aptari: « Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit super terram. »

Vos autem, dilectissimi, et unanimes fratres mei, quibus occultandum nihil est, indubitanter agnoscite sententiam illam Gregorianam esse, non nostram. Quartum ergo Dialogorum librum studiose perquirite, et illic inter caetera sic invenietis: In Evangelio Dominus dicit: « Ambulate, dum lucem habetis. » Per prophetam quoque ait: « Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isa. XLIX). » Quod Paulus exponens dicit: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. » Salomon quoque ait: « Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. » David quoque ait: « Quoniam in saeculum misericordia ejus. » Ex quibus nimirum sententiis constat, quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur. Ubi etiam paulo post subdidit: « Hoc tamen sciendum est, quia illic salutem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promerebitur. » Et ut isti rabidioris iracundiae furore vesaniant, audiant, quod idem Gregorius in Moralibus dicit: « Quia pravus quisque mox ut mortuus fuerit, protinus invenit, quod ulterius mutare non possit. » Exclament ergo, vociferentur, et dicant: Si mutari non possum, quid mihi oblationes, quid orationes, quid sacrificia? Claudat ergo jam Ecclesia januas suas, et ego deinceps contentus ero parietibus domus meae. Quid enim mihi hic ecclesias ingredi, si illic nulla possum ratione mutari? Jam ergo desinant parvulum hominem mordaciter persequi, et in me non * tanquam verbi, velint invidiam concitari; Gregorium lacerent, Gregorium mordeant, et in eum dentes amarissimi livoris infligant. Illum legant et hoc apud illum inveniant, atque super illum censoriam judicii virgam tenentes, damnationis, quam meretur, in eum dentes exacuant, eumque velut scabiosi canes tanquam mordicus apprehendant. Audiant quod alias idem Gregorius ait: « Quoties per immoderatum esum manus ad cibum tenditur, toties primi parentis lapsus iteratur. » Quod utique quam durum sit, non exaggero; quia quibusque legentibus perspicuum esse non dubito: et quam multa scribit hujusmodi, quae nos studio brevitatis omittimus; ne metam epistolaris compendii, quod fastidiosum est, excedamus. Sed ipsi in tantum me diligunt, ut me solum legant, meque solo contenti, sacrarum Scripturarum volumina universa contemnant: et qui vix noverunt syllabatim elementa percurrere, super me judices facti non verentur in me sententias promulgare. Absit autem ut vel B. Gregorius, conspicuus et insignis doctor Ecclesiae, vel nos humiles et exigui, qui in quantum licet, per illius cupimus vestigia properare, prohibeamus sacrificia, vel orationes pro quibuslibet defunctis, etsi graviter peccatores exstiterint, omnipotenti Deo indesinenter offerri, et sic eos a devotione fidelium viventium adjuvari. Enimvero qui sic illam sententiam intelligunt, tanquam nocturni viatores oberrant, et more caecutientium manu parietem palpant. Quibus in hac solvenda quaestione nos nolumus esse magistri, quia illi per arrogantiam cordis dedignantur esse discipuli.

Vos autem, dilectissimi, pro me servo vestro Dei omnipotentis misericordiam implorate. Domino autem Drudro, et fratri ejus, ac vicecomiti, caeterisque nobilibus viris nostrum monasterium et eremum commendate. Deus omnipotens sua vos protectione custodiat, et cum electis sacerdotibus suis partem vos habere concedat.

5.2 Epistola II. AD DAMIANUM FRATREM, ARCHIPRESBYTERUM RAVENNATEM

ARGUMENTUM.--Peccata sua et negligentias non sine magno animi moerore confitetur, et praesertim nimiam urbanitatem, seu potius ad risum propensitatem graviter accusat et exaggerat: fratremque suum Damianum, ut pro se ad Deum preces fundat, exorat. Praeclarum in his praebens modestiae et humilitatis exemplum.

Domno DAMIANO fratri charissimo, PETRUS peccator monachus quidquid servus, et filius.

Nolo te lateat, dulcissime mihi in Christo Pater, et domine, quia continuo mens mea moerore deprimitur, dum diem proprii exitus jamjam propius imminentem, et tanquam prae oculis positum assidue contemplatur. Nam dum tam longaevos annos enumero, dum spargi me canis attendo; atque in quocunque conventu hominum positus, omnes pene infra meam aetatem esse considero, postpositis omnibus curis, de sola morte cogito, sepulcrum meditor, a sepulcro mentis oculos non avello. Neque hoc solo infelix mens mea pavore contenta, in morte corporis considerationis suae limitem figit: sed mox ad judicium rapitur, quid sibi objici valeat, quid ipsa defensionis obtendat, non sine magna formidine meditatur. Sed heu me miserum, atque inexhausto lacrymarum fonte lugendum! qui omnia mala commisi, et per tam annosae vitae spatia nullum pene mandatum divinae legis implevi! Quae enim, miser homo, mala non feci? Quibus me vitiis, quibus me criminibus non involvi? Confiteor: « Cecidit in lacum miseriae vita mea: perempta est in iniquitatibus meis anima mea. » Superbia, libido, ira, impatientia, malitia, invidia, gula, ebrietas, concupiscentia, rapina, mendacium, perjurium, stultiloquium, scurrilitas, ignorantia, negligentia, seu caeterae pestes supplantaverunt me, atque omnia vitia, velut frementes bestiae, devoraverunt animam meam. Pollutum est cor meum et labia mea. Contaminatus sum in visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Et omnimodis, cogitatione, locutione, sive actione perditus sum. Et haec quidem omnia mala commisi. Sed heu! proh dolor! dignos poenitentiae fructus nunquam attuli. Unum inter haec amarius defleo, quo me perniciosius obligatum, teste conscientia, recognosco: scurrilitas nimirum mihi semper familiaris fuit, quae et propter conversionem nunquam me perfecte deseruit. Licet enim contra hoc ferale monstrum saepe pugnaverim, licet hujus bestiae nequissimos dentes malleo severitatis attriverim, ad tempus quidem reprimere, sed nunquam ex ea potui plenam victoriam reportare. Inolita namque cujuslibet vitii consuetudo, licet omni studio ab animi penetralibus sit repulsa, assistit tamen saepe quasi prae foribus importuna: et vel lambere summotenus nititur, si mordicus apprehendere prohibetur. Sub specie namque spiritualis laetitiae dum me fratribus hilarem ostendere cupio, in vanitatis verba declino: et dum a solito rigore descendere fraternae charitatis causa quasi discrete delibero, ad inutilia proferenda diffrenatam linguam indiscrete resolvo. Sed dum Dominus dicat: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; » quale illis judicium imminet, qui non modo fletibus non insistunt; sed ultro etiam cachinnis, et vanis risibus histrionum more deserviunt? Cumque consolatio non gaudentibus, sed moerentibus utique debeatur, quam consolationem exspectare a venturo judice poterunt, qui se nunc ineptae laetitiae maleblanda jucunditate resolvunt? Rursum cum eadem Veritas dicat: « Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis; » quid in tremendo judicio dicturi sunt, qui non solum ipsi rident, sed insuper quaedam scurrilia proferentes, risum audientibus violenter extorquent?

Ubi notandum, quia cum inimicum animae sit ridere, perniciosius tamen est scurrilitatis verba proferre. Scurrilitati quippe deserviens, et alios secum per vanam laetitiam destruit, et in hoc insuper reus est, quod otiosa verba inutiliter fundit, cum scriptum sit: « Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii. » Enimvero dum haec Evangelii verba considero, quid aliud, quam quoddam nobis commercium propositum esse perpendo? quia nimirum et momentaneo risu perpetuus fletus emitur, et temporali fletu perpetua laetitia comparatur. Hinc est quod sancti viri nunc omni studio fletus et lacrymas seminant, ut aeterni gaudii fruges metant, Propheta attestante, qui ait: « Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. » Debemus enim in agro cordis nostri virentia virtutum germina quasi propaginando componere, et haec frequenti competentium imbrium inundatione rigare. Necesse est operibus lucidis ardenter insistere, et tamen salubrem fletus aquam, ubi superflua quaelibet exstinguantur, semper habere. Unde legitur, quia Moyses fecit in tabernaculo septem lucernas cum emunctoriis suis, et vasa ubi quae emuncta sunt exstinguantur, de auro purissimo. Quid enim per septem lucernas, nisi septem sancti Spiritus intelligimus dona? Tunc enim septem lucernas in tabernaculo facimus, si in mente nostra sancti Spiritus charismata ex divino munere componamus. Sed quia in ipsis sanctis operibus, quibus per afflationem sancti Spiritus ardentes insistimus, quaedam superflua terrenae corruptionis interserunt, cum lucernis etiam emunctoria necessario fiunt. Quid enim per emunctoria, nisi districtio poenitentiae designatur? Emunctorio namque quod supervacuum est in lucerna, decerpitur; et districtione poenitentiae humanae pravitatis culpa deletur. Unde et Petrus quibusdam superflua perpetrantibus ait: « Poenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur vestra peccata. » Ac si aperte dicat: Emunctorium stringite, et excessus pravi operis amputate. Recte ergo cum lucernis et emunctoria fiunt; quia qui sancti Spiritus gratiam bonorum operum lumine resplendere contendimus, dum tamen humana corruptio superflua generat, poenitentiae remediis indigemus. Sed quoniam haec ipsa superflua, quae disciplinam poenitentiae resecat, necessarium est ut contriti cordis fletus exstinguat, non immerito Moyses post lucernas, et emunctoria, etiam vasa fecisse memoratur, ubi, quae emuncta sunt, exstinguantur. Vasa autem nostra sunt corda, quae lacrymarum semper et fletus debent esse inundatione repleta. In quibus nimirum vasis et oleum illud reconditur, de quo in Evangelio perhibetur: Quia « prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. » Si ergo et ii, claris operibus splendent, adhuc tamen fletibus indigent; quid de misero, meisque similibus sentiendum, qui tenebrosa multa commisimus: et bona, quae luceant, non habemus? Quam uberibus lacrymarum rivis debemus semper affluere, quam continuo maerori necesse fuerat jugiter insudare; et non alios in risum faceta quadam dicacis scurrae urbanitate compellere, sed ipsi potius demisso semper vultu lugubres apparere: quatenus perfectae poenitentiae formam ipse quoque exterior cultus exprimeret, quae in occulta cordis amaritudine principaliter aestuaret; et non solum nobis conferre curationis optatae remedium, sed et aliis fructuose poenitendi praebere posset exemplum. Unde rogo sanctitatem vestram, dilectissime Pater, et pedibus tuis me prostratus advolvo, ut adversus hoc ferale monstrum, scutum mihi sanctae tuae orationis objicias, et serpentinum virus ex me sapienter incantando depellas: et non solum pro hoc, sed et pro cunctis, quae tibi supra confessus sum, continuas Deo preces fundere, atque apud divinas aures misericordiae mihi locum studeas impetrare.

5.3 Epistola III. AD P. ARCHIPRESBYTERUM

ARGUMENTUM.--In hujus epistolae fragmentis, duobus Jeremiae prophetae locis allatis, ostendit, quam sit futura luctuosa peccatoribus animae a corpore egressio, quantisque post mortem cruciatibus affligendi sint.

P. archipresbytero...., PETRUS peccator monachus.

« Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus; et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda. Et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me. » Quae profecto verba si praeter illos terrenae Jerusalem cives ad alios non respicerent, nequaquam hodie in sancta Ecclesia resonarent. Quae sunt igitur illae cognationes regnorum aquilonis, nisi malignorum spirituum multitudines in frigidis adeo mentibus superbe regnantes? Hi solium suum unusquisque in introitu portarum Jerusalem ponunt, cum egredientem de corpore infelicem animam circumposita, ne libera prodeat, obsidione custodiunt; ut eam secum nunc ad ignis supplicium pertrahant, in cujus antea frigida mente regnabant. O! quam luctuosa, quam lugubris est sera et infructuosa illa poenitentia, cum peccatrix anima jam incipiens carnis carcere, quo inclusa tenebatur, absolvi, respicit post se, dirigit oculos ante se. Videt post se velut angustissimum, atque brevissimum stadium vitae mortalis emensum; videt ante se interminabilium longitudinem saeculorum. Perpendit quasi momentum temporis celeriter advolasse, quod vixit; contemplatur infinitam prolixitatem temporum instare, quam incipit: id enim brevissimum, quod est velut in puncto, transcurrit; huic autem vitae, quam nunc ingreditur, nullus omnino finis occurrit.

« Ecce, » ait Dominus, « mittam in eos, » in cives videlicet Jerusalem, « gladium, et famem, et pestem, et erunt in maledictionem, et stuporem, et in sibilum, et in opprobrium. » Cur sit hoc factum, aperit, cum subjungit: « Eo quod non audierint, inquit, verba mea, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens, et mittens. » Quod autem dicit, « de nocte consurgens, » mittendi sollicitudinem indicat et velocitatem; ut non in verbi praedicatoribus, sed in auditoribus potius torpor desidiae valeat inveniri. Cum itaque Deus omnipotens humano more hominibus loquens, de nocte consurrexisse se, ac per hoc quasi somnum se interrupisse conqueritur; quod nobis opprobrium valet objicere, si nobis in ultimo necessitatis periculo constitutis, velut haec permerito responderet: Ego propter vos cum essem Creator, factus sum creatura; ego propter vos irrisiones et opprobria pertuli, crucem subii, et cuncta quae vobis debebantur tormenta percurri; vos tamen me non audistis, et legis meae caeremonias et mandata sprevistis? Porro si illis improperabat servos a se missos, quanto terribilius nobis improperabit semetipsum? si illis somnum improperabat interruptum, quanto magis nobis valet objicere se pro nobis mortuum ac sepultum? Non liberat Deus Judaeos vallantium hostium obsidione conclusos, quia destinatos ad se famulos contempserunt; et quomodo Christianos audiet, qui missa per Filium evangelica praecepta spreverunt? Nam qui non audit Deum, non auditur a Deo. Unum est, quod mens cujusque fidelis debet assidue, solerter attendere, et intra semetipsum sollicita semper inquisitione versare; scilicet: utrum placeat Deo quod egit, an et in ejus vita Deus vel operibus delectetur. Quid enim prodest, quidquid faciat homo, si hoc non placeat Deo? Sic de David dicitur: « Quaesivit sibi Deus virum juxta cor suum. » Nam si nunc Conditor non delectatur in homine, homo postmodum delectari non poterit in Conditore. Unde legitur in Vita Patrum, quia cum falsus quidam famosus et magni nominis solitarius propinquaret ad exitum, tartareus ad eum spiritus venit, qui tridentem igneum in manibus attulit; et ecce vox ad eum facta est: Sicut, inquit, anima ista vel una hora me in se requiescere non permisit, sic neque tu miserearis evellens eam. Tunc nequam spiritus tridentem igneum cordi morientis infixit, et animam ejus, sicut erat jussus, evulsit.....

5.4 Epistola IV. AD P. ARCHIPRESBYTERUM

ARGUMENTUM.--In hujus epistolae fragmento ex quodam loco Jeremiae ostendit, quam sit detestabilis clericorum intemperantia.

P. archipresbytero... PETRUS peccator monachus...

« Vade, » inquit Dominus ad Jeremiam, « et posside tibi lumbar lineum, et pones illud super lumbos tuos: » de quo et paulo post: « Surgens, inquit, vade ad Euphratem, et absconde illud ibi in foramine petrae. » Quod cum fecisset, et in Euphrate, sicut jussus fuerat, abscondisset, post plurimos dies ait Dominus ad eum: « Surge, et vade ad Euphraten, et tolle inde lumbar. Et abii, inquit, ad Euphraten, et tuli lumbar de loco, ubi absconderam illud: et ecce computruerat, ita ut nulli usui aptum esset. » Et ait Dominus: « Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam, populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui; et erunt sicut lumbar istud, quod nulli usui aptum est. » Quid hic Jeremiae persona, nisi Dominum? Quid lumbar, nisi ordinem significat clericorum? Omnis Ecclesia vestis est Christi, de cujus sibi membris per prophetam dicitur: « Omnibus his velut ornamento vestieris. » Sed sicut lumbar intimum est humano corpori, et arctius adhaeret quam reliquae vestes, ita clericalis ordo familiarius divinis agglutinatur obsequiis, quam caeteri homines. Sicut illic de Israelitico populo divina vox ait: « Sicut enim adhaeret lumbar ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem Israel, et omnem domum Juda, ut esset mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam, et non audierunt. » Quibus, quaeso, tam apte, tam expresse, sicut clericis, possunt ista congruere, qui nomen Dei, laudem et gloriam specialiter constituti sunt praedicare? Sicut enim Israel, et Juda peculiaris erat populus Deo inter omnes gentes terrae, ita nunc clerici specialiter adhaerent Christo prae cunctis membris Ecclesiae. Isti nempe sunt lumbar lineum arctiori divino corpori familiaritate connexum: linum siquidem laboriose pervenit ad candorem; et clerici modo litterarum studiis insudando, modo per intervalla temporum quibusdam gradibus ascendendo, difficile promoventur ad sacri ordinis dignitatem: alioquin si quis contentiosus astruat, hoc juxta Scripturae seriem historialiter factum, nec spirituliter intelligendum; quomodo Jeremias potuit inter innumerabiles Assyriorum, Chaldaeorumque nationes urbem Jerusalem constipatis agminibus obsidentes, lumbari praecinctus exire: idque in Euphrate, qui tam longe decurrit, abscondere? Postmodum quoque profligato diuturni temporis cursu, quo pacto quasi securus rediit, illudque putrefactum, sicut Scriptura testatur, invenit; cum Jerusalem videlicet fossa, vallo, castellis, et tam crebra undique esset munitione circumdata? Nam cum aliquando idem propheta ad Anathoth vicuium suum in tertio milliario ab urbe situm conaretur exire, in porta protinus capitur, ad principes trahitur, graviter verberatur, et tanquam transfuga, sive patriae proditor in carcerem truditur. Quia ergo non consequitur, ut intelligatur historialiter factum, constat procul dubio typicae figurae non deesse mysterium. Bene ergo per lumbar lineum, juxta haec, quae superius dicta sunt, chorus exprimitur clericorum. Quod autem hoc lumbar in Euphrate, hoc est in aquoso loco, et in foramine petrae, id est in obscuritate, atque umbra poni jubetur, quid per hoc exprimitur, nisi illa clericorum pars, quae sub voluntatis umbra, et in fluxu luxuriae commoratur? De quorum duce in libro Job Dominus dicit: « Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. » Protegunt umbrae umbram ejus, circumdant eum salices torrentis; atque, ut ostendat quantum cum suis familiaribus in habitatione fluminis delectetur, protinus addidit: « Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur; » habet enim fiduciam, quod influat Jordanis in os ejus. Quod autem dicitur, fuisse positum in foramine petrae, potest non inconvenienter intelligi intra septa ecclesiae: quasi enim in foramine petrae clerici recluduntur, dum intra ecclesiae limina suis excubare ministeriis sedula frequentatione jubentur. Lumbar ergo in humenti loco positum putruit, quia de his, qui in luxuriae fluxibus immorantur, propheta testatur: « Computruerunt jumenta in stercore suo. » Jumenta quippe in stercore suo computrescunt, dum quique carnales ac sordidi vitam suam in luxuriae foetore concludunt. Nulli etiam usui aptum repertum est, quia et Dominus ait: « Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. » Ac si aperte dicat: Quisquis dictante sui ordinis regula pudicitiae semel arripuit stivam, si postmodum per ardorem libidinis oculos reflectit ad Sodomam, quia jam montana desporat, regno Dei se prorsus inutilem factum esse demonstrat. Ad instar ergo lumbaris in humecto loco positi, clerici computrescunt, dum humidos crapula, et ebrietate ventres ingurgitant, dum illuviei se libidinis et coenosae luxuriae fluentis inundant: sicque cunctis usibus redduntur inutiles, quia quo magis videntur in carne virescere, eo deterius marcescentes obsolescunt in squalentis animae foeditate. De quibus in psalmo: « Corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis. »

5.5 Epistola V. AD ALMERICUM ARCHIDIACONUM

ARGUMENTUM.--Almericum archidiaconum quanta benevolentia prosequatur, ostendit, dum eum plusquam fratres a se amari dicit. Laudat eumdem, rogatque ut suum librum ad se remittat: itemque pisces aliquot ad monasterii usum necessarios ad se transmittat.

Domno ALMERICO archidiacono, PETRUS peccator monachus fraternae charitatis affectum.

Quantus erga te, fili charissime, meae mentis amor inferveat, quam tenax ac pervicax tui memoria de nostro pectore non recedat, is, qui charitatis auctor est, sincerissimo cordi tuo sanctus Spiritus innotescat. Conscientia siquidem teste, non mentior, illos etiam apud me vis tuae dilectionis excedit, quos mihi necessitudo germanae consanguinitatis astringit. Et certe dignum est ut dilectio spiritualis amorem superet carnis. Verumtamen doleo, quod aromatica virgula inter littorei sabuli glareas nuper exorta, in eodem subsicicio cernitur altius radicata. Quae nimirum si de sterilibus, in quibus utcunque vivit arenis, transplantaretur in hortum militiae spiritualis, illud procul dubio germen afferret, cujus non dicam fructus, sed ne folium quidem, juxta psalmi praecedentis oraculum, deperiret. Semper enim sicut cedrus Libani, vel sicut palma viresceret, et sicut oliva fructifera in domo Domini perpetui decoris oleas germinaret. Sed haec satis, superque. Taedet enim laborare scribentem, quod non libenter admittere cognoverit auditorem. Et ubi cor audientis materia stimulat, prolixae scriptionis articulus non delectat. Caeterum si te cognoscerem talibus aurem libenter apponere, videretur mihi, quod Demosthenem vel Tullium facile possem in affluentia sermonis aequare. Remitte mihi libellum nostrum. Et quia nos carnes in secunda feria non comedimus, aliquot nobis pisces dirigi pro Dominicae Nativitatis gloria postulamus; ut quod fratribus mittitur, in tuos utrumque valeat redundare parentes; quatenus dum istos refectio terrena refrigerat, pro illis orationum vota persolvant. Dilectissimos, atque dulcissimos fratres meos Julianum, atque Fuscardum, et egregium Filomelam, domini Corbulonem, qui me copiosi sumptus humanitate refecit, ex mea parte saluta, meque non frigidum in eorum charitate denuntia.

Pio lectori salutem. Has duas epistolas quae sequuntur, sub Leonis et Alexandri Romanorum pontificum nomine ideo hic inseruimus, quoniam a S. doctore illorum nomine scriptas stylus docet et mss. codices aperte testantur.

5.6 Epistola VI. LEONIS PAPAE IX AD CLERUM ET POPULUM AUXIMANUM

ARGUMENTUM.--Leo IX scribit ad Auximanos, praecipiens sub anathematis poena, ut pessimam consuetudinem, quae in eorum praecipue civitate invaluerat, corrigerent, et abrogarent, defuncto scilicet episcopo, bona ecclesiastica concursu populari facto diripiendi.

LEO episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis omnibus Auximanis, clero et populo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia auctore Deo, sic nobis unius Ecclesiae cura specialiter est commissa, ut per dignitatem apostolicae sedis etiam caeterarum Ecclesiarum generalis sit provisio delegata, nostro competere videtur officio non solum quae hactenus adversus easdem Ecclesias temerariis ausibus sunt usurpata, corrigere: sed etiam ne rursus eadem praesumant in posterum providere. Perversam autem, et prorsus exsecrabilem quorumdam plebium consuetudinem, fama vulgante, cognovimus, ut videlicet suo defuncto episcopo, domum episcopi hostiliter irrumpentes invadant, facultates ejus praedonum more diripiant, praediorum domos incendant, vites insuper et arbusta bestiali immaniores feritate succidant. Quod nimirum nisi ecclesiastici vigoris fuerit censura correctum, haud dubium quin regionibus illis repentini furoris immineat gladius. Si enim honorare parentes primum dicitur in repromissione mandatum; si maledicens patri, vel matri mulctari morte praecipitur: cujus animadversionis sententia digni sunt, qui non carnales genitores persequi gestiunt, sed ipsam matrem suam Ecclesiam, in qua ex aqua et Spiritu sancto regenerati sunt, viperinum genus dissipare contendunt? Etsi enim sacerdos quilibet ex debito humanae conditionis obiit; sed Christus, qui animarum nostrarum episcopus est, ex virtute divinitatis in aeternum vivit. Sicut enim Paulus dicit: « Plures facti sunt sacerdotes secundum legem, eo quod morte prohiberentur permanere; Jesus autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. » Deum ergo inhonorare convincitur, qui mortali episcopo [vivente addid. ] terrena pressus formidine, ab Ecclesiae se laesione cohibuit; defuncto autem eo, ad injuriam Christi, qui immortalis Ecclesiae sponsus est, fel odii, et virus malitiae, quod eatenus occultabat, effudit. Et fortassis episcopus in vita sua aliquem laesit: sed Christus, qui Ecclesiae custos relictus est, quid peccavit? Si ergo illi, qui nocuit, malum pro malo non redditur, cur aeterno Pontifici, qui nobis bona pro malis reddidit, reverentia non habetur? Verumtamen si Ecclesiae praedo Dei Filium immortalem procul dubio pontificem crederet, si eum ubique praesentem, omnia nosse ac posse consideraret, coram ejus oculis admittere tam impium, tam sacrilegum facinus non auderet. Sed vere in illo completur quod per Psalmistam dicitur: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. » Poro si ii, qui bona sua Ecclesiae conferunt, proprii reatus absolutionem felici commercio promerentur, consequenter etiam illi, qui ecclesiasticas facultates barbarica feritate diripiunt, in aeternae damnationis voraginem cadunt. Qui nimirum novo et incomparabili criminis genere sic Judaicam perfidiam superant, ut non modo gentilium errorem, sed et haereticorum pravitatem detestabiliores excedant. A quibus videlicet Christus iterum crucifigitur, et corpus ejus, quod est Ecclesia, crudeliter laceratur. Reprimatur ergo ausus illicitus, et nefarius diabolicae instigationis cohibeatur excessus. Abstineat manus audax ecclesiastico patrimonio, ne victus pauperum pereat; ne quod ex oblatione fidelium jam Deo factum est sacrificium, praeda raptorum fiat.

Quisquis autem hujus nostri decreti improbus temerator exstiterit, ex parte Dei omnipotentis, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, anathematizandum esse decernimus, et ut revera putridum membrum excommunicationis ferro a sanctae Ecclesiae corpore detruncamus. Sit igitur, nisi resipiscat, anathema Maranatha, omnesque maledictiones Hebal super caput suum descendisse cognoscat. Observatoribus autem gloriam, et honorem, et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam. Amen.

5.7 Epistola VII. ALEXANDRI PAPAE II AD CLERUM ET POPULUM MEDIOLANENSEM

ARGUMENTUM.--Alexander II, Mediolanensis patria, Romanus pontifex creatus, scribit hanc epistolam ad suos cives, in qua postquam paternam, quam de eorum salute gerebat, sollicitudinem humanissimis verbis ostendit, hortatur, ut nihil humile, nihil terrenum cogitantes, ad coelestia toto animi impetu et ardore se extollant.

ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus Mediolanensibus, clero et populo, salutem et apostolicam benedictionem.

Divini judicii dispositione provisum est, ut Mediolanensis Ecclesiae filius, et Ambrosianis uberibus sublactatus, ad famulatum apostolicae sedis indignus ascenderem, ac matri omnium Ecclesiarum pastoralis curae sollicitudine deservirem. Unde cum totius universalis Ecclesiae cura nobis non levis incumbat, propensius circa vos ipsa natura nos provocat esse pervigiles: ut unde nos constat originis duxisse primordium, ibi etiam majoris ad aeternam salutem habeamus sollicitudinis incrementum. Nam et ignis ea prius ligna conflagrat, ex quibus oritur; et fons illas ante omnia terrae venas infundit, ex quibus profluens derivatur. Unde vos, dilectissimi, paternae dilectionis studio cohortamur, ut ad coelum se vester spiritus erigat, deceptoria terrenarum rerum, et caduca lucra contemnat, ab amore coenosi hujus mundi se prudenter expediat, ad Creatoris sui desiderium medullitus inardescat. Estis enim, sicut beatus dicit apostolus, « Gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. » Quibus ergo haereditas incontaminata, immarcescibilis conservatur in coelis, absit, ut eorum mens per amorem rebus sit involuta terrenis.

Plane, quia etiam vulgaribus loquimur, vulgatum Scripturae testimonium libentius adhibemus. Mementote itaque, fratres mei, quod in oratione Dominica dicitis: « Pater noster, qui es in coelis. » Quem itaque patrem vocamus, ad ejus haereditatem tota mentis concupiscentia festinare debemus. De terrena porro haereditate scriptum est: « Haereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit. » Cur ergo cum dicimus, « Pater noster, » praesto subjungimus, « qui es in coelis? » et non potius, qui es in terris; videlicet quae nobis notiores sunt? sive, qui es in aquis, aut in abyssis, cum ubique Deus sit, nihilque ab ejus omnipotentia vacuum sit? sed cum dicimus, « Pater noster, » idcirco addimus, « qui es in coelis, » ut ad illam coelestem haereditatem sese noster animus erigat: atque in tam sublime germen ascitus, ut sit haeres Dei, terrena quaelibet ignobiliter non requirat. Enimvero pater fidei Abraham plures habuit filios, sed solus ille nobilis, qui fuit uxoris: qui vero ex concubinarum sunt ignobilitate suscepti paternae haereditatis successione leguntur exclusi. Porro autem dum eos aleret Abraham, omnes dicebantur filii Abrahae; at vero cum ad testamentum venitur, qui sit legitimus haeres, qui fieri debeant haeredes, patenter ostenditur. Nam, Scriptura testante, « Dedit Abraham omnem haereditatem filio suo Isaac: filiis autem concubinarum dedit munera, et segregavit eos a filio suo Isaac. » Ecce itaque omnes dicebantur filii, sed non omnes haereditatis paternae sunt jura sortiti. Sic profecto, fratres, quamplures sunt hodie Christianae professionis titulo decorati, qui videlicet in Christi haereditate nequaquam merentur ascribi: et nunc quidem paterno vocabulo gloriantur, sed nequaquam ad haereditanda paterna bona perveniunt, quia velut spurii non coelestia, sed terrena ignobiliter concupiscunt.

Vos autem, dilectissimi, membra mea, viscera animae meae, sic satagite per viam mandati coelestis incedere, ut mens nostra merito semper debeat de sancta consanguineorum suorum conversatione gaudere. Speramus autem in eo, qui de Virgine dignatus est nasci, quia nostri ministerii tempore sancta clericorum castitas exaltabitur, et incontinentium luxuria cum caeteris haeresibus confundetur.

Omnipotens Deus, dilectissimi fratres mei, ab omni vos pravitate custodiat, et per justitiae semitam ad coelestia vos regna perducat.

5.8 Epistola VIII. AD CLERICOS FLORENTINOS

ARGUMENTUM.--Eos, qui flagellis corpus sponte caedendi morem tanquam novum, et sacris canonibus contrarium irridebant, vehementer hac epistola redarguit.

Religiosis fratribus sanctae Florentinae Ecclesiae clericis, PETRUS peccator monachus sincerae charitatis obsequium.

Dignum est, ut et non poscentibus innocens satisfaciat, cum passim etiam audire nolentibus lividus detractor accusat: nec otiosum est, si eisdem auribus, quibus mendacium falsiloquus ingerit, libera conscientia ordinem perspicuae veritatis exponit; quatenus et auditor vanitati fidem adhibendo non peccet, et accusati fama ad aliorum perniciem non laboret. Quod igitur de monachici ordinis exercitiis scripsi, et scoparum praecipue disciplinis monachus monacho specialiter misi, nec laicorum, sive etiam clericorum notitiae prodenda mandavi; urbici autem eremitae, forenses, videlicet solitarii, monachi universales id solum machinati sunt de medio styli currentis excerpere, quod scandalum posset monachici fervoris arcana nescientibus generare. Sed testes mihi sunt fratres, qui sub institutione sanctae regulae regulariter vivunt, hoc me apicibus tradidisse, quod ipsi quotidie satagunt operibus exercere. Nec aliud relationis series protulit, quam quod tritae et inolitae operationis consuetudo dictavit. Quod autem sub monachicae professionis nomine plebibus imperant, qui in angulis constituti, tanquam in tribunalibus sive praetoriis pragmaticae sanctionis jura promulgant, qui alios lacerando, et mordendo, solis sibimet rigidae justitiae privilegium arrogant, quid in humilitate crucis Christi inter monachos agatur, ignorant: et hoc prodigium deputant, quod alii quotidiani usus assiduitate frequentant. Ecce, inquiunt, peregrinando carina, ecce nova poenitentia, et transactis tot saeculis hactenus inaudita. Si hoc semel admittitur, si ratum ducitur, si tenetur, omnes profecto sacri canones destruuntur, antiquorum Patrum praecepta depereunt, et, ut Judaeus dixerat, paternae traditiones ad nihilum rediguntur. Quae profecto verba non a charitate, quod est funditus aliena, sed a bruta, ac bestiali probantur ebullire vecordia. Nunquid enim Redemptor noster verbera, Evangelio teste, non protulit! Nunquid non Paulus quinquies quadragenas una minus accepit? Nunquid non apostoli omnes flagellis caesi? Nunquid non et sancti martyres ludibria, et verbera sunt experti? Nunquid non Moyses verberibus affici reos in lege praecepit? Nunquid non B. Hieronymus, et alii nonnulli flagellis mactati, Deo praeside, referuntur? An eamdem, quam et ab invitis interdum Deus omnipotens exigit, ab ultro offerentibus suscipere poenitentiam recusabit? Sed forte dicturus est oblocutor, quia qui sanctos non a se, sed ab aliis caesos fuisse, Scriptura teste, cognovimus, nosmetipsos extra eorum normam castigare propriis manibus non debemus. Cui videlicet objectioni facile, quod respondeatur, occurrit; quia cum nos Domini crucem ultronea mortificatione deferimus, nisi ad exemplum ejus in crucis stipite a persecutoribus configamur; et cum sopito jam persecutionis articulo crucifixores desint, incassum de caetero crux tollenda praecipitur, cum nullum dimicanti supplicium a tortoribus irrogetur. Quod si vesanum et absurdum est credere, illud poenitentiae genus Dominum in afflictione nostra despicere, quod in semetipso dignatus est pro nostra salute perferre; quid mirum, si puniendo commissa suimet se exhibeat homo tortorem, et ad evadendum judicium sibi se constituat judicem? dicente Apostolo: « Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. » Sicut enim non temeritatis arguendus est, qui non modo sacerdotali praecepto, sed et sponte jejunat; ita quoque non frustra laborare censendus est, qui se non alienis duntaxat, sed et propriis manibus afficiendo castigat. Quod si Achab, reprobi videlicet regis, cilicium divina pietas non contempsit, quam benigne, quam misericorditer illum desuper aspectare credendus est, qui se velut in atrocissimo crimine deprehensum nudum divinis aspectibus obtulit accusatorem pariter et tortorem; reum simul et testem: censorem nihilominus, et carnificem fecit? Optime poenitet, qui dum carnem verberibus mactat, lucrum, quod delectatione carnis amiserat, afflictionibus recompensat: et salubrem illi nunc amaritudinem ingerit, cujus olim noxia delectatione peccavit. Nihil differt quibus poenis caro poenitentis addictur, dummodo voluptas praecedentis illecebrae vicaria repressi corporis afflictione mutetur. Quod si non facientibus nova, ac proinde reprehensibilis videtur disciplina virgarum, et ad lividae persuasionis ineptiam judicatur destructio canonum, abolitio decretorum; nunquid venerabilis Beda redarguendus esse videbitur, qui post antiquorum sententiam canonum, quosdam poenitentes ferreis asserit circulis astringendos? Nunquid sanctorum Patrum vita jure conspuitur, quae alios per ogdoadas, et pentadecas in vepribus stando, alios de sole in solem rigidas ulnas in aera suspendendo, alios in defossis specubus jugiter latitando, reatus sui poenitentiam peregisse testatur? Nunquid et beatus ille Macharius digne ridebitur, qui dum se minimum quid admisisse poenituit, acutissimis culicum rostris, quae videlicet apros transfigerent, per sex menses membra sua nudus exposuit? Nunquid et Ninivitarum poenitentia contemnenda est, qui nec jumenta per triduum pascere permiserunt? Quia igitur haec et alia multa poenitentiae genera sacris non reperiuntur inserta canonibus, nunquid penitus exsecranda sunt, et Patrum sanctionibus perhibenda sunt esse contraria? Erubescat ergo lingua phrenetica et quae nescit esse facunda, discat esse vel muta: nescit utiliter verba depromere, sciat saltem sine laesione tacere.

Sed dicat mihi censor iste fratrum, et doctrinae magister ignotae; qui nimirum sic sibimet super discipulos intempestivam arrogat ferulam, ut nec dum praeceptori praebuerit clientelam, dicat, inquam, cum sacerdotes Ecclesiae annosam indicunt quibusdam peccatoribus poenitentiam, nunquid non aliquando certam pecuniae praefigunt pro annorum redemptione mensuram; ut nimirum facinora sua eleemosynis redimant, qui longa jejunia perhorrescunt? Sed quia haec pecuniae redemptio in antiquis Patrum canonibus minime reperitur, absurdum esse, et frivolum judicabitur? Quod si hoc laicis indulgetur, ut peccata sua eleemosynis redimant, ne subripiente mortis articulo, ex hac vita sine reatus sui, quod absit, absolutione recedant, quid monacho praecipiendum erit, qui et longam forte poenitentiam, peccatis exigentibus, accipit: et pecunias olim funditus, quibus redimatur, abjecit? Nunquid si pro humanae fragilitatis intuitu peccatum redimi nummorum summa praecipitur, pro peccato carnis afflictio merito respuetur? Quid enim mirum si caro, quae nos in exsilium laeta dejecit, versa vice ad patriam afflicta reducit? Et per hoc idem, cui dudum noxie consentiendo peccavimus, idipsum nunc castigando salubriter emendemus? Atque, ut ita loquar, eadem bestia jam humilis facta, curandum medico collisum hominem vehat, quem primitus infrunita, atque vesaniens impatienti calce percusserat? Imo quid novum, si terra, quae spinas ante, vel paliuros attulerat, eisdem tribulis putrescentibus exculta, postmodum et laeta pinguescat? Obstruatur igitur os iniqua loquentium, et qui propria nesciunt errata corrigere, alienam saltem justitiam verbis desinant mordacibus lacerare: et quae ipsi nesciunt cum spiritualibus agere, paveant obtrectatorie cum saecularibus irridere.

Vos autem, dilectissimi, quos et religiosa vita sanctificat, et coelestis sapientiae fulgor illustrat, sibilantia serpentium ora reprimite, et pestiferum virus, ne ad multorum perniciem tanta libertate pereffluat, vestris auctoritatibus obviate: et quia, juxta verbum Domini, « vos estis sal terrae, » quidquid amaritudinis imperitorum hominum rusticitas exhibet, totum prudentissimae gravitatis vestrae sapor obdulcet. Plura scripturus eram, sed dum manus ad jaciendos apices properat, finita schedula, nuntius etiam expedite praecinctus equitare festinat.

5.10 Epistola X. AD CLERUM ET POPULUM FAVENTINUM

ARGUMENTUM.--Vocatus a Faventinis post ipsorum episcopi mortem, excusat se, quod in praesentia praeteritis languoribus, lassitudine valde debilitatus, ad eos accedere non posset. Interim illos hortatur, ut episcopi electionem usque ad imperatoris adventum, a quo illius Ecclesiae status componendus esset, a pontifice differi current: ac presbyterum aliquem idoneum optent, qui episcopatus vicariam administrationem gerat; se quoque affuturum in tempore pollicetur.

Sanctis ac venerandis fratribus Faventinae Ecclesiae filiis, clero et populo, PETRUS peccator monachus in Domino salutem.

Cum sanctae memoriae dominum P. episcopum vestrum obiisse cognovimus, mens nostra repente turbata contabuit; subiti casus nos stupor invasit, et fraternae compassionis moeror viscera nostra commovit. Venerabilis autem filius noster, abbas scilicet quem ad me direxistis, ita me reperit non modo praeteritis languoribus, sed et quibusdam laboribus conquassatum atque confractum, ut nunc tam cito ad vos venire non possim. Quamobrem donec nos in servitium vestrum venire contingat, quod juxta modulum nostrum vobis faciendum esse conjicimus, per hujus epistolae paginulam brevissimae prolationis eloquia destinamus. In quantum vero deprehendere possumus, unus spiritus fuit, qui et nostri cordis ingeniolum tetigit, et sanctam prudentiam vestram in id, quod inter vos pactum est atque conventum, unanimiter incitavit: videlicet, ut non eligatis episcopum usque ad regis adventum. Qui scilicet et errorem tollat, et vos, atque Ecclesiam vestram, sedatis undique jurgiis, in quietis ac pacis tranquillitate componat. Unde et dominus noster papa rogandus est, ut episcopum vobis modo non ingerat, sed Ecclesiam vestram interim vacare, et vos sub suae benedictionis umbraculo manere decernat. Quia vero per Dei misericordiam industrios inter vos clericos, ac prudentes, et litteratos habetis, si placet, unus ex eis eligatur, qui ad exsequendum hoc negotium utilior invenitur. Cui nimirum cura ac sollicitudo totius episcopatus possit imponi, ac per eum omnia neccessitatis ecclesiasticae negotia debeant ministrari. Ego interim, si praecipitis, cum opportunum fuerit, in vestrum servitium veniam: et vel in consignandis pueris, vel in aliis episcopalibus officiis pro charitate Dei, et vestra, forsitan aliquantulum laborabo.

5.12 Epistola XII. AD G. THESAURARIUM FAVENNATENSIS ECCLESIAE

ARGUMENTUM.--D. Petrus Damianus in patriam a civibus et archiepiscopo vocatus, in qua tamen neque in honore habebatur, neque in animarum salute proficiebat, incertus quid ageret, hanc epistolam scribit ad thesaurarium Ravennatem, in qua illum consulit, quid sibi faciendum censeat: utrum in patria remanendum, an ad suum monasterium redeundum. Cupidus enim alienae salutis, non poterat aequo animo Ravennae esse, ubi suae praedicationi nullus locus pateret. Ex altera vero parte si suum monasterium repeteret, verebatur vir modestissimus, ne in tanta omnium in se observatione aliquid de sua humilitate periclitaretur. Videtur tamen in eam sententiam inclinare, ut animarum lucrum suo periculo praeponat. Omnia tamen illius, ad quem scribit, consilio integra servat.

Domno G. religioso presbytero, Araeque Seth, in cymiliarcho, PETRUS ultimus monachorum servus ferventissimae devotionis obsequium.

Non ignoras, dilectissime, quia et olim a Gebehardo archiepiscopo, et nuper ab hoc novo, qui zelo divini Spiritus constitutus est, necnon et a plerisque Ravennae civibus saepe multumque rogatus, tandem consensi: et eremum deserens, spe lucrandi animas, urbem habitaturus adveni. Sed cum praedictum virum cernerem, non dicam ad quod missus, sed quod permissus fuerat, agere, populum quoque non in me charitatis zelum, non in se studium propriae salutis habere, poenituit, fateor, quia dum vanitatibus hominum credidi, a divinae voluntatis linea, licet sero, perspicue tamen me aberrasse cognovi: et dum congestorum aviditate piscium vivarium petii, raros saltem, quos per diffusa marium fluenta claudere consueveram, frustratus amisi. Interea tamen quodam fruebar consolationis auxilio, quia videlicet etsi in lucrandis animabus me exercere non poteram, molestissimum tamen pondus popularis reverentiae non ferebam. Utrumque nimirum in statera mentis meae aequa pene lance pendebat, et sterilitatis infortunium cum negatae venerationis lucro laetus recompensabam. Est enim revera popularis favor imperfectis non mediocriter noxius, quia vel in se delectatos in vanae gloriae voraginem dejicit, vel etiam resistentes receptae mercedis terrore transfigit.

Cujusdam occasione festivitatis nonnullis religiosis invitantibus viris, vehiculumque mittentibus, cum ad Urbinatem provinciam repedassem, tantus me inundantium fratrum, monachorum videlicet atque saecularium, fluctus absorbuit, quod nequaquam me ad tutissimi portus sinum retorquere vela permisit: et velut in ipso marmore per circuitum arenarum mihi ager opponitur, dum ne alio progrediar, importuna me tot fratrum charitas obtestatur. Sed, ut opinor, idcirco me omnipotens Deus illic permisit accedere, ubi non debueram permanere, quatenus dum praeruptos saxorum scopulos cernerem, rarioris segetis arvum non omnino despicabile, ac per hoc insulcabile deputarem. Et dum petrosus ager attenditur, in comparatione ejus trigesimi fructus terra, fecundissimus novalis Africae judicetur. Anxiabar denique prius ubi possem uberiores animarum fructus, acquirere, et zelo proximorum ductus, diversas Italiae regiones curioso mentis lumine perlustrabam: dumque revocare alios ambiebam ad rectitudinis statum, ipse paulo minus potui vagationis incurrere naevum. Nunc autem, ut ita dixerim, quasi saburra quaedam lembum mentis meae praeponderat, imo velut anchora affixa solo, triplici perseverantiae fune coarctat. Unus solummodo scrupulus mihi adhuc molestiam ingerit, qui me, charissime Pater, consilii tui manum flagitare compellit. Qui videlicet scrupulus si tuae responsionis indice a mentis meae pede succutitur, non ambigo per Dei misericordiam quin postmodum recto firmus itinere gradiatur. Respondeat ergo mihi prudentia tua, quid mihi utilius sit: utrum illic habitare, ubi et animarum fructus acquiritur, et devota mihi populi reverentia exhibetur: an illic potius, ubi sine fructu, pariter et honore consistam? Quorum mihi utrumlibet periculosum videtur: et dum alterum metuo, alterum quoque nihilominus e diversa fronte formido. Nam si infructuosus vixero, evangelicam mihi securim ad radicem arboris positam expavesco, de qua videlicet arbore Veritas terribiliter intonat, dicens: « Succide, » inquit, « illam; utquid etiam terram occupat? » Si autem dum fructus acquiritur, mihi jam honor exhibetur, illam repulsionis sententiam vix effugio, qua dicitur: « Amen dico vobis, recepistis mercedem vestram. » Haec est igitur quaestio, quam a te solvi desidero: hoc solum est, propter quod tibi scribere cuncta superius comprehensa disposui. Sed quia, injuncto ecclesiastici prioratus officio, te occupatum novi, et rescribendi forsitan otium non facile poteris reperire, super hoc capitulo ego ipse interim scribo quod sentio: nimirum non ut magistrum discipulus doceam, sed utrum mei intellectus sententia tenenda sit, discam; prudentiae scilicet tuae optione servata, ut vel abnuendum proprio stylo coerceas, vel probandum gravissima tui judicii auctoritate constituas.

Cuncta sane divinarum Scripturarum eloquia ad nil aliud, nisi ad animarum salutem crebris sunt voluminibus exarata. Quidquid enim in his praecipitur, quidquid prohibetur, totum procul dubio ad provectum fit animarum, Paulo attestante, qui ait: « Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. » Si ergo propter Scripturae minas sic impensus honor aufugitur, ut animarum quoque utilitas negligatur; patet profecto, quia intentio, pro qua Scriptura servari debuit, non tenetur. Si enim ad hunc finem omnis sacra Scriptura refertur, ut per eam salus animae requiratur, dum fugientes honorem, animarum lucra postponimus, id potissimum, propter quod Scriptura facta est, non servamus. Et perverso modo, dum obtemperare sacris voluminibus nitimur, contra haec eadem sacra volumina decertamus. Qui enim dicit: « Ne recumbas in primo loco, » ipse praecipit, dicens: « Qui audit, dicat: Veni. » Et qui prohibet, ne vocemini magistri, ipse jubet discipulis: « Ite, docete omnes gentes. » Oportet ergo, ut dum animarum fructus exquiritur, non humana laus, non popularis favor, non aliqua honoris reverentia mentis intentione quaeratur. Quod si ultro oblatus honor nolentibus nobis ingeritur, necessarium est, ut in pavimento cordis sub districto disciplinae pede calcetur, et velut venenatus serpens in ipso suggestionis capite ictum sentiat; ne nos, quod absit, in extremo bonae operationis calcaneum mordere praesumat. Nec tamen ob id est animarum utilitas deserenda, sed ut revera strenui bellatores, dum nosmetipsos humilitatis clypeo ab injecto elationis telo protegimus, proximos nostros ad fortiter agendum sanctae exhortationis vocibus excitemus. Verumtamen si proximos prudentiae nostrae clypeus protegat, ne hostis post tergum latitans, occultum ex insidiis vulnus infligat. Sic contra nostrum dimicemus adversarium, ut commilitonibus etiam nostris provideamus auxilium. Sic circa commilitones fraterna charitas vigilet, ne proprium latus gladiis hostilibus nudet. Sic sic nimirum duplex nobis merces acquiritur, dum ex ipso charitatis officio, quod pie proximis nostris impendimus, bellicus labor oritur, quem repugnando vincamus.

Sed ne argumentationi potius quam solidae veritati videamur insistere, hoc, quod proposuimus, per sacrae Scripturae non pigeat exempla monstrare. Joseph quippe vir sanctus, ut periculosam populi sublevaret esuriem, secundam post regem suscipere non abnegat dignitatem: et qui prius angusti carceris fuerat cultor, jam totius Aegypti factus est dominator. Unde et fratres ejus ad Jacob alacres dicunt: « Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur in terra Aegypti. » Moyses, qui dudum cognati gregem in deserto humiliter pavit, ut melioris postmodum gregis dux fieret, totius Israelitici populi obsequium non refugit, qui nimirum ad tanti honoris culmen perductus est, ut omnis illa Hebraeorum multitudo ad jussionis ejus se verba suspenderet, ejusque legibus supplex obtemperaret. Uterque tamen quantae mansuetudinis in ipsa sublimitate perstiterit, indubitanter agnoscitur, et dum alter se agnoscendum peregrinis fratribus, cum latere potuisset, ultroneus offerat; alter suam humilitatem, velut alienam, humiliter pandat: « Erat, inquit, Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. » Josue quoque, qui Moysi minister exstiterat, eo moriente, suscipere regiminis officium non recusat. Qui nimirum si pro humilitate servanda principatus jura contemneret, numerosis regibus, quos peremit, perimendam populi multitudinem cunctorum reus exponeret: et dum sibi caveret jactantiae casum, fratrum negligeret vitae periculum. Quid dicam Samuel, qui quandiu non est ab ipso populo ex principatus arce dejectus, et excelsus videbatur in publico, et humilis erat in occulto. Qui videlicet suscepti regiminis locum adeo invitus deseruit, ut majoribus natu ex Israel sibi regem petentibus, de eo protinus Scriptura dicat: « Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent, Da nobis regem, ut judicet nos. » Quid referam Eliam? quid Elisaeum? qui ut proximis potuissent sua praedicatione proficere, nequaquam veriti sunt et multis coruscare miraculis, et ipsis regibus, omnique populo venerabiles apparere. Et, ut jam praetermissis tot Veteris Testamenti Patribus ad Evangelium transeam, nunquid praecursor Domini vitare penitus honoris reverentiam potuit, qui se Christum non esse turbis ipsum esse credentibus vix negando suasit? Nunquid Petro popularis reverentiae favor defuit, qui tot languidos superfusa solummodo sui corporis umbra sanavit? Nunquid Paulo non est honor exhibitus, quandoquidem in Listris mox ut debilis pedibus, eo praecipiente, surrexit, protinus omnis turba in ejus laudem stupefacta clamavit: « Dii, inquiunt, similes facti hominibus descenderunt ad nos; » unde sicut paulo post subditur: « Sacerdos Jovis qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas offerens cum populis, volebat sacrificare. » Sed quam inflexibilis ille in suae humilitatis arce perstiterit, manifestat ipse et Barnabas, cum, scissis prae tristitia tunicis, dicunt: « Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus similes vobis homines » An dilectus Domini Joannes evangelista penitus evadere honoris reverentiam potuit, qui universum populum virorum ac mulierum cum hymnis et laudibus occurrentem sibi, dum ab exsilio reverteretur, invenit? Cui etiam illud singulare Christi praeconium non praesumptionis vitio, sed nimio devotionis desiderio cantabatur: « Benedictus, aiunt, qui venit in nomine Domini. » An et Andreas apostolus populi obsequio caruisse credendus est, quem in cruce pendentem dum Achaici tumultuarentur eripere, ipsum quoque provinciae praesidem comminati sunt trucidare? Et ut ex ipso sanctorum omnium capite allegatio nostra firmius roboretur, Redemptorem nostrum Judaei regem voluerunt constituere, nisi ille montis aufugium petiisset.

Si ergo mediator Dei et hominum ad exhibendum solius humilitatis exemplum sic hominum reverentiam voluisset abjicere, ut nec miraculorum virtutes ostenderet, neque praedicationis verba proferret, humano generi, in peccatis mortuo, quid, rogo, salutis, quid utilitatis impenderet? Sed idcirco voluit reverendus et mirabilis apparere, ut mirantium ad se corda converteret, conversos autem per viam, qua gradiebatur, ad patriam revocaret. Cum ergo magnopere timemus hominum reverentiam, qua et nostra sese virtus exerceat, et exhibentium devotioni fructus accrescat. Quae videlicet si quando ante mentis nostrae januam vanae gloriae vento submurmurat, scutum protinus humilitatis opponitur: et quo violentior ictus impingitur, eo nobis locupletius, peracta victoria, praemium cumulatur. Porro autem nisi aliquo modo venerabilis auditoribus persona praedicantis appareat, non admissus praedicationis sermo apud eorum animum non laborat. Nam si loquentis persona despicitur, restat ut ipsa locutio apud audientes despicabilis judicetur. Neque enim laborare apud eos poterat Paulus, qui eum despiciebant, dicentes: « Epistolae, inquiunt, graves sunt, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. » Apud eos autem multum profecerat, quibus gratias referendo dicebat: « Sicut angelum Dei excepistis me; testimonium enim vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. » Nunquid Apostolus despectui volebat haberi, unde conqueritur? Nunquid sedulitatis obsequium devitabat, unde gratificatur? Sed utrumque non propter se. Non enim quaerebat quae sua erant, sed quae alterius. Idcirco nempe volebat a discipulis coli, ut attente etiam posset audiri: idcirco recusabat ab auditoribus despici, quia metuebat simul et sermonem contemni. Minc est enim, quod Thessalonicensibus ait: « Rogamus autem vos, fratres, cum noveritis eos, qui laborant in vos, et praesunt vobis in Domino, et commonent vos, ut abundantius habeatis illos in charitate propter opus illorum. » Hinc est, quod de Epaphrodito ad Philippenses dicit: « Excipite, inquit, illum cum omni gaudio in Domino; et ejusmodi cum honore habetote. » Si ergo Apostolus reverentiam fugiendam omnino decerneret, dum auditoribus praecipit, ut doctori suo honorem exhibeant, suadet profecto, ut eum de suis finibus honore prosequentes expellant. Sed hoc monere videtur praedicator egregius, ut discretus vir et honorem sibi delatum exterius pro fratrum utilitate suscipiat, et eumdem honorem intrinsecus pro sua humilitate contemnat, quatenus undique circumspectus sic illorum saluti provideat, ut ipse tamen elationis vitio non succumbat. Neque enim, ut nos valeamus ab hujusmodi vitio cautiores existere, idcirco debemus fratribus nostris praedicationis auxilium denegare, cum Moyses dicat: « Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facias, dele me de libro tuo quem scripsisti. » Qua ergo conscientia possumus privato amori fratrum lucra postponere, cum iste non dubitet pro salute proximorum de libro divinae memoriae funditus deperire? Dehinc etiam Paulus dicit: « Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae. » Cum igitur sancti viri, ut fratribus consulant, etiam animarum suarum periculum subire non metuunt, quid aliud faciunt, quam exemplum sui capitis imitantur? Qui videlicet pro ovibus animam suam posuit: et, ut nos a morte redimeret, mortis perferre supplicia non expavit. Absit ergo, ut propter honorem qui nobis impenditur, debeamus fratribus nostris aedificationis verba subtrahere: sed propter eorum salutem, ipsum aequiescamus honorem aequanimiter tolerare.

Haec autem, venerabilis Pater, dixerim, non ut pertinaciter proprii intellectus arbitrium sequar, aut haec affirmare praesumam; sed ut tu secundum ingenium tibi divinitus datum, vel si res aliter habet, insinues: vel quae dicta sunt, gravissima tui judicii auctoritate confirmes. Saluta, quaeso, ex mea parte charissimum mihi patrem et magistrum meum Mainfrenum presbyterum, et dilectissimum fratrem meum Gerardum de Blanca. Reddat illis omnipotens Deus omnia bona quae mihi fecerunt pro amore ejus.

5.13 Epistola XIII. AD CAPELLANOS GOTHIFREDI DUCIS

ARGUMENTUM.--Defendit se a calumnia capellanorum Gothifredi ducis, qui illum avaritiae taxabant, eorumdem quoque duas pravissimas opiniones redarguit. Affirmabant enim clericos posse uxores ducere. Illos qui episcopatus, et sacerdotia mercarentur, dummodo impositionem manus gratis acciperent, Simoniacos non esse. Quam utramque haeresim esse, aperte ostendit.

Dilectis in Christo fratribus capellanis Gothifredi ducis, PETRUS peccator monachus salutem.

Cum servandum aliquid quod cordi sit scribere soleo, multiplici diversorum codicum bibliotheca vallatus, majorum sententias recolo, atque, ubi necessarium est, ad eorum semper exempla recurro: nunc autem in praerupti montis atque nivalis cacumine constitutus, dum monasterialis aedificii fabricam construere gestio, non modo librorum paginis, quae procul absunt, insistere nequeo; sed et caementariorum ac latomorum perstrepentium clamore depressus, id ipsum pene, quod intra me est, ignorare compellor: unde vobis scribere timeo, ne dum styli rudis articulum inexpugnabilia, sicut talibus dignum est, non munierint testimonia Scripturarum, mox ut elato supercilio, et rugata fronte legeritis, tanquam deliras somniorum nugas, et anilis ineptiae naenias conspuatis. Verumtamen ego malo cum David salivis in barbam defluentibus apud Achi, regem Geth, furiosus dici, et cum Jesu, sicut Marcus asserit, apud Judaeos phreneticus appellari, quam imperitiae notam timens, in supernae majestatis examine de silentio condemnari, dicens cum Isaia: « Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum. » Porro « quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. » Et sicut idem dicit Apostolus: « Quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. » Hoc etenim et Samson ille signavit, qui cum mandibula asini mille Philisthaeos mirabiliter interfecit. Samson enim, qui interpretatur sol eorum, Christus est, qui in mandibula asini, bruti videlicet et simplicis animalis, plurimos interemit: quando per ora piscatorum atque simplicium genus humanum a superbiae suae rigore contrivit, ut qui ad debellandas aereas venerat potestates, non cum oratoribus ac philosophis, sed cum mitibus triumpharet et imperitis.

Tria plane dicitis, quibus salva charitate vestra necesse est responderi. Dogmatizatis enim sacri ministros altaris jure posse mulieribus permisceri: illud insuper additis, et quibusdam allegationibus affirmare tentatis, quia non ille Simoniacus esse dicendus est, qui sub praestatione pecuniae regimen Ecclesiae suscipit; sed ille duntaxat, qui ad impositionem manus, et consecrationem per commercium venalitatis irrepit. Postremo, quod minimum est, mihi notam cupiditatis inuritis, quod nimirum cur praesumatis, quia mihi pro minimo est, breviter referam: et sic reliquis duabus objectionibus, communibus videlicet Ecclesiae negotiis, proprio purgatus, occurram. « Mihi enim pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. » Age igitur missarum mihi mysteria celebranti, uxores principum, ducis scilicet, et marchionis, Bizanteos obtulerunt. Quos utique monachus noster Paulus expletis mysteriis apud altare, nobiscum foras prodiens, dereliquit. Unus autem ex vestris, vobis tamen non modo rem ignorantibus, sed etiam absentibus, cleptica fraude subripuit, et vobis nihil omnino peccantibus, quia tamen vester erat socius, quodammodo naevum reatus induxit. Qui mox in crimine deprehensus, et minaci terrore Beatricis excellentissimae ducis, et animosae viraginis violenter oppressus, aurum fratri nostro latenter attulit: atque ut pro se supplicaretur, oravit. Quam sane summam mox, ut rescivimus, eidem clerico reddi praecepimus: atque ut de restituenda sibi dominae suae gratia non diffideret, exhortati sumus. Quam ille pecuniam dum vehementer insisteret, et nullis omnino precibus nobis ingerere potuisset, altero tandem die fratri nostro clam dedit, sicque se mordacis conscientiae pondere levigavit. Cur ergo avaritiae accusatis, quem pecuniae quaestum tantopere contempsisse cognoscitis? Cur adversum me linguas acuitis, et non repugnanti mordentis obloquii vulnus infligere festinatis? Nam et Salomon dicit: « Jaculum et gladius, et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum. » Et psalmista: « Filii hominum, dentes eorum arma, et sagittae, lingua eorum machaera acuta. » Egone cupiditatis arguendus sum, qui recipere subrepta contempsi, crimen indulsi: ac pro malis bona restituens, herilem reo gratiam reformavi? Ego, inquam, avaritiae notandus sum, qui jacturam aequanimiter pertuli; an ille, qui sacrum de sacro subripiens, sacerdotii, quo fungebatur, officium profanavit? Adversus quem videlicet, fratres, hoc ego sermone non invehor: sed vestra provocatus infamia, me tantum purificare compellor. Piscatorum sum plane discipulus, ideoque non mare Demosthenis, nec torrentem commoveo Ciceronis. Et quia delinquenti fratri compassionem debeo, ad referendam digni talionis injuriam non anhelo. Hoc tantum mihi dicere liceat, quia si a contubernalibus, et familiaritate conjunctis, sicut oratores ac rhetores perhibent, trahenda sunt argumenta, non merito nobis avaritiae crimen impingitur, quorum frater pecuniam quasi parvipendens atque despiciens, in Ecclesia dereliquit. Sed, si dicere liceat, vobis potius ascribendum est, quorum socius, quod alienum erat, callida machinatione subripuit. Jam vero quod impudenter asseritis, ministros altaris conjugio debere sociari, proprii sermonis adversum vos evaginare mucronem superfluum ducimus, dum armatos, contra vos totius Ecclesiae cuneos, et constipatam omnium sanctorum Patrum aciem vobis resistere videamus. Et ubi tanta se coelestium bellatorum nubes opponit, mirum est, si non tantae auctoritati quaelibet novae praesumptionis temeritas acquiescit. Sed quanquam corpus canonum desit ad praesens, quaedam tamen Patrum testimonia non gravemur apponere, quae vel ex repetita memoria, vel in quibusdam membranulis possumus invenire. Enimvero beatus Clemens haec in sua scribit epistola: « Ministri altaris presbyteri, sive diaconi, ad Dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem conjugem suam reliquerunt. Quod si post ordinationem ministro contigerit propriae nudare cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrarii portitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad Dominici corporis portionem accedat. Aquam sacerdotum porrigat manibus, ostia forinsecus claudat, minora gerat officia, urceum sane ad salutarem calicem non suggerat. » Et paulo post: « Clericus vero solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec properet sine majoris natu principis jussione: nec presbyter solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus, aut diaconus sub praetextu humilitatis et officii frequentet domicilia matronarum: aut forte per clericos, aut per domesticos matronae mandent secretum aliquid. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus arceatur Ecclesiae. » In Nicaeno etiam concilio dicitur: « Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo. » Ex concilio quoque Carthaginensi: « Praeterea cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Item ex alio concilio apud Carthaginem Aurelius episcopus inter caetera dixit: « Placuit sacros antistites ac Dei sacerdotes, necnon et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Deo postulant, impetrare; ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. » Ad haec Faustinus episcopus Ecclesiae Pontianae provinciae Piceni, legatus Romanae Ecclesiae dixit: « Placet ut episcopus, presbyter et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. » Ab universis episcopis dictum est: « Placet ut in omnibus, et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altari serviunt. » Ne vero de subdiaconis, quod abstinere conjugiis debeant, ulla possit remanere dubietas, idem Aurelius post multa subjungit: « Placuit quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi, et presbyteri sed et episcopi secundum propria statuta, etiam ab uxoribus se abstineant, ut tanquam non habentes videantur esse; quod nisi fecerint, ab Ecclesiae removeantur officio. » Papa quoque Gregorius Petro subdiacono inter caetera scribit, dicens: « Ante triennium subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae Ecclesiae suis uxoribus nullatenus miscerentur. » Quod mihi durum atque incompetens videtur, ut qui usum ejusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante proposuit, compellatur a sua uxore separari: atque per hoc, quod absit, deterius cadat. Unde videtur mihi, ut a praesenti die omnibus episcopis dicatur, ut nullum facere subdiaconum praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit; quatenus et praeterita, quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eamdem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis conjugibus vixerant, laudandi, atque remunerandi sunt: et ut in bono suo permaneant, exhortandi. Eos autem, qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem nolumus; quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit probata. Item et decretum Leonis papae: « Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur; ut et qui habent, sint tanquam non habentes; et qui non habent, permaneant singulares. » Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis a primo, vel secundo, tertiove servandum est: ne aut levitico, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisque idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria, necdum frenasse detegitur? Item papa Silvester: « Nulli autem subdiaconorum ad nuptias transire permittentes, praecipimus, ne aliqua hoc praevaricatione praesumpserit. » Quod si contemnenda tot apostolicorum virorum decreta duxeritis, ac per eorum ora tanquam totidem organa loquentis Spiritus sancti statuta spreveritis, quam de vobis beatus papa Damasus sententiam profert, dignum est audiatis: « Violatores, inquit, voluntarii canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a sancto Spiritu, cujus instinctu ac dono ditati sunt, damnantur; » quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum; quoniam, ut jam praelibatum est, contra eum agit, cujus jussu et gratia iidem sancti editi sunt canones. Audiant ergo, qui nobis obsistunt, qui adversus nos super hac quaestione confligunt: quia dum nobis sunt adversarii, in Spiritum sanctum manifesta sunt rebellione blasphemi: et illum blasphemantes offendunt, cujus offensio non remittitur neque hic, neque in futuro. Sed jam plures sanctorum pontificum subnectere sanctiones omittimus, ne epistolaris compendii metam excedere judicemur. Parit enim prolixitas laciniosa fastidium. Et certe cui sanctorum testimonia non sufficient, undecunque congesta fuerint, nec pluribus acquiescet. Id praeterea quod objicitis, cautum esse canonibus, ut quicunque conjugati sacerdotis officium spreverint, debeant communione privari; ut pace vestra loquar, dum litterarum superficiem negligenter attenditis, sobrietatem ecclesiasticae intelligentiae non tenetis. Ille nimirum sacerdos conjugatus dicitur, non qui nunc habet uxorem, sed qui potius habuit ante perceptam sacerdotalis officii dignitatem. Quem profecto si spernimus, consequitur etiam, ut et beatum Paulum apostolum, quod dictu nefas est, contemnere debeamus. Nihilominus et illud de beati Epistola ad Corinthios velut egregium et insignem Goliath gladium versatis in manibus, eumque vibrantes Israeliticae plebis aciem ventilare tentatis: « Propter fornicationem, inquit, unusquisque suam uxorem habeat: uxori vir debitum reddat, et uxor viro. » In quo nimirum verbo, quod dicitur, « unusquisque, » cum laicis simul altaris ministros comprehensos esse conjicitis: et dum in apostolica sententia litterarum paleas quasi jumentorum dente corroditis, medullas spiritualis intelligentiae pietati humanae faucibus non gustatis: imo prorsus a granis quisquilias non secernitis, et discretionis regulam postponentes simul omnia permiscetis. Illis nempe dicebat Apostolus: « Unusquisque suam uxorem habeat, » quibus loquebatur; quia vero non sacerdotibus, vel praedicatoribus, sed populo potius in hac loqueretur epistola, in ipso ejusdem epistolae principio luce clarius manifestat: « Significatum est, inquit, mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Cloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? » Quibus utique verbis liquido claret, quia non sacerdotes, sed populum corripiebat Apostolus, qui sectas faciebat schismatum, dum diversorum se discipulos assererent esse doctorum. Cum ergo diceret, « unusquisque suam uxorem habeat, » ille quoque conjugium indulgebat, ad quos eloquium dirigebat. Huc accedit, quia non semper unusquisque, vel omnis multitudinem universitatis amplectitur: sed plerumque intra mensuram certae quantitatis, prout ratio dictaverit, cohibetur. Sicut est illud quod Dominus ait: « Ego cum exaltatus fuero a terra, universa traham ad meipsum. » Non enim ad se Judam proditorem traxit, non sibi latronem impium sociavit; sed omnia, id est, omnes duntaxat electos ad proprii contubernii culmen evexit. Et Apostolus perhibet, quia Deus omnes vult salvos fieri, et neminem vult perire. Sed cum Propheta dicat: « Quoniam omnia quaecunque voluit Dominus fecit; » cur reprobos perire permittit? Scilicet cum et neminem perire velit, et omnia quaecunque vult, absque dubio possit. Unde cum dicitur, quod Deus omnes fieri salvos velit, necesse est, ut de solis intelligatur electis. Juxta quam regulam, et Apostolus cum dicit, « Unusquisque suam uxorem habeat, » non omnes amplectitur homines, sed illos tantum, quibus juxta legitimae sanctionis normam habere licet uxores. Alioquin quo pacto sibi matrimonii foedera copulabunt, qui cubilia paterna commaculant, qui germanas, ah scelus! uterinas incestant? Eant ergo jam monachi, dotales tabulas publice proferant, nuptias contrahant: et juxta sanctionis vestrae sententiam vagientes pueros teneris delinire complexibus nullatenus erubescant. Et re vera cum monachos ac levitas, vel in peccando, vel in poenitendo canonica frequenter aequet auctoritas, quo pacto potestis conjugales copulas inhibere monachis, quas utique diaconis indulgetis? Nam quomodo in sola mulierum permistione sunt dispares qui in caeteris excessibus reperiuntur aequales? Decernendum est ergo, ut aut monachi, quod dici sacrilegum est, nuptias ineant; aut diaconi se penitus ab hujus ignominiosae turpitudinis obscenitate compescant. Quod nihilominus et de subdiaconis sciendum est, sicut diversa sanctorum Patrum, ut superius ostensum est, decreta confirmant. Quos nimirum nonnulli Nathinaeorum tenere opinantur officium: quod non procedit. Nathinaei siquidem, sicut Hieronymus in Hebraicis quaestionibus asserit, interpretantur donati. Sunt enim Gabaonitae, eo quod ad serviendum dati sint tabernaculo Domini ab Josue. Inter hos igitur, et illos haec probatur esse distantia, quoniam illi tabernaculo, vel templo Domini famulabantur, ut servi; isti quarto funguntur altaris officio, diaconorum scilicet suppares, ac ministri: atque ideo, sicut cum sacerdotibus, ac Levitis sacris missarum praecipiuntur interesse mysteriis, sic eorum quoque participes esse necesse est, in custodienda perpetuae munditia castitatis.

Postremo, quod dicitis, ad simoniacae haereseos nequaquam pertinere piaculum, si quispiam Ecclesiae regimen non sine venalitate suscipiat, si tantummodo manus impositionem gratis acquirat, quantum in Ecclesia scandalum generet, quantum certe ab ecclesiasticae disciplinae tramite procul aberret, quoniam omnibus est perspicuum, non indiget prolixitate verborum. Quisquis enim Ecclesiam pretio redimit, simul et consecrationem comparare convincitur, ad quam scilicet per acceptionem ejusdem Ecclesiae promovetur. In Ecclesiae quippe commercio et consecrationem procul dubio comparat, sine qua videlicet eidem Ecclesiae praesidere se posse non sperat. E contra contenditis, quoniam investituram ille suscipit ecclesiasticae facultatis, non minus percipit gratiae spiritualis. Acquirit Ecclesiae praedium, non ecclesiastici charismatis sacramentum. Quisquis plane per salsuginem hujus tartareae sapientiae, imo venenatae versutiae Ecclesiam dividit, cum per venalitatem haereticus sit, per divisionem quoque schismatici crimen incurrit. Fuerunt sane nonnulli sincerae fidei, et catholicae confessionis ignari, qui sic inter humanam atque divinam divisere naturam, ut duas assererent in mediatore Dei et hominum constare personas. Ii vero, quibus datum est perspicaci mentis intuitu incarnati Verbi penetrare mysterium, veraciter astruxerunt in tam inseparabilem unionem utramque concurrisse naturam, ut ne in mortem quidem Christi divinitas a carne potuisset abjungi: alioquin non esset verus Deus, si vel in ipso mortis articulo desineret esse Deus. Hinc est quod ait B. Ambrosius: « Caro quidem Christi gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus non exivit de corpore. » Magnus etiam Leo papa non disparem hujus rei protulit in suo sermone sententiam: « Nisi Verbum, inquit, caro fieret, et tam solida existeret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus abjungeret, nunquam valeret ad aeternitatem redire mortalitas. » Idem quoque alibi: « Deitas, quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate conjunxit. » Porro autem vos Christum non dividitis, sed Ecclesiam, quae corpus ejus est, dividere non timetis. Ait enim Apostolus: « Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia. » Enimvero milites veriti sunt Domini scindere tunicam; vos discerpere non formidatis Ecclesiam: qui nimirum non idcirco Ecclesiarum lucra conquiritis, ut ad consecrationis gratiam conscendatis: sed necessitate compulsi, ideo patimini consecrationem, ut ecclesiasticam vos non contingat amittere facultatem. Nec ad hoc anhelatis, ut efficiamini Ecclesiae sacerdotes: sed ad hoc tantum, ut velut haereditario quodam jure sitis sanctuarii possessores. Illos videlicet imitantes, qui juxta David vaticinantis oraculum, dixerunt: « Haereditate possideamus sanctuarium Dei. » De quibus in eodem psalmo Deo dicitur: « Quoniam cogitaverunt consensum in unum, adversum te testamentum disposuerunt. » Vos enim haec sententia percutit, qui consensum in unum cogitatis, dum in eo quod contra sacros canones dicitis, non dispari studio inter vos unanimiter concordatis: atque adversus Deum testamentum disponitis dum novam legem, atque contrariam Ecclesiasticae regulae promulgatis. Qui vero sint illi, qui haec contra Dominum faciant, propheta subsequenter enumerans, manifestat: « Tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur simul venit cum illis. Facti sunt in susceptionem filiis Lot. Fac illis sicut Madian, et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Disperierunt in Endor, » et reliqua. Quorum scilicet nominum si interpretationes exponimus, vestris haec concordare moribus procul dubio reperimus. Idumaei namque dicuntur sanguinei, vel terreni. Quod vobis utique congruit, qui dum ista contenditis, carnem et sanguinem vos esse, et omnino terrenos apertissime demonstratis. Estis etiam Ismaelitae, id est, obedientes, non Deo, sed mundo; non divinae legi, sed carni. Moab vero dicitur ex patre, per quod, quoniam paternus incestus intelligitur, vestra quoque luxuria condemnatur. Agareni, id est, proselyti, vel advenae, quo designantur nomine, qui per exteriorem quidem societatem Christiano populo se concives simulant, sed legi Christi contrarii, alieno atque adventitio inter eos animo perseverant. Gebal dicitur vallis vana, per quod designantur ii qui simulate sunt mites, et fallaciter humiles. Ammon interpretatur populus turbidus, vel populus moeroris: quibus scilicet illi debent intelligi, qui dum nova doctrina populum scilicet turbant, Ecclesiae Dei moerorem atque tristitiam generant. Amalech dicitur populus lingens, per quos utique Christi designantur inimici, de quibus in psalmo dictum est: « Et inimici ejus terram lingent. » Alienigenae quamvis et ipso nomine Latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in Hebraeo dicuntur Philisthiim, quod interpretatur cadentes potatione. Per quos exprimuntur illi, quos luxuria carnis inebriat, et quasi prae nimia potatione cadentes, in ima praecipitat. Tyrus etiam, quae Hebraice sors dicitur, angustia sive tribulatio interpretatur: quo illi videntur perspicue designari, qui per impietatis opera perpetuae tribulationi vel angustiae probantur obnoxii. Madian interpretatur declinans judicium. Illi plane judicium declinant, qui dogmatizando perversa, divinae legis justitiam violant. Sisara dicitur exclusio gaudii; et quicunque se lasciviis et carnalibus lenociniis petulanter immergunt, gaudium a se supernae felicitatis excludunt. Jabin dicitur sapiens, quod per antiphrasim de illis intelligendum est, de quibus dicit Apostolus: « Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? » Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus saeculi? Oreb interpretatur siccitas; et qui aestu concupiscentiae carnalis exuritur, imbre sancti Spiritus madefieri non meretur. Zeb dicitur lupus; Zebee victima. Reprobi namque, qui sunt rapaces in saeculo, et lupi sunt, et ipsi sunt victima; quia dum infirmiores quosque devorare contendunt, et ipsi spiritualis lupi, hoc est, diaboli dentibus exponuntur. Sed ut hujusmodi nominum expositio ab hujus disputationis ordine non dissentiat, quasi lupi sunt silvae perversi doctores Ecclesiae. Qui nimirum et lupi sunt, simul et victimae: quia dum innocentes quosque velut oves cruentis pravae praedicationis dentibus mactant, ipsi quoque rapina facti, et in diaboli devorantis intestina trajecti, insatiabilem ejus ingluviem recreant. De quibus et per Psalmistam dicitur: « Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos (Psal. XLVIII). » Diabolus enim mors dicitur; sicut in Apocalypsi scriptum est: « Quia erat equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors. » Cavendum ergo vobis, ne dum mortibus parvulorum vestram satiatis esuriem, et ipsi occulti raptoris efficiamini victimae, quos ille vorax et insatiabilis homicida in sua transferat alimenta. Salmana dicitur umbra commotionis; et carnalis quisquis dum umbraticam felicitatem sequitur, veritate contempta, per varias mundi concupiscentias commovetur. Cisson autem, in quo scilicet torrente omnes illi devicti sunt, duritia eorum interpretatur. In duritia quippe sua depereunt, qui prava docentes, veritati pertinaciter, et obstinate resistunt. Endor etiam, ubi perierunt, interpretatur fons generationis, sed utique carnalis, cui nimirum delectabiliter dediti, funesta meruerunt caede prosterni: non quaerentes illic germinare, ubi neque nubent, neque uxores ducent, nec incipient mori. Sed illic potius, ubi quidquid gignitur, in mortem necesse est resolvatur. Vos igitur in Endor intima divini gladii caede corruitis, qui sacri ministros altaris incesti conjugii consciscere copulas, et spurios gignere filios edocetis. Postremo qui sanctuarium Dei non spirituali moderamine, et provisione gerendum, sed velut haereditario jure possidendum asseritis, omnibus his interpretationibus nominum, quae succincte superius sunt exposita, perspicue subjacetis. Sed cum revincendis thematibus illis, quibus breviter celeriterque respondimus, adhuc argumenta perplurima suppetant; manum tamen jam a scribendi libertate compescimus, ut uberius dictandi vires, si tamen adhuc necesse fuerit, per respirantis spiritus otium reparemus. Parcite procacibus labiis, dilectissimi, et si quam asperioris in vos verbi salsuginem scaturire conspicitis, non me, sed vos potius redarguite, qui scribere compulistis.

5.14 Epistola XIV. AD RODULPHUM, VITALEM, ARIALDUM, ERLEMBALDUM, ALIOSQUE

ARGUMENTUM.--Gratulatur primum de eorum, ad quos scribit, fide et fortitudine. Deinde de Mediolanensis Ecclesiae discordiis et scandalis conqueritur. Postremo constantiam in tuenda veritate, et coelestem felicitatem non modo precari, sed praedicere videtur. Nam pro Christi fide cum strenue plerique eorum pugnassent, martyrio coronati, aeterna Dei visione fruuntur.

Sanctis fratribus RODULPHO, VITALI, et ARIALDO, atque ERLEMBALDO, et caeteris pro castris Christi invicta fide certantibus, PETRUS peccator monachus salutem in Christo.

Omnipotenti Deo gratias agimus, dilectissimi, quia vos fama discurrente, frequenter audimus in eo, quem de Spiritus sancti gratia concepistis, pio fervore persistere, et adversus hostes ecclesiasticae disciplinae indeficientis animi viribus dimicare. Non enim cessat trapezita nequissimus officinam suae perversitatis intra Ecclesiae septa construere, non desinit tartareae monetae nummos malleis cudentibus fabricare. Nicolaitarum quoque haeresis quae nobis vobiscum simul collaborantibus videbatur evulsa, redivivis adhuc germinibus pullulat, et segetem Christi maturo jam decore flaventem zizaniorum feraliter emergentium adumbratione suffocat. Unde procidimus Domino querula lamentatione dicentes: « Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? » Adjicimus etiam: « Vis, imus, et colligimus ea? » sed consolatoria protinus nobis voce respondet: « Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. » Nam cum omnia possit procul dubio Deus, posset utique ab agro Mediolanensis Ecclesiae omnium haereseon pestes procul abjicere, et illaesa vernantis fidei frumenta servare: sed vult fidelium suorum probare constantiam, quam violenter videlicet arma corripiant, quam robuste manus manibus conserant, quam denique infatigabili contra diabolum, ejusque satellites animositate confligant. Poterant enim et istorum magistrum, videlicet Simonem olim suis apostolis adversantem, ne in aera levaretur obsistere: sed ad hoc permisi, extolli, ut ad sui majorem gloriam, et illius ignominiam compelleret in ima demergi. Quamobrem, dilectissimi, dimicantes adversus geminam diabolicae legionis aciem, nolite cessare, nolite degeneri pusillanimitate deficere: sed tanquam vere filii Benjamin, qui dexterae filius dicitur, utraque manu solito fervore confligite, et bicipitis monstri caput divini verbi, gladiis obtruncate. Ecce, nimirum Jesus, ex cujus ore gladius ex utraque limatus, et acutus parte procedit: et obvia quaeque metens, cruentam hostium barbariem sternit. Quod si fortassis ex adverso multiplicata malignantium verba videntur ingruere, illud Elisei verbum fiducialiter inclamate: « Plures nobiscum sunt quam cum illis. » Quid plura dicam? Illud apostolicum insero: « Licet angelus de coelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavi, anathema sit. » Nam ecce, qui jam prius Nicolaitarum et Simoniacae haeresos laqueis tenebantur astricti, nunc ad perditionis suae cumulum etiam post violata jurisjurandi sunt sacramenta perjuri; ut in eis luce clarius impleatur quod in Apocalypsi per Joannem dicitur: « Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. » In vobis autem e diverso, quod sequitur: « Qui justus est, justificetur adhuc, et qui sanctus est, sanctificetur adhuc. » Familiare scilicet et genuinum Mediolanensi fuit semper Ecclesiae, ut in ea diversi dogmatis homines et Auxentius, simul et Ambrosius non deessent: ille scilicet tanquam rabida canicula fidelibus oblatraret; iste Veteris et Novi Testamenti testimoniis eum cornuta quodammodo furca repelleret: ille viperini fellis propinaret errorem; iste superni fontis irriguam influeret puritatem: ille sequaces suos virulento lacte nutritos, et per astutiam fraudis illectos in tartarum mergeret; iste per apostolicae doctrinae dulcedinem ad coelestis gloriae praemia sublevaret: ille sibi credentibus tenebras caecitatis induceret; iste sacerdotalibus obedientes imperiis, ad splendorem verae fidei et lumen aeternae gratiae revocaret. Quapropter libet in ejus praeconium quibus pro tempore valeo gaudere, laudibus exclamare: Deus omnipotens, dilectissimi, et per claves B. Petri apostoli vobis januam regni coelestis aperiat, et per orationem B. Ambrosii pontificis vestri clementer a vobis omnia tenebrosi spiritus inquinamenta detergat. Det vobis in ea, quam semel coepistis, inviolata veritate persistere: et in apostolicae fidei petra fundatos, cunctis pravorum dogmatum erroribus insuperabiliter resultare. Annuat vobis in hujus vitae transitu sic per omnia vivere, ut cum eo simul, qui auctor est vitae, in illa coelesti Jerusalem mereamini sine fine gaudere. Amen.

5.15 Epistola XV. AD EOSDEM

ARGUMENTUM.--Eadem in hac epistola, quae in superiori brevius continentur.

Petrus Damiani, RODULPHO, VITALI, ARIALDO, ERLEMBALDO fratribus salutem.

Gratias agimus Deo, quod constanti famae audimus vos constanter adversus hostes ecclesiasticae disciplinae certare. Nicolaitarum haeresis, quae vobis nobiscum laborantibus, videbatur evulsa, repullulat. Deus vult probare constantiam suorum. Ecce, qui prius Nicolaitarum et Simoniacae haereseos laqueis tenebantur, nunc ad perditionis suae cumulum sunt etiam violato sacramento perjuri. Quod tamen in Mediolanensi Ecclesia non est novum: quae semper diversi dogmatis homines habuit, initio ab Auxentio atque Ambrosio inchoato.

5.18 Epistola XVIII. AD UBERTUM PRESBYTERUM

ARGUMENTUM.--Ad quaestiones Uberti presbyteri de baptismate, et missae sacrificio hac epistola respondet.

Domno UBERTO religioso presbytero, PETRUS peccator monachus individuae glutinum charitatis in Domino.

Questiunculas tuas, venerabilis frater, de spiritualis studii, quod in te nobiliter aestuat, non ambigo fervore procedere: quibus latore praesentium reditum festinante, necesse est me breviter respondere; praesertim cum earum solutio prolixo sermone non egeat, dum sic aperta sint omnia, ut in his omnino non haereat quisquis ecclesiastici ordinis regulam non ignorat. Nos enim novum morem Ecclesiae non inducimus: sed ea quae sunt a Patribus instituta servamus. Et quoniam ab apostolis fidem, ab apostolicis autem viris conversandi in Ecclesia percepimus ordinem, ita propemodum non mutamus disciplinae modum a majoribus traditum, sicut illibatum tenemus ipsum quoque fidei fundamentum. Unde ad Timotheum dicit Apostolus: « Ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis. » Non enim jam licet ultimis Ecclesiae membris, quod sibi potissimum videtur, eligere; sed necesse est antiquitus ordinata, maxime prout Romana tenet Ecclesia, conservare. Haeresis enim electio dicitur. Et illi merito notantur haeretici, qui praesumunt quod sibi melius videtur eligere: dedignantur autem in his, quae a sanctis sunt instituta doctoribus, permanere. Ego autem quia non modo veterum sanctorum, sed et praesentium me discipulum esse profiteor, et doctoris mihi cathedram non usurpo, non tibi novam super his, quae consulis, regulam condo, non legis jura promulgo: sed quod vel ipse in Romana Ecclesia ipsis apostolicae sedis aedituis me docentibus consuevi, vel in aliis Ecclesiis didici, ac saepius frequentavi, simpliciter innotesco. Sacrosancto itaque baptismatis lavacro ego juxta morem Romanae Ecclesiae solum chrisma semper immiscui, vinum vero permisceri, vel oleum nunquam vidi. Nam et illa Scriptura, quae in die coenae Domini legitur, quae etiam sic attitulatur: Sermo generalis de confectione chrismatis, hoc videtur exprimere, ut nil praeter sanctum chrisma debeamus fonti baptismatis admiscere. Ait enim inter caetera: « Oleo vero sacri chrismatis conficitur aqua baptismatis, et efficitur fons gratiae coelestis. » Nam cum ille sermonis istius auctor de oleo sanctificato sufficienter superius eloquatur, quando vero ad baptisma descendit, tacito oleo, solo illud perhibet chrismate confici; patet procul dubio quia quod nominavit, id solum voluit permisceri. Nam si vinum, vel oleum fundendum esse decerneret, nominato chrismate, hoc etiam non taceret.

De celebrandis vero missarum solemniis nos hanc consuetudinis regulam in disciplinatis Ecclesiis et didicimus, et tenemus, ut calicem differamus in missarum fine perfundere, si nosmetipsos eodem die sacrificium denuo speramus offerre: alioquin quandocunque sacras hostias immolamus, in fine calicem semper ex more perfundimus. Porro sive jejunamus, sive reficimur, hanc perfundendi regulam non mutamus. Quod autem perhibes, quosdam dicere quia postquam perfundit quispiam calicem, non est dicendus esse jejunus, et per has frivolas conantur ineptias quasi quaestionum movere litigium: hic illud tibi cavendum est, quod dicit Apostolus: « Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites: servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. » Sufficiat itaque tibi succincte digestam audire, quam nunc tenet Ecclesia, consuetudinem, nec tibi reddi consequenter exigas rationem, quoniam negotium hoc pluribus indiget verbis, et facilius fit confabulatione communis eloquii, quam ut dictantis articulo possit expleri. Nec mireris, si cum tanta celeritate decursa scriptiuncula tibi ista non sufficit, vel etiam vitio rusticitatis ostendit. Interroga gerulum litterarum, quia cum pene mediante jam die nostri montis cacumen ascenderit, hanc chartulam ante occasum solis accepit. Adhuc tamen inquire de baptismo, si quid mihi fortassis excidit, quid in Romana teneatur Ecclesia. Divinam quaeso clementiam, venerabilis frater, ut tui pectoris sacrarium visitet, et radiis illud suae claritatis illustret: quatenus clavis ille David, qui librum signatum septem sigillis aperuit, tibi quoque, quae adhuc clauduntur, aperiat: et quae ligata sunt, potenter absolvat.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.