LettersBook VI: To abbots and monks
6.2 Epistola II. AD UGONEM ABBATEM MONASTERII CLUNIACENSIS
ARGUMENTUM.--Cluniacenses monachi maximis a S. doctore beneficiis affecti, cum pro eorum causa in sua senectute Alpes transcendere, et in Galliam ire non recusasset, eidem concesserant, ut in perpetuum ejus mortis dies in suo monasterio et fusis ad Deum precibus, et funebri solemnitate singulis annis celebraretur. Idipsum nunc Ugoni Cluniacensi abbati in memoriam revocat: et, ut in reliquis etiam coenobiis Cluniacensi subjectis idem fieri curet, deprecatur.
Domno U. venerandae sanctitatis abbati, PETRUS peccator monachus quidquid servus.
Dum unum quid quaeritur, et aliud invenitur, nequaquam votum petentis impletur. Paulus nempe conqueritur: Quia dum auferri sibi Satanae angelum postulat, non sibi stimulus carnis, ut petebat, aufertur: sed quia gratia sibi divina sufficiat, admonetur. Moyses quoque petiit, ut ei faciem suam Dominus, qui secum loquebatur, ostenderet, et non obtinuit. Alibi vero, quia Dominus eum in gentem magnam faceret, si ipse vellet, audivit: « Dimitte me, inquit, ut irascatur furor meus contra populum istum, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. » Ad quod Moyses libera voce respondit: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. » Hic itaque, quod Moyses nolebat, gratis illud divina liberalitas obtulit: illic, quod anxie flagitaverat, nulla ratione consensit. Salomon autem in petitione sua duntaxat utroque felicior exstitit, qui et cor docile, quod volebat, et gloriam atque divitias, quas non petierat, impetravit. Cui nimirum divina vox ait: « Ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens, et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit: sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam; ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. » Cur autem ista praemiserim, paucis aperio. Non excidit sanctae prudentiae tuae, venerabilis Pater, quia cum jam me senectus incurva deprimeret, et effoeto viribus corpore nutabunda gradientis vestigia sub incertis gressibus vacillarent, ego ad tuae jussionis imperium animam meam, ut ita loquar, in manibus meis posui, aestivis adoperta nivibus Alpium praerupta conscendi, et pro utilitate venerabilis monasterii tui propinqua satis Oceano Galliarum intima penetravi. Pro cujus impensione laboris, hoc potissimum petii, quatenus incomparabilis ille tuus, sanctusque conventus tecum simul per litteralium astipulationum mihi rata promitteret, quod per omnes succedentium vicissitudines temporum anniversarium mei obitus rediviva semper memoria coleret, meque tremendo judici piis precum exsequiis commendaret. Cui tunc sponsioni et hoc additum est, ut unum sine intermissione pro me pauperem et alimentis simul et indumentis jugiter sustentaret. Hic mei laboris est fructus, haec merces operis, haec redhibitio talionis. Sed dum tot copiosis ac pretiosis muneribus liberalitas me vestra prosequitur, non sine causa timeo; ne dum peracto labori, quasi praefixae terrenae mercedis quantitas redditur, salutare mihi orationis vestrae beneficium subtrahatur. Nam ubi diurno operi diarium redditur, nil restat quod spei operantis de caetero relinquatur; nisi forte cum Salomone me sors illa contingat, qua nimirum et id, quod optabat, obtinuit; et hoc insuper, quod non petebat, accepit. Verum ego contentus uno, nequaquam delector in altero: et dum sanctae orationis vestrae munus efflagito, totisque desideriis avidissime concupisco, quantumvis arduum, quantumlibet somptuosum terrenae facultatis commodum parvipendo. Quamvis enim charitas vestra tam plena sit atque perfecta, ut his, qui sibi familiares esse merentur, utrumque munus libens affluenter impertiat; mihi tamen tanti est unum, ut alterum non requiram. Sinistra quippe suspicio pavidae mentis arcana conturbat, ne dum terrena mihi facultas offertur, spirituale munus in aliquo minuatur. Nam in aestimationis meae lancibus gravius pensat sanctae orationis obolus, quam auri talentum, vel copiosa micantium multitudo gemmarum. Illud scilicet aurum quaero, illud mihi dari desiderabiliter concupisco, de quo scriptum est: « Quia seniores habebant phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. » Hoc aurum cunctis, quae desiderari possunt, acquisitionibus praefero, hoc inhianter amplector, in hujus comparatione cuncta terreni quaestus commoda floccipendo. Unde sanctae charitatis tuae, venerabilis Pater, imploro clementiam, ut illud vestrae sponsionis indiculum, sicut in sancto Cluniacensi monasterio scriptum est, ita nihilominus, et in reliquis, quae disciplinae vestrae subjiciuntur imperio, conscribatur. Adhuc pietati tuae humiliter prodo, vestigia tua sancta fusis lacrymis provolutus amplector, ut quod mihi per seriem memorialis articuli dignatus est polliceri, jubeas etiam per reliqua monasteria, quae tuis sunt legibus subjecta, transcribi. Quod si petitionis hujus effectum rusticus sermo non impetrat, Spiritus sanctus qui tui pectoris sacrarium possidet, precibus te meis annuere clementer inspiret. Ut sicut ego pro vobis non dubitavi corpus meum crudelibus offerre periculis; ita per vos superna clementia dignetur animam meam ab infernalibus liberare tormentis, et per vestrae scriptionis articulum conscribi merear in sorte justorum.
6.3 Epistola III. AD EUMDEM UGONEM ABBATEM
ARGUMENTUM.--Ugonem, ut facile conjici potest, abbatem Cluniacensem quanto amore prosequatur, ostendit, simulque eidem Damianum suum ex sorore nepotem, quem in Galliam ad liberales artes perdiscendas miserat, commendat; ut ejus in omnibus, tam quae ad corporis quam quae ad animi cultum pertinent, curam gerat...... Sanctitas intulit, quam prorsus obliterata, quam ex intimis, ut ita loquar, ceris mei pectoris abolita: imo in quanta benedictione nomen tuum sit in ore meo, quantis etiam angelicus tuus ille conventus apud me praeconiis celebretur, testes sunt et qui mihi in Christi servitute cohabitant, et qui me pro ejus amore frequentant. Rogo praeterea sanctitatis vestrae clementiam super adolescentulo isto, uterinae videlicet meae sororis filio, ut illi magistrum, simul et victum paterna pietate provideat: et rudem, imperitumque suscipiens, ac velut Jacob baculo simpliciter innitentem, ad propria postmodum cum gemina trivii, vel quadrivii, uxore remittat. In hoc igitur puero imaginem meam respice, in hoc speciem mei vultus attende: et quidquid illi pietatis impensum fuerit, non sibi, sed mihi prorsus ascribe. O utinam mittere tibi possem, quae sanctis Cluniacensibus scripsi, vel alia multa, quae post Galliae reditum ex diversis thematibus exaravi! Omnipotens Deus te, venerabilis Pater, ad servorum suorum custodiam diutius servet incolumen, et angelicam vultus tui speciem me faciat videre praesentem.
6.4 Epistola IV. AD EUMDEM UGONEM ABBATEM EJUSQUE MONASTERII MONACHOS
ARGUMENTUM.--Doctor sanctissimus cum in Gallia sedis apostolicae legatus versaretur, multa in monasterium, et Cluniacenses monachos beneficia contulerat. Pro quibus, ut aliquam ei gratiam referrent, uno omnium consensu polliciti fuerant, sibi posterisque suis ejus obitus diem, precibus apud Deum fusis, solemnem fore. Hujus promissi (quia supremum sibi diem instare praesenserat) nunc eos admonet: et, ut fidem praestare non negligant vehementer obtestatur. Haec epistola potissimum in commemorandis eorumdem monachorum laudibus, et loci illius sanctitate versatur.
Domno U. archangelo monachorum, sanctoque conventui, PETRUS peccator monachus quidquid servus.
Postquam feram semel venator illaqueat, si nexum ejus pedibus injicit, jam sine perdendi formidine longius eam evagari sub quadam libertate permittit. Is etiam, qui aucupio delectatur, dum injecto funiculo pedibus tenet volucrem, securus avolandi datam simulat facultatem; et illa quidem fugam tentat, alarum librat ex more remigium: sed dum exsilire conatur, aucupe funiculum stringente retrahitur. Vos etiam me tuto ad propria remisistis, quem videlicet glutino vestrae charitatis astrictum insolubiliter retinetis. Nam recedere quidem corpore potui, sed mente de vestris manibus non exivi. Ita nempe mirandae conversationis vestrae me viscus obstrinxit, angelicae vitae coagulus agglutinavit, sincerae charitatis laqueus irretivit, ut facilius suimet oblivisci, quam a vestra memoria mens mea possit avelli. Vidi siquidem paradisum quatuor Evangeliorum fluentis irriguum, imo totidem spiritualium rivis exuberare virtutum: vidi hortum deliciarum diversas rosarum ac liliorum gratias germinantem, et mellifluas aromatum ac pigmentorum fragrantias suaviter redolentem, ut de illo vere valeat Deus omnipotens dicere: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. » Et quid aliud Cluniacense monasterium, nisi agrum Domini plenum dixerim, ubi velut acervus est coelestium segetum, chorus tot in charitate degentium monachorum? Ager ille quotidiano sanctae praedicationis ligone praescinditur, et in eo coelestis eloquii semina consperguntur. Illic spiritualium frugum proventus aggeritur, ut horreis postmodum coelestibus inferatur. Unde cum te, felix Cluniace, considero, hoc tibi nomen impositum non sine divini praesagii dispositione perpendo. Hoc quippe vocabulum ex clunibus et acu componitur, per quod videlicet arantium boum exercitium designatur. Bos enim in clunibus aculeo pungitur ut aratrum trahat, et arva proscindat. Illic enim humani cordis ager excolitur, unde seges illa colligitur, quae promptuarii coelestis aedibus insarcinatur. Illic aculeus ille bobus infligitur, de quo superbienti adhuc Saulo dictum est: « Durum est tibi contra stimulum calcitrare. » Ille siquidem tanquam superbus et ferox adhuc taurus aream Domini, quae est Ecclesia, superbiae cornibus ventilabat; sed jugo fidei divinitus subditur, ut aratrum in agro Domini trahere compellatur. Unde postmodum de evangelizantibus, tanquam de arantibus dicit: « Debet enim in spe, qui arat, arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi. » De hoc aratro Dominus: « Nemo, inquit, mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. » Legis aratrum trahebat Israeliticus populus per desertum, cum hinc eum Pharao durissimae servitutis aculeo pungeret, illinc autem Moyses praeceptis coelestibus, quasi quibusdam funibus provocaret. Ille construendo luto atque lateribus urbes, eum quasi post terga caedebat: iste promittendo terram lactis ac mellis, praevius attrahebat: nos autem qui in agro Ecclesiae, quasi Dominici boves aramus, tunc in posterioribus aculeo pungimur, cum ultima postremi judicii discussione terremur. In posterioribus nos aculeus terroris exagitat, ut cervix nostra jugo divinae legis attrita [astricta], in laboribus non lassescat. Convenienter itaque Cluniacum agrum, dixerim, in quo videlicet Dominici boves infatigabiliter arant, dum eos divini terroris aculeus stimulat: et velut acu clunium pars postrema transpungitur, cum ultimi terrore judicii mens humana terretur. In posterioribus pungitur, ut in anteriora contendat, quia transacta cor nostrum vita terrificat, ut discussionem ultimi examinis pavescat. Hoc Paulus aculeo pungebatur! ut in anteriora contenderet cum dicebat: « Ego me non arbitror comprehendisse: unum autem, quae retro [sum] oblitus sequor ad bravium supernae vocationis: sequor, si comprehendam. » Datus enim illi fuerat stimulus carnis, ut non in labore succumberet, sed in agro Dominicae segetis indefessus araret. Hic bos insignis atque mirabilis duo gerebat in capite cornua, quia duo ventilabat per praedicationis officium testamenta; qui cum ad Galatas diceret: Unum Abrahae filium ex ancilla natum, alterum ex nobili legitimi conjugii libertate progenitum, protinus addidit: « Haec » enim « sunt duo testamenta. » Hic etiam more bovis ligatus arabat, qui vincula sua saepe commemorat. Numquid enim tunc in vinculis non arabat, cum ad Philemonem catena constrictus aiebat: « Obsecro te pro filio meo, quem genui in vinculis, Onesimo. » Qui etiam tanquam bos egregius ad victimam ducebatur, cum dicebat: « Ego enim jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. » Merito ergo venerabilis locus sortitus est vocabulum, ubi nunc et spiritualium boum trahitur aratrum, et coelestium segetum usque ad unum granum, quod est Christus Jesus, accuminatur [accumulatur] acervus. Qui de semetipso dicit: « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si vero mortuum fuerit, nullum fructum affert. »
Cluniacus praeterea spiritualis quidam campus est, ubi coelum et terra congreditur, ac velut arena certaminis, ubi spiritualis more palestrae caro fragilis adversus potestates aeras colluctatur. « Non est » enim « nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. » Illic Josue non ille Benum, sed coelestis ductor exercitus, et qui spiritualium instructor est bellatorum, suos edocet milites, superbas quinque regum calcare cervices: super quos nimirum triumphalem noscuntur obtinere victoriam, qui totidem sensus corporum per districtae custodiae cohibent disciplinam. Illic moenia Jericho tubarum clangoribus corruunt, et habitores ejus Israelitarum gladiis perimuntur. Illic Josue terribiliter imprecatur: « Maledictus, inquit, vir coram Domino, qui suscitaverit, et aedificaverit civitatem Jericho. in primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. » Ille scilicet Jericho in primogenito suo suscitator aedificat, qui mundum hunc apostolicae tubae clangore collapsum, principaliter amat. Ille vero portas ejus ponit in novissimo liberorum ejus, qui mundum despiciens, parvipendit, qui eum omnibus quae vere sunt amanda, postponit. Qui scilicet hoc saeculum ad usum habet, in amore non habet, et dum amorem coelestis regni tanquam primogenitum sibi nutrit haeredem, mundum despicit velut sordentem puerum in cunabulis vagientem. « Primum, » ait Dominus, « quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. » Ut regnum Dei in corde nostro sit primogenitum, et mundus habeatur quadam extremitatis adjectione novissimus. Illic etiam Adonibezech manuum ac pedum summitate praeciditur; dum malignus inter sanctos viros spiritus, et incedendi, et operandi virtute privatur. Qui nimirum dum sua vulnera patitur, haec eadem sese aliis intulisse gloriatur: « Septuaginta, inquit, reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias; sicut feci, ita reddidit mihi Dominus. » Septuaginta scilicet reges septuaginta sunt linguarum discrepantium nationes, quibus usque ad Salvatoris adventum antiquus hostis et recte gradiendi, et bona faciendi prorsus abstulerat facultatem. Cui nimirum utrique gemino vulneri medetur animarum medicus Paulus, cum dicit: « Remissas manus, et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ne claudicans quis erret, magis autem sanetur. » Adonibezech quippe Dominus fulminis, vel Dominus contentus vani interpretatur. Fulmen mox ut micare incipit, subito deficit. Per quod Judaicus potest intelligi populus, qui nimirum quodam quasi fulgore micant, cum dicerent: « Omnia quae praecepit nobis Dominus, et audiemus, et faciemus; » sed mox deficiens lux ista cadebat, cum cervices suas tenebrosis daemonibus inclinabant. Per id vero, quod dicitur contentus vani, gentilitas designatur, quae contenta visibilibus idolis, non curabant reverti ad misericordiam Creatoris: et dum veritatis ignorabant cultum, vanis insistebant caerimoniis idolorum. De quibus dicit Apostolus: « Quia Deum non glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. » Horum igitur duorum populorum ex maxima parte dominatus est Adonibezech, id est, reprobus nequitiae spiritus; quia et iste quasi fulmen micare coepit, et desiit; et ille dum vanitate daemonum contentus exstitit, proprii Creatoris auxilium non quaesivit. Et, ut ad propositum redeam, illic Eglon in typo luxuriae, fortis Aoth infixa ventri sica perfoditur: illic clavo tabernaculi superbi Sisarae cerebrum perforatur; illic in avaritiae signum, Achar filium Charmi lapides obruunt, omniumque vitiorum pestes, tanquam rebelles hostium acies, fortium Israelitarum gladios non evadunt; illic verus David, velut in arcis Sion culmine constitutus bicipiti gladio, qui ex ejus ore procedit, undique sibi reluctantes adversarios jugulat, omnium sibi resistentium cervices obtruncat; in his galgalis, quae revelatio [revolutio] dicitur, a nobis Israelitis Aegypti opprobrium tollitur, dum per lapideos cultos secunda circumcisio celebratur, illic paschalis solemnitas colitur, et a velamine Moysi ab revelationis speculum, Jesu duce, transitur.
Nostis praeterea, dilectissimi, pro tuenda salute vestra quantus me labor attriverit, quod in ultima senectute mea tot praerupta montium, tot inhorrescentium Alpium juga transcenderim; et, ut brevi cuncta complectar, ego mortis acredinem pertuli, ut vos suaviter viveretis, vitam meam in manibus meis posui, et vos per ejus, cui servitis auxilium, de persequentium manibus liberavi. Quamobrem omnes in capitulo residentes communi judicio statuistis, et schedulis inseri per rescriptionis articulum decrevistis: ut et vos, et posteri vestri semper in anniversario mei obitus insigne aliquid ageretis: quatenus et tubae omnes festivius clangerent, et fratres pro fratre solemnes orationum atque sacrificiorum exsequias celebrarent. Hoc astipulationis vestrae decretum, ne quandolibet intercipere possit oblivio, in vestri cordis margine reperitur insertum. Unde sanctae charitatis vestrae dulcedinem lacrymabiliter obsecro, meque vestris prono corde vestigiis prostratus advolvo; ut quod servo vestro promisistis, mox ut vocationem meam pro certo noveritis, efficaciter impleatis: Dominus etiam meus, ac venerabilis Pater abbas vester Ugo, sicut mihi pollicitus est, hunc eumdem suae sponsionis indiculum vivo sermone per propria faciat monasteria praedicari, et in eorum codices stylo jubeat currente transcribi; ut veritatis omnino discipulus teneat fidem, nec stipulati foederis violet cautionem. Rogo per Jesum, qui sub Pontio Pilato testimonium reddit: per terribile judicium ejus, quo vivos ac mortuos judicabit; per angelos et archangelos, per Petrum et Paulum, et omnes apostolos ac martyres deprecor: per sanctae homousion Trinitatis nomen obtestor, ut et vos, et posteri vestri mei memoriam in vestris sanctis orationibus habeatis: et quod a vobis mihi per intentationem anathematis scriptum est, veraciter impleatis, quod, ut faciatis, hujus quidem vobis obtestationis adjurium pono: si vero non feceritis, cum per auctoritatem apostolicae sedis competenter id possem, tamen super angelicae militiae chorum tam terribilis sententiae jaculum non intento. Sit tantum, qui mihi in hac petitione mea favere contempserit: sit, inquam, reus mendacii, sit debitor violatae sponsionis in ultimo judicio veritatis. Titillat, ut addam, deleatur de libro: sed dum reverentiam vestram prae oculis habeo, proferre, quod mens suggerit, non praesumo. Quod si petitioni meae non denegatis effectum, et post obitum meum per anniversarium semper, sicut condictum est atque praescriptum, sanctae orationis vestrae mihi praebueritis auxilium, omnipotentis Dei custodia super hoc monasterium semper invigilet, quae et vos ab invisibilium hostium defendat insidiis, et bona vestra ab exterioribus tueatur adversis. Omnipotens Spiritus corda vestra possideat, et fervore continuo suae dilectionis ascendat: templum sibi nunc in vestris pectoribus construat, et postmodum vos supernae Jerusalem moenibus introducat. Amen.
6.5 Epistola V. AD MONACHOS MONASTERII CLUNIACENSIS
ARGUMENTUM.--Cluniacenses monachos, quibus cum magna erat benevolentia conjunctus, propterea quod illos a sede apostolica in Galliam legatus a cupiditate cujusdam episcopi jurisdictionem in eos usurpare conantis, liberasset, sanctitatis, et pietatis nomine in hac epistola collaudat: ordinemque et disciplinam, quam in eorum monasterio servari praesens ipse aspexerat, in coelum effert, tanquam utilissimam, sanctorumque Patrum, et sacrae Scripturae praeceptis consentaneam. Ad extremum eosdem obsecrat, ut sui memores sint, et se precibus, ac si esset ex ipsorum numero, apud Deum adjuvare non cessent.
Vere sanctis, et angelica veneratione colendi Cluniacensis monasterii fratribus, PETRUS peccator monachus jugem in Domino servitutem.
Nolo vos lateat, dilectissimi, quia revertentem a vobis, gravis me taedii moeror absorbuit: ac multa cogitationum caligo pusillanimitate dejectum cor impatiens tabefecit. Plane dum me recolerem velut puerum ovo seductum, et ita delenificis verbis tanquam blattinis, vel delicati hyacinthi mollibus institis obligatum, aliud denique sermone promissum, aliud omnino rebus exhibitum, fluctuabam animo, et aberrantes quilibet a veritatis linea tunc, fateor, plus solito displicebant. Nam, ut unum duntaxat adnotare sufficiat, quo caetera colligantur, promissum mihi est, quod in Kalendis Augusti forem regressus ad propria, sed profligato postmodum trimestri fere curriculo, et quanta potui celeritate cucurri, et tamen vix quinto ante Kalendas Novembris die, fontis Avellani, unde processeram cacumen ascendi. Unde noster animus dum per tot intumescentium vada torrentium, per tot nivalium Alpium scopulosa praeripia, per tot etiam, quod pejus erat, Cadaloici furoris conglobatas insidias, suspectus incederet, densam, ut ita loquar, intestini certaminis grandinem pertulit. Et quanquam in hoc rigidus semper et inflexibilis permaneret; et quod nimirum decreverat, malum pro malo non reddere; oblivionem tamen injuriae quantumlibet niteretur, non potuit funditus obtinere. At postquam ad cellulam perventum est, imo postquam in me, ipse qui fueram exclusus, intravi, mox aestuantis animi fervor exstinguitur; contentiosi litigii querela sopitur; tumor, clamor, et indignatio praesto deponitur, et omne, quod in meis visceribus amarum fuerat, divinitus obdulcatur. Nam velut ad tribunal judicis contentiosus litigator adductus, querelam inutilem non sum ausus exponere ante districtae cellulae majestatem. Et tanquam si languidus quilibet aromaticam ingrediens officinam; antequam antidoti medicamenta percipiat, deposita languoris aegritudine, convalescat; ita ego protinus, ut cellulae meae limen attigi, necdum librum quemlibet aperueram: et, o benefactum! tanquam virtute loci, sanum me atque incolumem, compositis animae meae vulneribus, reperi: sicque ad divinorum librorum, qui adhuc clausi tenebantur, aspectum, velut ante medicinae poculum, salutem hausi, spirantibus duntaxat odoribus fragrantium pigmentorum. Quapropter sancto rectori vestro, qui mihi tantae calamitatis pondus invexit, non modo vicem laesionis, sed eum quoque in jus veteris amicitiae pro vestra charitate reduco. Qui enim non absolute, sed sicut ipsi dimittimus, ita nobis a Deo dimitti peccata rogamus (Matth. VI; Luc. XI), dum nos cum relaxatione peccati, Dei quoque gratiam quaerimus; dignum est ut nos etiam inimicos nostros post offensionis veniam, in pristinae prorsus amicitiae plenitudinem referamus. Sicut enim oblivio mandatorum Dei procul dubio vitium est, sic illatae calamitatis oblivio non parva virtus est. Praeterea illi, qui me pressura tanti laboris attrivit, etiam gratiae referendae sunt, quia illo disponente qui nostris bene utitur malis, per ejus offensam in sanctitatis vestrae me contigit devenire notitiam: et in hoc propensius gaudeo, quia meus labor otium vobis amoenae securitatis impertiit, mea vexatio laboriosae quieti vestrae dulces ferias procuravit. Hoc itaque modo me piis operibus vestris inseruit, quorum et si sancte vivendi vestigia non eripui, ut tamen vivere sancte possetis, auxilium tuli. Sic ille domus Achab dispensator Abdias, dum a gladiis Jezabel fugientes prophetas in specubus quinquagenos abscondit, ipse postmodum gloriosa vicissitudine prophetici spiritus gratiam meruit. Et nunc Ecclesiam spiritalis edulii dapibus reficit, qui tunc panem, et aquam esurientibus ministravit. Sic Eliseus dum magistro suo devotae sedulitatis exhiberet obsequium, duplicem consecutus est gratiam in virtute signorum. Sic Rahab, quoniam exploratores Israel a facie tyranni furentis occuluit, gladios Jerichontinae caedis evasit; et gentile prostibulum, in Israelitarum est translata consortium, dum eorum nuntiis vitalis aufugii praebuit argumentum. Ego etiam, ut spero, meritis me vestrae sanctitatis ingessi dum Maticensis Ecclesiae jugum, quod vobis imponi tentabatur, abegi; tuendumque me credo per vos a versutiis daemonum, qui vibratam in vos clavam Herculis rapui de manibus clericorum; et tanquam Jesbibenob in David insurgentem, perculi, ac ne lucerna Israel exstingueretur, occurri.
Porro autem, dum tam districtum, tamque frequentem sanctae vestrae conversationis ordinem recolo, non adinventionis humanae studium, sed sancti Spiritus magisterium inesse perpendo. Nam tanta erat in servandi ordinis continua jugitate prolixitas; tanta praesertim in ecclesiasticis officiis protelabatur instantia, ut in ipso cancri, sive leonis aestu, cum longiores sunt dies, vix per totum diem unius saltem vacaret horae dimidium, quo fratribus in claustro licuisset miscere colloquium. Hoc autem tam continui laboris exercitium ad hoc est, ut reor, solerti satis ac provida magisterii arte provisum, ut levium atque infirmorum fratrum fragilitatem reprimat, et delinquendi propemodum occasionem tollat, quatenus etiam si velint, praeter cogitationem peccare vix possint. Fragilium igitur imbecillitati consulitur, dum in persolvendo continui ordinis penso totum, non modo diurni, sed et nocturni temporis spatium profligatur. Nam et ipse omnipotens Deus hoc humanae salutis uti dignatus est argumento, cum populo per deserta gradienti tot mandata proposuit: operosum videlicet atque inexplicabile tabernaculum fabricari, diversa sibi sacrificia per tot caeremonias ac ritus offerri, ipsum castrorum ordinem sive residentium, sive commeantium tam artificiosa, quam mystica varietate distingui, quatenus dum sese in his jugiter exerceret, resolvi carnalis plebs ad idola colenda non posset. Sane dum populus ille non operibus textrinis insisteret, non contrariae arti operam daret, non denique studium agriculturae dependeret, non ullis prospiciendae necessitatis laboribus insudaret, multiplicibus occupandus erat, Deo legem promulgante, mandatis, ut dum haec cum labore persolveret, nequaquam otio resolutus in sacrilegium declinaret. Nec mirum, idipsum etiam Pharao tentabat usurpare, cum diceret: « Vacatis otio, et idcirco dicitis, eamus, et sacrificemus Domino. » Nam, quod non indigebat terrenum quid agere, nisi indictae tantummodo legis praecepta servare, testatur Moyses, qui eum alloquitur, dicens: « Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu, et patres tui, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei; » ubi et praesto subjungit: « Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus. En quadragesimus annus est, ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te; ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. » In quibus verbis illud est solertius attendendum, quod ait: « Dedit tibi manna, ut ostenderet, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ex ore Dei. » Ubi luce clarius constat quia illud manna, quo illi carnaliter alebantur, hoc divini verbi significabat pabulum, quo nunc in anima recreamur. Et notandum quod de hoc manna in libro Exodi legitur: « Quod cum vidissent, inquit, filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? » quod significat, « quid est hoc? » Illi ergo manna, id est, « quid est hoc, » veraciter comedunt, qui dum legunt, vel audiunt, divini verbi mysterium solerter inquirunt. Qui nimirum intra litteralis paleae thecam, dulcem intelligentiae spiritalis ambiunt enucleare medullam. Hic certe, « quid est hoc, » veraciter vescitur, qui in assidua Scripturae sacrae solerter inquisitione versatur. Quasi enim quaestionem quamdam, et « quid est hoc » avido cordis ore comedimus, cum ad penetranda mysteria Scripturarum vigilanter insistimus, cum epulas coelestis eloquii subtiliter ruminamus. Et quam bene Israelitico illi populo monachica possessio [professio] congruit, quia unde illi tunc alebantur in deserto, modo nos epulamur in claustro? Quid enim desertum, nisi ab humana sonat habitatione discretum? Quid etiam claustrum, nisi ab omni negotii saecularis actione conclusum? Et sicut per deserta gradientibus lux ignea inter nocturnas tenebras infulgebat, sic etiam commorantes in spiritualibus claustris supernae lucis saepe radiis illustrantur, qui et carnalium passionum tenebras abigant, eosque contemplationis intimae nitore perfundant. Fugiendus est ergo mundus, qui tenebras parturit, petenda remotio, ubi tanquam in deserto verum lumen erumpit. Prorsus a nostra repellendus est amicitia, qui nimirum dum tenebrarum in quibus semper et, caligines inserit, consentientibus sibi atque obedientibus lumen exstinguit, imo debemus ei semper infoederabile bellum, [ deest indicere, vel aliud ejusmodi verbum ] qui suorum oculos obruit amicorum. Hinc est quod sacra Regum historia narrante didicimus, quia cum Naas Ammonites ascenderet ut Jabes Galaad cum suis agminibus expugnaret, omnes viri Jabes ad Naas, una voce dixerunt: « Habeto non foederatos, et serviemus tibi. » Quibus ille respondit: « In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium universo Israeli. Dixeruntque ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israel, et si non fuerit, qui defendat nos, egrediemur ad te. » Audiens haec Saul, exercitus multitudinem congregavit, arma corripuit, et ex Ammonitis, gravi admodum caede percussis, cum gloria triumphavit. Quid itaque, per Naas Ammonitem, superbum videlicet regem, nisi vel mundum Creatori suo rebellem, vel diabolum ejus intelligimus principem? De quo nimirum dicitur, quia « Ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI). » Et quia Naas, serpens interpretatur, recte per hunc venenosus ille, et lubricus anguis exprimitur. Quid vero per Jabes, quae civitas erat Israelitica, nisi anima innuitur Christiana ad videndum Deum per studium contemplationis intenta? Et quia Jabes interpretatur exsiccata, vel siccitas, congrue per Jabes illa intelligitur anima, quae supernae gratiae pinguedinem deserit, et in aestu concupiscentiae carnalis arescit: recedens quippe ab inhiando divini muneris rore fit sicca, quem antea dum perciperet, vigebat salubriter irrigata, Domino per Isaiam dicente: « Effundam aquam super sitientem, et fluenta super aridam. » Sed Naas cum Jabes foedus aliter dedignatur inire, nisi oculum dextrum paciscatur eruere: quia quisquis vel antiquo hosti in perversa suggestione substernitur, vel mundi hujus inquietis actionibus implicatur, dum se tanquam superbo regi turpiter foederat, necesse est ut dextrum oculum, hoc est, lumen contemplationis, amittat; et sic opprobrium in Israel ponitur: quia dum a contemplationis arce ad terrena, vel immunda quaelibet exsequenda devolvitur, consequens est, ut in Ecclesia probrosae derisionis obtrectationibus mordeatur. Petunt autem illi septem dies inducias, et quia Deus septimo die requievisse a conditis operibus legitur, quid per septenarium numerum, nisi requies designatur? Istum numerum Saul inobediens ignoravit, cum per eum se Samuel praestolandum esse praecepit: « Septem, inquit, diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. » Sed quia spiritualem requiem vir reprobus sprevit, exagitandum eum spiritus malus arripuit. Per septenarium ergo dierum numerum ab iniquo rege Jabes civitas liberatur: quia quaelibet anima, quam suadente diabolo mundus ad se conatur attrahere, ac negotiorum saecularium tenebris excaecare, illaesum contemplationis oculum servat, si omnino resistens, in suae quietis proposito perseverat: eamque Redemptor noster de tentatione, quam patitur, eripit, cum eam in remotionis suae censura quiescere deprehendit. Unde illic scriptum est: « Cum venisset, inquit, dies cratinus, constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies. » Quid enim per Saul, qui Christus Domini dicebatur, nisi is, qui verus rex est Israel, Dei hominumque mediator innuitur? Quid est, quod populum in tres constituit partes, nisi quia tres sunt principales animae virtutes, fides scilicet, spes et charitas? In trifariis itaque bellatorum partibus victoria, certaminis obtinetur, quia tribus his virtutibus, duce Christo, omnis diabolica tentatio vincitur. Porro nec ipse a mysterio vacat pugnatorum numerus, quem Scriptura pronuntiat. « Fuerunt, ait, filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Juda triginta millia. » Millenarius autem, atque denarius, quia perfecti sunt numeri, sanctorum perfectionem; trecenti vero vel triginta, qui a tribus oriuntur, divinam significant Trinitatem. Quid itaque per trecenta millia, vel triginta millia bellatorum, nisi sancti doctores intelliguntur Ecclesiae, qui et fide sunt orthodoxi, et religionis operibus consummati? Cum his ergo Saul hostiles regis Naas acies superat, quia cum doctoribus Ecclesiae suae Christus de veternosi serpentis versuta machinatione triumphat. Nam cum eorum praecepta, vel exempla subtiliter attenduntur, mox corda torpentia, quae jam noxius tepor invaserat, recalescunt: et ad obtruncandas impugnantium vitiorum acies velut elato mucrone spiritus inflammatur. Unde et ipsi bellatores Israel, et Juda nuntiis, qui ad se venerant, dicunt: « Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus cum incaluerit sol. » Nam cum mens per desidiam primitus tabefacta, et jam in se reversa ad Conditoris sui desiderium recalescit: cum torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae flamma sancti amoris accendit, tunc velut incalescente sole, victoria de hostibus sumitur, et obsessa civitas de superbi regis manibus liberatur. Hinc est quod de Abraham scriptum est: « Quia apparuit ei Dominus in convalle Mambre in ipso fervore diei. » Hinc est, quod de Loth: « Sol, inquit, ortus est super terram, et Loth ingressus est Segor (Gen. XIX). » Recte igitur sive mundi, sive principis ejus amicitias dedignamur, et cum eis simul societatis foedus habere contemnimus: ne dum tenebris jungimur, luce privemur. Et notandum, quod iniquus rex non duos inimicis eruere, sed unum duntaxat oculum flagitat, ut eos in Israel opprobrium ponat: quia saepe malignus hostis consentienti sibi cuilibet reprobo homini potiorem partem sanctitatis, ac lucidi operis adimit, minorem vero artificiosa quadam suae calliditatis industria derelinquit; ut in eo quod tollitur, sit occasio damnationis ut pereat: in eo vero, quod remanet, de spe fiduciae praesumatur: ut peccator ad poenitentiam non recurrat, sed ex ipsis sanctitatis amissae reliquiis, quibus tanquam baculo transgressor innititur, ab his, qui eum cecidisse noverunt, infamia laceretur; sicque pii operis detrimentum dignae sit irrisionis opprobrium. Huic etiam illud non dissimile est, quod David nuntiis contigit, cum eidem Naas mortuo, filius ejus ad obtinenda regni sceptra successit: « Faciam, inquit, misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. » Misit ergo David consolans eum per servos super patris interitu, utque historiam compendiosa relatione succingam, tulit Hanon servos David, rasitque mediam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quid enim per Hanon, nisi nequitiae spiritus? quid per barbam, quae virorum est propria, nisi sanctarum fortitudo virtutum? quid etiam per vestes, nisi sanctitatis intelligitur indumentum? Psalmista perhibente, qui ait; « Sacerdotes tui induantur justitiam. » Hanon ergo foedus amicitiae reposcentibus mediam barbae partem radit, quia hostis antiquus aliquando fortiter operantis robur imminuit; sed postquam barbam rasit, etiam vestimenta praescidit, quia mox ut malignus spiritus interiorem adimit fortitudinem, consequenter etiam exteriorem conspicuae conversationis exuit honestatem. Quid est enim vestes hominum ad nates usque praescindere, nisi eos a superducto velamento justitiae usque ad obscoeni et inverecundi operis turpitudinem denudare? Audiat hoc Audreas, qui nuper de contubernio vestrae sanctitatis egrediens, cum Ammonitarum rege foedus amicitiae contulit; et nunc per Romana moenia tanquam rasus barba, et detruncatus habitu, non sine David pudore discurrit. Audiant et ii, qui prodire fortassis adhuc in publicum concupiscunt, ne dum inania cernere liberis obtutibus inhiant, dextrum oculum, hoc est vim intimae contemplationis exstinguant. Nec pruriat eorum gula cum illo carnali Israel, porros, cepas, et allia, quarum videlicet herbarum vehemens acrimonia oculos turbat, et ad lacrymas provocat: quia nimirum saecularis actio, dum multis pressurarum angustiis cingitur, dum laborum ingruentium crebra perturbatione vexatur, quibus gaudere promisit, saepe flere compellit. Plane si laboris delectat exercitium, habet sancta quies laborem suum. Unde Dominus ad Moysen: « Vade, inquit, et dic eis: Revertimini in tentoria vestra; tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata, caeremonias atque judicia. » Caeteris quippe in carnis suae tentorio delectabiliter quiescentibus servus Dei non residere jubetur, sed stare cum Domino, ut quo remotius a mundi laboribus cessat, eo vigilantius in divinis obsequiis ipse se sanctae quietis fervor exerceat.
Sed jam ad me redeo, me vestigiis vestrae sanctitatis advolvo, ut sicut in os mihi unanimiter promisistis, in hiantem peccatorum voraginem merso sedulae orationis brachium porrigatis. Nam etsi vobis cohabitare non potui, habitationi tamen vestrae quietudinem procuravi. Berzellai sane Galaadites descendens de Rogelim, praebuit alimenta David, dum fugeret a facie Absalon. Quem cum, peracta victoria, rex invitaret ut ad quiescendum cum eo in Jerusalem ille transiret, acquiescere noluit, sed filium suum illi sua vice commisit: « Obsecro, inquit, ut revertatur servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulcrum patris mei, et matris meae. Est autem servus tuus Chanaan: ipse vadat tecum, Domine mi Rex, et fac ei quod tibi bonum videtur. » Ego etiam Berzellai non sum impar exemplo; in hostili vobis persecutione succurri, sed Deo largiente triumphum, ad propria repedavi, hoc Cluniacensibus inquiens quod Colossensibus Paulus dicebat: « Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens, et videns ordinem vestrum. » Sicut ergo ille regi tradidit filium, ita et ego propriam animam vestris manibus trado, atque ut ad mensam vestrae orationis alatur, imploro. Enimvero cum bona pro malis jubeat lex divina restitui, quanto magis bona bonis praecepit redhiberi. Quid enim mirum, si hoc humana ratio ex indicta sibi lege persolvat, cum idipsum aliquando etiam bruta animalia nullis obnoxia legibus impleant? Nam sicut fraterna mihi constat relatione vulgatum, Veneti quidam institores marina discrimina remigii labore sulcabant: cumque applicuissent, formidolosum stupendumque conspiciunt non procul ab ipsa littoreae crepidinis arena portentum; leonem scilicet trabalis, ut videbatur, draconis spiris obeuntibus involutum. Cumque illinc draco captum ad speluncam suam violenter attraheret, hinc miserabilis leo, quibus valebat nisibus, reluctaret; tandem quo leo coepit desperata reluctatione deficere, tanto magis draco inextricabilibus eum nodis innectens animabatur victoriam obtinere. Sed Pandoces, qui repente huic spectaculo supervenerant, miserantes infelicem leonis vicem, audenter arma corripiunt, draconem perimunt, leonem de faucibus mortis ereptum abire permittunt. Sed leo, ut ita jam dicam nobilissimus bestiarum, gratus vitae suae auctoribus exstitit, et per aliquo; dies, quibus illic remorati sunt, unam illic quotidie pellem capti a se animalis advexit. Quid ergo mirum, si sancti homines, et divinis legibus eruditi, percepto charitatis officio grata vice respondeant; cum idipsum et brutum animal videatur implesse? Et hoc fortassis exemplum quadam vobis valeat ratione congruere. Vos enim leo non sine causa significat, qui sic dormitis a saeculo, ut pervigiles semper oculos habeatis in Deo, illud cum sponsa cantantes: « Ego dormio, et cor meum vigilat » Qui super aspidem et basiliscum ambulatis, et conculcatis leonem et draconem; qui denique ut leo sine terrore confiditis, et occursum adversantis nequitiae non pavetis. Pellem autem Michol ad caput David posuit, per quam ille gladios Saul regis evasit; pelliceis quoque tunicis primos parentes nostros Deus omnipotens induit, quibus utique mortales effectos, reatu transgressionis exigente signavit. Vos itaque draconeis per me nexibus expediti, pellem pro beneficio reddite, vitalemque mihi mortificationem vestris orationibus impetrate, ne mihi de caetero mundus advivat, sed si quid adhuc hujus mihi reliquum est, in acquirenda salutis aeternae lucra proficiat. Sed quanquam Apostolus dicat: « Quia absque ulla contradictione, qui minus est, a meliore benedicitur: » tamen quia charitate compellor, benedictionem prohibere non valeo. Omnipotens Deus a cunctis improbi Satanae vos infestationibus protegat, et omnia carnis ac spiritus a vobis inquinamenta detergat, Amen. Exstinguat in vobis aestuantium comites vitiorum, et florere vos faciat vernantium decore virtutum. Amen. Per intercessionem apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omnibus vos peccatis absolvat, et electorum suorum secum sine fine regnantium concives efficiat. Amen. Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti descendat, et maneat super vos. Amen.
6.6 Epistola VI. AD MONACHOS MONASTERII POMPOSIANI
ARGUMENTUM.--Pomposiani monasterii monachis nescio quod munus mittit, suamque erga eos benevolentiam declarat: eosdem etiam obsecrat, ut sui memoriam post mortem faciant, preces pro eo fundentes, sicut pro suis monachis consueverant.
Religiosissimis et sanctis viris omnibus, qui Pomposiae Deo deserviunt, PETRUS devotissimae servitutis obsequium.
Dilectissimi Patres et domini, qualiter cor meum vestrae charitatis incendio ferveat, quibus circa Pomposiae monasterium amoris facibus inardescat, nolo scribere, ne fortasse videar adulationibus deservire. Cujus rei testis est ipsa conscientia: illis etiam non est prorsus occultum, qui mecum possunt frequenter habere colloquium. Vos etiam, dilectissimi, licet corporis habitatione semotum, nolite me extraneum esse decernere: nolite me etiam amicum quemlibet, vel qualemcunque socium deputare, sed et nos, et totum nostrum conventum quasi proprii vestri juris possessionem esse indubitanter agnoscite, et quidquid vobis placuerit, tanquam vestris subjectis atque domesticis, absque ulla cunctatione jubete. Unde vos, dilectissimi, lacrymabiliter obsecro, et ad sancta vestigia vestra me prostratus advolvo, ut pro me servo vestro semper orare dignemini: et praecipue cum mortuus fuero, quidquid de vestrae congregationis monacho facitis, hoc etiam de me misero facere studeatis. Rogo autem, domini mei, parvulam benedictionem de manu vestri benigne suscipere: et non quid, sed a quo; non quantum, sed ex quanto proferatur, attendite.
6.7 Epistola VII. AD ALTIZONEM ABBATEM
ARGUMENTUM.--Altizoni abbati scribit se magno dolore affectum esse, quod illi equo indigenti confestim non fuerit largitus, eique se, equos ac bona omnia monasterii liberaliter offert.
Domno A. domino suo, PETRUS peccator monachus quidquid servus.
Charissime, melius mihi videtur nullam charitatem habere, quam fingere: et tolerabilius puto charitate quemlibet vacuum esse, quam ejus plenitudinem simulare. Ubi enim nulla charitas est, potest per divinam gratiam nasci: ubi vero ficta est, quo veritatem sub figmenti colore mentitur, eo aut nunquam aut difficilius emendatur. Noverit ergo dulcissima sanctitas vestra, quia multum me poenituit, quoniam cum vos conqueri caballorum indigentiam audivi, de meo protinus non descendi, non ultroneus ambos obtuli: et velle, nolle, te suscipere, non coegi. Sed inter haec illud quoque non sine causa considero, quia dudum nunc cor meum ex hac culpa tanto poenitentiae ardore decoquitur, et non implesse charitatis officium suspirando, et conscientia remordente, tanquam verme rodente, gravissime lamentatur. Post transitum hujus vitae quid faciet, qui tempus impendendae charitatis effluxisse deflebit, et tamen negligentiam suam emendare non poterit; quia tempus acceptabile et diem salutis amisit? Si enim tam grave et amarum menti nostrae videtur hic peccasse, ubi possumus adhuc peccata corrigere; quid illic agendum erit, ubi reatum suum nemo poterit emendare? Sed haec alias. Nunc autem, dilectissime, si equum habes inventum, Deo gratias: alioquin si adhuc deest, mitte ad nos cum tuis litteris monachum, qui omnes nostros, et equos et mulos solerter aspiciat, et qualem sibi placuerit, tollat. Pallium etiam optimum habemus, quod per eumdem nuntium vobis allatum loco pignoris ponite, et equum vobis alterum providete. Neque enim decet, ut qui spiritu Deo servimus, propter rei temporalis inopiam donis pravorum hominum nostras animas inquinemus. Ut autem, quae dicimus, simulata non credas, si aliunde non habes: et quae libenter offerimus, nostra non tollis: ut de teipso quoque debeamus absque ulla dubietate praesumere, fiduciam subtrahis. Absit enim, ut cum quo mihi mens est una, terrena substantia sit divisa; et illi exteriora quaelibet denegem pro quo etiam mori merito non ambigerem, si necessitas immineret. Quaeso autem ut breviculus iste non pereat, sed in libro quolibet transcribatur, ut devotionis meae circa vos memoria conservetur.
6.9 Epistola IX. AD GEBIZONEM ABBATEM
ARGUMENTUM.--Gebizonem monachum superbiae arguit, quippe qui eremitarum curam a S. doctore traditam reliquisset, ut alteri monasterio recenter a suo fratre constructo praeesset; ambiens scilicet monachorum institutor appellari. Detegit ejus fictam humilitatem, atque gravitatem criminis ostendit. Ad extremum imperat, ut aut depositum eremi regimen resumat, aut in monasterio sub alterius disciplina vivat.
Fratri GEBIZONI PETRUS peccator monachus salutem.
Prodigium atque portentum, frater, videtur esse quod agis: immeabile est iter, quod novus nunc viator ingrederis. A me plane jussus, imo rogatus, et a fratribus indifferenter electus, eremi regimen suscepisti: ac postmodum tanquam aeger et languidus, tantisque te laboribus imparem asserens, superimpositi oneris sarcinam abjecisti. Nunc autem alibi rector effectus, evidenter ostendis, quia sub aliena censura tenere regimen dedignaris; ne videlicet sub alieno nomine sobolem procrees, et dum propriae familiae nomen extendere niteris, defuncto fratri semen suscitare contemnis: Onam scilicet Judae filium imitatus, qui juxta sacrae Historiae seriem, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. Sed nota quod sequitur: « Idcirco, inquit, percussit eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret. » Horres enim, atque fastidis, ut qui sunt Gebizonis, Petri dicantur esse discipuli: et qui singularem gloriam quaeris, famam tui nominis cum alio participare, caeteros despiciens, erubescis. Enimvero sacris canonibus cautum est, ut quisquis frigidus cum uxore coire non praevalet, hac spreta repudio, ad secundas nuptias non transmigret. Figmentum quippe fuit cum prima non potuisse concumbere, si valet cum altera convenire. Tu etiam, si illic sufficis congregationem regere, hic etiam potuisti: sed hanc cum gerere potuisses, adulterino perfugio ad alienae te congregationis regimen transtulisti. Unde non debes tenere, quam habes, qui legitima uxore contempta, meretrici copulatus adhaeres, praesertim cum canonica rursus decernat auctoritas, ut qui de una Ecclesia transmigrat ad alteram, et illa careat, quam contempsit: et eam nullatenus teneat, quam noviter acquisivit. Ambis plane privatum propriae gloriae nomen acquirere, dedignaris alieno nomini sobolem procreare. Sic et ille, cui jure propinquitatis accipere Ruth competebat uxorem: « Credo, inquit, ad Booz jure propinquitatis. » Neque enim posteritatem familiae meae delere debeo. Ille quippe vanus, et gloriae cupidus, proprio nomini posteritatem familiae conabatur extendere, Booz autem, vir bonus et justus, famam proprii nominis parvipendens, divinae tantummodo legis contentus est mandata servare. Sed ecce illius, qui suam post se memoriam anhelabat in posteritate relinquere, ne nomen quidem agnoscitur; hic autem non solum in Patrum, sed in patriarcharum catalogo cum gloria numeratur. Ille posteritatis famam, cui providit, amisit; iste paternum nomen, quod pro sacrae legis observatione sprevit, accepit. Ille nescitur parens esse saltem quorumlibet hominum; iste praepotentium frater factus est regum. Ille, dum posteritatis memoriam concupiscit, de memoria corruit; iste, qui propagando sub suo nomine generi non consuluit, per Davidicae stirpis traducem totius mundi genuit Salvatorem. Desine, frater, desine cervicem cordis arroganter attollere teque tam evidenter in superbiae cornibus exaltare. In cujus enim corde radicem superbia fixerit, licet quibusdam superductae humilitatis aliquando bracteolis coloretur, nequaqum tamen, ne vel tenuiter effluat ac latenter erumpat, undique cohibetur. Memento, frater, quia, dum in capitulo nuper fratribus consideres, in hanc vocem velut consulens, erupisti: Estne, pater, retributio, si solatiamur monasterio construendo? Et hoc non ut scirpi nodum, quo liber erat, absolveres, sed ut viam verbis sequentibus aperires. Quis enim hoc nesciat, nisi qui pietatis cultum prorsus ignorat? Sed ut efflueret quod scatebat, protinus intulisti: Frater enim meus, S. Laurentii monasterium a se constructum nuper, ut dedicaretur, effecit, et duodecim ibi pallia munificus obtulit. Quid enim ad nos in tam terribili loco vel quid tuus obtulerit frater audire, vel ipsum oblationis calculum supputare, nisi tantum ut tu generosus atque sublimis in fratre et frater tuus videretur opulentus ac liberalis in munere?
Ejusdem quoque monetae fuit et illud quod paulo post fabricans addidisti: frater meus talis Vassi unicam filiam sibimet in matrimonio copulavit; atque illico subdidisti: unicam, inquam, aliam quippe Vassus ille sobolem non habebat ut, nisi pudor ora suffunderet deprehendique timeres, consequenter adjiceres, si spiritum quo mens surgebat efflares, neque enim ille dotali sibi eam jure conjungeret, si in successione parentum cohaeredes haberet. Hoc porro verbis non expressisti, sed accurate nobis, ut subintelligeremus, perspicuum reliquisti. Quidquid autem homo per horis organum promat, scrutator renum Deus, mentis duntaxat arcana considerat, et auribus occulti judicis non tam strepitus vocis quam clamor insonat cordis. Hinc est, quod per Prophetam dicitur: « Desideria cordis eorum exaudivit auris tua. » Hinc est, quod de superbo Nabuchodonosor rege Daniel ait: « Respondensque rex ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domo regni in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? » Cui, rogo, ventosus et arrogans iste respondit per verba prolalae superbiae, nisi tumidae cogitationi, quae ante jam vociferabatur in mente? Nam et perditionis ille spiritus, qui dixisse legitur: « In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo, » nequaquam haec labiis protulit, nimirum qui carne non tegitur, sed in cogitationem sacrilegam tyrannus erupit. Si ergo sublimis ille angelus idcirco irrecuperabiliter periit, non quia contra universitatis auctorem protulit quaelibet prava, vel fecit, sed tantum quia per nequitiam cogitationis intumuit, quid nobis prodest in vestimento, vel verbo nos velut humiles dejici, intus vero de proavorum titulis, vel fastu sapientiae singularis super caeteros arroganter extolli? Nitimur humiliter loqui, humiles videri. Evellatur ex corde radix infixa superbiae, et mox etiam si nostra desit industria, videbitur humilitas in sermone. Sed ubi liquor acescit in vegete, suave vinum in poculo nullus valet haurire. Quis enim de furfure conficiat pollinem? Quis de vena ferri argenti fabricet claritatem? Imo ut ad evangelicum recurramus exemplum. « Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? » « Non enim, ut illic sequitur, potest arbor mala fructus bonos facere. » Arbor sane voluntas intelligenda est, non persona. Nam eadem persona hominis et bona operari valet et mala, sicut ex eadem terra et ficus profertur et spina. Sed sicut mala arbor nunquam bona germinat poma, ita de superba voluntate, quae procul dubio mala est, nunquam mera vel incontaminata procedit humilitas. Et sicut radice laesa, totius arboris rami consequenter arescunt, sic ex mente superba, si quid boni operis ad tempus virescere cernitur, velut humore convallis exhausto, in praerupti saxi ariditate siccatur. « Reversi sunt autem, ut Lucas evangelista testatur, septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. » Quid ad haec ille, qui cordis attendit arcana, respondit? « Videbam, inquit, Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. » Ac si dicat: Videte, ne dum nequitiae spiritus vestris subduntur imperiis, mentes vestrae jugo premantur elationis. Quia si Satanas per superbiam coelum perdidit quod tenebat homo superbiens nequaquam valet invenire quod sperat.
Certe cum Joab contra Raboath regem Ammon robuste confligeret urbemque regiam obsidione vallaret, nuntios ad David ordinat, eumque, ut veniens victoriam in suum transferat nomen, invitat: « Dimicavi, inquit, adversum Raboath, et capienda est urbs Aquarum. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. » Militaris homo ad regalis gloriae famam gaudet sui laboris transferre victoriam, et servus Dei in regendis fratribus praeceptori suo dedignatur impendere clientelam? Herodes et Philippus urbes proprio labore constructas, ad honorem, alter Augusti, alter Tiberii, Caesareas appellarunt (JOSEPH. lib. I, c. 10, De bello Jud., et lib. XVIII, c. 3, Antiq.): et nos, qui vitae hujus pompam abjecimus, imo qui mundo nos mortuos fore juravimus, vani nominis gloriolas concupiscimus, et de ramusculis frivolae laudis inflamur. Cave, frater, ne quae dicimus, mens tua graviter ferat, ne sub correptionis malleo pulvefacta dissiliat; et hoc esse quod reprehenditur, per hoc etiam clarius innotescat. Humanam quippe mentem superbia vitream reddit, ut correptionis ictum per impatientiam ferre non possit. Vitrum nempe dicitur, quia visu penetratur, atque ideo si robur haberet soliditatis, caeteris potuerat eminere metallis; sed quia citius rumpitur, vili pretio taxatur. Ita qui ad correptionis ictus per impatientiam frangitur, etiam si caeteris virtutibus polleat, soliditatem virium se non habere demonstrat. Hinc est, quod de superba Israelitica plebe, et impatientiae morbo laborante, per prophetam Dominus dicit: « Versa est mihi domus Israel in scoriam. » Scoria plane metalli cujuslibet si malleo tundente feritur, protinus in pulverem contrita redigitur. Mens igitur tua ne se coram Domino in scoriam vertat, amicae redargutionis ictus aequanimiter ferat. Ut autem epistolam sententiae promulgatione concludam, aut ad id quod sprevisti, te regimen redige, aut propria salute contentus, sub priore monachus vive, quatenus aut casti prioratus labor legitima te spiritualium filiorum educatione fecundet, aut verae humilitatis abjectio coram obtutibus humiliati pro te Redemptoris exaltet.
6.10 Epistola X. AD GEBIZONEM, THEOBALDUM, ET JOANNEM ABBATES
ARGUMENTUM.--Humilis magister injungit suis discipulis, ut quae falso de S. Joannis Baptistae concepti die dixerat; sive quae in aliis opusculis invenerint errata, corrigant.
Sanctis abbatibus GEBIZONI, et THEOBALDO, JOANNI quoque Laudensi, imo laudabili in Christo fratri, PETRUS peccator monachus servitutem.
Noverit sancta charitas vestra, dilectissimi, quoniam hesterna die, dum meridiano sopore deprimeret, videbatur mihi quod in navigio constitutus, partem libri, quem ipse dictaveram, prae manibus haberem, eisdemque paginis non minus quam mihi procellae furentis impetum formidarem. Cumque nimis attonitus imminentisque discriminis horrore constrictus, concussis pavore visceribus, minacis fluctus naufragium pertimescerem, repentinus undarum aestus vehementer intumuit, neque librum manu tenentem cum ipsa, cui tunc ineram, rate demersit. Mox experrectus recogitare coepi et solerter in mente revolvere quid mysterii res haberet, quid denique visio ista portenderet. Hodie vero ipsum mihi sollicite meditanti, epistola illa, in qua de octo Veteris Testamenti festivitatibus et de B. Joannis Baptistae generatione loquebar, occurrit; et mox tanquam marini fluctus inundatio, vorago me subiti moeroris absorbuit. Ibi me nimirum, fateor, errasse comperi, et insipienter locutum atque a sanae intelligentiae regula declinasse liquido deprehendi. Dixeram enim B. Joannem occiduo scenopegiae die, qui videlicet prae caeteris est celeberrimus, fuisse conceptum. Quod si diligenti consideratione perpenditur, a veritate dissonum reperitur. Dies enim conceptionis B. Joannis, qui octavus est a Kalendis Octobris, post octavum diem scenopegiae, est tertius, ac per hoc ab illa festivitate procul dubio probatur alienus. Cum igitur festivitas scenopegiae decimo Kalendarum Octobris desinat, conceptio vero S. Joannis ejusdem mensis octavo contingat, liquido constat procul jam extra scenopegiae limitem de senili complexu conceptum beatum fuisse Joannem. Ecce, quod incaute scribendo deliqui, Deo me misericorditer ad poenitentiam revocante, correxi. Nunc itaque, dilectissimi, sanctae prudentiae vestrae studiis hoc obedientiae munus injungo, imo tanquam servus atque discipulus humiliter obsecro, quatenus et hanc epistolam ad fidem, qua apud nos correcta est, redigatis et caetera quoque nostrae dictationis opuscula sollicite perlegentes, si quid reperiatur absurdum, vel funditus amputare, vel elimatiori stylo digerere festinetis. Non enim timendum est ne, si manus corrigentis accedat, scriptoris articulus decorem genuinae venustatis amittat, sed hoc potius adnitendum, ut dum styli currentis urbanitati non parcitur, sobrii intellectus regula inviolabiliter conservetur. Cum igitur in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, vobis tribus, quos spirituali pollere prudentia non ignoro, hoc meditationis studium mea voce delego, ut si quid adhuc in illis reperitur opusculi quod a tramite veritatis exorbitet, per vos ad norman rectitudinis redeat, et ad plenam editionem ac legendi auctoritatem liber ille per examinationis vestrae diligentiam convalescat.
6.12 Epistola XII. AD J. ABBATEM
ARGUMENTUM.--Tuetur se ab abbatis cujusdam impugnatione, qui conquestus erat quod monachum ex suo monasterio egressum, contra sancti Benedicti regulam recepisset. Ostendit igitur a sancto Benedicto non prohiberi monachum ex monasterio ad eremum transire, sed potius ex uno coenobio egressum, in alio recipi, imo eremiticam vitam tanquam perfectiorem ab eodem plurimum commendari, et monachis, (si qui tamen capaces sunt) consuli probat.
Domno J. venerabili abbati, PETRUS peccator monachus sincerissimae charitatis affectum.
Sanctitatis vestrae litteras, colende Pater, digna devotione suscepimus, quibus etiam prout causa dictaverit, breviter respondemus. Succensetis enim, ac nos conquerentes arguitis, quia non debuimus vestros monachos in eremo, contra B. P. nostri Benedicti praecepta suscipere, dum ille decernat de noto monasterio venientibus apud extraneos habitationis aditum non patere. Cujus suggillationis obstaculum, pace vestra, nos facile propulsabimus, quia nimirum sanctus ille vir monasteria quidem doctrinae suae mandatis instituit, super eremitas vero nullum sibi magisterium arrogavit. Enumeratis siquidem quatuor generibus monachorum, praesto subjunxit: « His ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adjuvante Domino, veniamus. » Qui ergo ad solum coenobitarum genus se contulit disponendum, patenter innotuit quod eremitarum sibi non applicuit institutum. Sed ipsa beati viri hic verba ponamus, et utrum coenobitis an eremitis scripserit perspicue discernamus: « Caveat, inquit, abbas, ne aliquando de noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat, sine consensu abbatis sui. » Qui ergo abbatem monasterii, non priorem alloquitur eremi, evidenter tunc ostendit quia quidquid scripsit, non eremitis, sed coenobitis potius, ut sequerentur, injunxit. Porro autem, quia jam manifeste docuimus, quod S. Benedictus alienum in eremo suscipi non prohibuit, ostendamus nunc qualiter, ut hoc fieret, hoc est, ut monachus de monasterio festinaret ad eremum, etiam provocavit. Haec itaque nostra non sunt, sed ejusdem Patris nostri verba: « Secundum, inquit, genus est anachoretarum, id est, eremitarum. Horum, qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna didicerunt contra diabolum, multorum solatio jam docti, pugnare; et bene instructi fraterna ex acie, ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu, vel brachio, contra vitia carnis, vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. » Ex quibus utique manifeste colligitur quia doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad eremum conscendere non modo non prohibuit, verum insuper monuit et docuit, insuper etiam quibusdam persuasionibus incitavit. Auctoritatem quippe dat, ut diuturna prius probatione frater in monasterio discat qualiter in eremo contra callidi tentatoris argumenta confligat. Hic enim pugnare multorum solatio fretus inchoat, ut illic postmodum sola manu vel brachio infatigabiliter se et indesinenter exercens, carnis ingruentibus vitiis, vel cogitationibus non succumbat. Hic tiro; illic miles. Hic rudis et tener, qui sub campi doctore certaminibus assuescit; illic roboratus jam cominus dimicat, et singulare certamen Christi monachus non recusat. Hic velut per simulatae pugnae proludium; illic docta manus ad praelia conferit arma, nec perhorrescit constipatos impetus bellatorum. Illic homo de saeculo veniens, velut urbem parvulam Segor de Sodomis egressus, ingreditur; cum vero ad eremum transit, jam cum eodem Loth montana conscendit.
Ad perfectionis igitur summam tendenti et monasterium transitus dicitur esse non mansio, non habitatio, sed hospitium; non finis intentionis, sed quaedam quies itineris. Ad hoc plane quisque signatur idoneus ut eum ad ecclesiasticum ordinem sacerdotalis electio provehat; ad hoc grammaticorum scholas ingreditur, ut, cum fuerit in arte perfectus, discedat; ad hoc scita legum quispiam studet adipisci, ut causarum forensium lites luculenter valeat in tribunalibus judicum perorare. Sicut ergo isti non in hoc quod faciunt animi intentionem figunt, sed in alium procul dubio finem tendunt, sic nimirum, sic monachus, quem tamen aetas vel aegritudo non aggravat, et in monasterio corporaliter degere, et ad eremum toto desiderio debet medullitus anhelare, quatenus illic per intentionem mentis velut nobilis arbor radicitus haereat; hic se ad tempus sub obedientiae regularis exerceat disciplina, ut videlicet monasterii conversatio non aliud quam eremi sit praeparatio, et altiori proposito totus militet ad quod se prius in monasterio constitutus exercet. Sic Jacob, quod per duas annorum septimanas Laban opilionis more servivit, ad hoc duntaxat ut solam Rachelis copulam mereretur intendit. Et jam quidem Liam conjugali jure susceperat, sed per amoris intimi desiderium in venustae Rachelis amplexibus quiescebat. In illis itaque sanctae regulae verbis, quae supra posuimus, perspicue declaratur quia S. Benedictus, dum in monasterio hominem ponit, ad eremum dirigit. Hic quidem collocat, sed illuc cohortatus invitat. Hic spiritale certamen incipere, illic edocet consummare. Hic admonet tironatus arma corripere, ut illic noverit phalangas hostium vitiorumque barbariem non enerviter obtruncare. Sed forte dicatur quia nos sancti viri verba ad nostrae voluntatis arbitrium violenter inflectimus, et potius argumentis innitimur quam in hac interpretatione verborum nobis suffragetur veritas. Inquiramus adhuc beatissimum virum, ut quod super hujus disceptationis articulo sentiat enucleatius elucescat, et illa quidem ejus quae supra posuimus in ipso sanctae regulae reperiuntur exordio. Videamus nunc quo eamdem regulam fine concludat: « Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus, vel honestatem morum, aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum, qui ad perfectionem conversationis festinant, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. » Vides igitur quia doctor insignis in monasterio quidem constituit bonae conversationis initium, sed post ad sublimioris vitae in sancta religione provocat institutum; ut illic honeste vivere moresque componere, velut in convalle primae conversationis incipiat; deinde jam spiritalibus exercitiis roboratus, tanquam a lacte ad solidum cibum transiens, verticem perfectionis ascendat. Ad hoc animal in materno ventre concipitur ut egrediatur. Et certe necesse est ut mater abortiat, nisi fetus ad sui plenitudinem convalescat. Nos autem volumus ut semper uterus tumeat, et quod semel conceptum est non erumpat. Sinistrae indolis puer est, cui jam grandiusculo nec ex gingivis dentes prodeunt, nec ad gradiendum genua convalescunt. Porro autem, cum ipsa coenobitarum regula perfectionem se non habere perhibeat, sed volentem perfici ad eremi instituta patenter transmittat, cur nos ad perfectionis arcem et ipsi conscendere floccipendimus, et quidem, ne ad meliora proficiant, semper aliis invidemus?
Respiciens Jesum ambulantem Joannes, clamat: « Ecce Agnus Dei. » Ad haec protinus Evangelista subjungit: « Et audierunt duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. » Quid, rogo, querelae potuisset habere Joannes, dum ipse sibi Jesum manifeste praeferret, et illi sequerentur utique potiorem? Si ergo ipsa quae praeest regula ad se confluentes ad eremum destinat, qua temeritate, qua fronte is qui sub regula est constitutus obsistat? Jam luce clarius patet quia qui quaerentibus eremum vetat, ipsam procul dubio regulam rebellis oblocutor impugnat; et dum regulae verbis adimit auctoritatem, ipsum sanctae regulae condemnat auctorem. Vera mater filium tradit ut vivat; falsa petit ut publicus eum ensis dividat. Octogenarius Berzellai, ut Channaa [Chanaan] filii utilitatibus consulat; ejus sustentaculo senectutis incurvae gravetudine fulcire non curat; dummodo ille regi David familiariter haereat, ipse destitui prolia auxilio non recusat. Hilarionem dimittat Antonius, ut solus ad altiora conscendat. Nos autem diligimus monachos, sicut asinos, vel certe sicut servos. Amant enim homines haec animalia, non illis, sed sibi, ut ea videlicet aut in suam transferant carnem, vel ut eorum fruantur auxiliis ad laborem. Amant haec homines ut, ipsi bene sint; illa vero, aut non sint, aut male sint. Nos etiam, ut potiamur duntaxat obedientia monachorum, salutis eorum omnino parvipendimus incrementum. Hoc praeterea novimus, qui B. Benedictus eremi cultor exstitit, et hoc certe non optavit esse quod fuit: sed quoniam, sicut ipse testatur, unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius sic, alius quidem sic; nec omnes capiunt verbum hoc; dispensative constituit prius monasterialis vitae planitiem, ut illic disciplinae flagellis attriti triti et exercitiis roborati, jam facilius eremi conscendamus ad arcem. Hoc itaque Benedictus, quod et beatus fecerat Paulus. Agamus siquidem erat Apostolus, homines tamen ad conjugium provacabat: « Unusquisque, inquiens, uxorem accipiat, et unaquaeque virum suum habeat: vir uxori debitum reddat, et uxor viro. » Paulo post tamen dicit: « Volo omnes homines esse sicut meipsum. » Aliud vero volebat Apostolus, et aliud praecipiebat. Volebat nos, sicut ipse erat, caelibes esse, propter excellens videlicet vernantis pudicitiae meritum: sed volebat inire conjugium, quia fragilitatis nostrae periculum timebat. Volendo me esse sicut se provocat ut ascendam; offerendo copulam nuptialem, retinet sustentando ne corruam. Ad illud gliscit ultroneus, hoc concedit invitus. Mavult enim me esse quod est quam esse quod non est. Elegit tamen me utrumque sibi manere vicinum quam procul abesse prorsus extraneum. Sicut ergo B. Paulus magis optat agamiam quam monogamiam, vel digamiam; ne tamen quique fragiles labantur in pellices, concedit uxores; ita nimirum B. Benedictus, quanquam propensius velit nos esse quod erat, hoc est, eremi sectatores, tolerabilius tamen ducit nos infirmos ac debiles in monasterii portu vel ignobiliter vivere quam in tempestuosa naufragi mundi voragine deperire.
Fratres itaque in monasterio immobiliter permanentes, tolerandi sunt; ad eremum vero fervido spiritu transmigrantes plausibus ac praeconiis efferendi. Illi siquidem sub divinae protectionis clypeo delitescunt; isti vero in campum certaminis prodeuntes victoriae titulis decorantur. Illi defendunt sua; isti referunt spolia. Illi Deo protegente sunt insuperabiles; isti quotidie satagunt hostium suorum calcare cervices. Illi contra moenia constituti obsidentes, ne ingrediantur obsistunt; isti minaces hostium cuneos procul de suis finibus terga cedentes expellunt. Et quid plura dicam? Illi scilicet a saeculo sunt remoti; isti Deo jam confabulantur intima illi charitate conjuncti. Illi altare aereum custodiunt; isti jam ingrediuntur Sancta sanctorum. Ut autem in calce hujus epistolae jam subnectamus epilogum, quia de noto monasterio suscepisse monachos accusamur, luce clarius constat quia S. Benedictum in hoc nihil prorsus offendimus. Sicut enim nobis in eremo videlicet constitutis, nihil ut exsequeremur injunxit, ita, ut caveremus, nihil omnino prohibuit. Sicut autem superius satis superque docuimus, ut ex monasterio frater ad eremum transeat, doctor insignis non modo non abnuit, verum etiam suggerit, provocat et impellit, atque ut evidenter ostenderet hoc apud se quantam desiderii vim haberet, hoc regulae suae principium indidit, hoc descriptum fine concludit; ab hac scilicet sanctus ille liber incipitur, in hac per auxesim materia terminatur, ut ipsum quodammodo per omnem sui textum praecipere videatur. Porro autem, cum incipientium ista sit regula, quatenus, ut auditor reddatur intentus, commendent quae scribenda sunt, iste non solum in ipso regulae incipientis exordio, sed et in fine quoque totum opus suum levigando et annullando depretiat, ut coenobitarum ordinem eremiticae vitae supparem statuat. Ut ergo fratres ad eremum de monasteriali vita conscendant, et nos hortari et nos debemus cum charitate suscipere, ut non velut hostes a beato viro schismatica, quod absit, aversione discedere, sed, ut revera discipuli, videamur et illi invicem unanimiter consentire.
6.13 Epistola XIII. AD M. ABBATEM CONSTANTINOPOLITANI COENOBII S. MARIAE
ARGUMENTUM.--Monachos Latinos, qui in monasterio S. Mariae Constantinopoli versabantur, hac epistola magnopere commendat, quod in illis regionibus rectum fidei et vitae tramitem tenerent. De quaestione vero, de qua ab illis interrogatus fuerat, ait se illorum nuntio, qui has litteras laturus esset, abunde satisfecisse.
Domno M. venerabili abbati monasterii S. Mariae in Constantinopoli et reliquis fratribus, PETRUS peccator monachus in Domino salutem.
Gaudemus, dilectissimi fratres, quia dum inter exteras gentes et in peregrinae linguae regione consistitis, a catholica tamen Fide et piis operibus, sicut fama vulgante comperimus, non exsulatis. Cives itaque sanctorum et domestici Dei a domo propria non receditis, dum intra sanctae Ecclesiae gremium constituti, per rectae conversationis lineam peregre festinatis. In quacunque nimirum regione terrarum, aequaliter patet aula coelorum. Et ubi rectae fidei et sanctae conversationis idem est meritum, nil praejudicat diversitas aliqua varietasque linguarum. Ubicunque scilicet Dei servus inhabitet, oportet cum saeculares a se atque carnales actus abscindere, et mortificatum ab hoc saeculo per rectum sancti operis tramitem indefessis semper gradibus ambulare. Hinc est quod Adonibezech regi manuum summitas pedumque praeciditur, ut per hoc abscindendos a nobis saecularis vitae gressus, et actus liquido designetur. Adonibezech quippe interpretatur dominus fulminis. Per quem videlicet, quid aliud quam diabolus intelligitur? Ille quippe dominus fulminis, idem auctor impetus est et furoris, sicut econtrario, Dominus noster per prophetam dicitur, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Hic itaque Adonibezech, sicut Scriptura testatur, ait: « Septuaginta reges amputatis summitatibus manuum, et pedum, colligebant reliquias ciborum sub mensa mea, sicut feci aliis, ita reddidit mihi Dominus. » Quid itaque per septuaginta reges, nisi septuaginta linguarum intelligimus nationes? quibus nimirum malignus spiritus manuum pedumque summitates absciderat, quoniam omnis gens nec bona quaelibet operari, nec per justitiae tramitem incedere permittebat. Sed huic Adonibezech, humani videlicet generis inimico, manuum simul ac pedum summitates Redemptor noster abscidit, cum ejus ab electis suis nefarios actus gressusque compescuit. Vos ergo, dilectissimi, nolite permittere vobis hunc praesidere tyrannum, quem mucrone divinae sententiae non ambigitis detruncatum. Vim itaque superni desiderii mente concipite, ad coelestis regni gloriam succensis visceribus aestuate, carnalis illecebrae solerter incentiva reprimite, ad Deum semper per singularis vitae semitam, et sanctorum Patrum vestigia properate, quatenus, dum justitiae tenere contenditis tramitem, ad ipsum justitiae et totius sanctitatis perveniatis auctorem. Omnipotens Deus, dilectissimi fratres, de manibus vos antiqui hostis eripiat, de peregrinis cives efficiat, et supernae Hierusalem moenibus, ubi non linguarum, non voluntatum est ulla diversitas, introducat. De quaestione autem, super qua nos consulere decrevistis, fratrem hunc Petrum, vestrum scilicet nuntium 202, solerter inquirite, et quidquid vobis viva voce protulerit observate.
6.15 Epistola XV. AD P. ABBATEM COENOBII CLASSENSIS S. APOLLINARIS
ARGUMENTUM.--Classensem abbatem, qui monachum a monasterio transfugam detinebat multis excommunicationum vinculis obstrictum, obtestatur ut illum apud se permanere non patiatur. Quod si ad suum monasterium reverti velit, mitem se et clementem erga illum futurum pollicetur.
Domno P. venerabili abbati, PETRUS peccator monachus salutem in Domino.
Miror sanctam prudentiam tuam, venerabilis frater, quia cum tota terra repleta sit monachis, tu meum adversum me monachum foves, toties me apud te expostulante, requisitum, tot apostolicae sedis Romanorumque pontificum excommunicationum jaculis sauciatum. Enimvero primus humani generis parens, cum sibi comedere de cunctis, praeter unam paradisi liceret arboribus, caeterarum quidem arborum poma contempsit, illam vero solam, quae sibi prohibita fuerat ex qua vesceretur, elegit. Ita tu, cum eos forte quos licet suscipere non admittas; illum, qui tibi tam terribiliter prohibetur, asciscere non formidas, atque, ut tu duntaxat eum sub tuo jure possideas, si perit anima, pro qua Christus mortuus est, omnino non curas. Apud Salomonem nempe meretrix, quae alienum subduxerat fetum, malebat eum regio mucrone secari, quam maternis uberibus reddi: parvipendebat siquidem perniciem morientis, dummodo vocabulum ipsa non amitteret matris. Tu etiam ad hujus exemplum, cur lactas quem non genuisti? vel more perdicis, cur foves quem non peperisti? Hoc est enim naturale perdicis, ut aliena furtim ova subripiat, eaque tanquam propria eo usque confoveat, donec fetus erumpat, sed cum pulli vocem matris audiunt, eam naturae docentis indicio recognoscunt, et falsa matre contempta, protinus ad veram perniciter revertuntur. Unde et Jeremias ait: « Perdix fovit quae non peperit; fecit divitias, et non in judicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. » Nempe salvo eo, ut de his qui alienos furantur alumnos, hoc possit intelligi, videtur tamen de totius auctore nequitiae principaliter dici. Diabolus enim tanquam doctor in cathedra pestilentiae, super homines sibi magisterium usurpavit, quos ipse non condidit; et errorem nos docendo quasi fovit, quos creando non peperit. Fecit itaque divitias, et non in judicio, quia dum rebus alieni juris ditescere voluit, aequitatis judicium temeravit. Sed in dimidio dierum suorum relinquet eos; diabolus enim quasi adhuc vivit, dum eum ultimi judicii gladius necdum transfodit. Nondum itaque mortuus suas divitias jam relinquit, quoniam ad Creatorem suum genus humanum ex maxima parte jam rediit. In novissimo autem suo erit insipiens, quem, sicut Apostolus ait: « Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. » Et propheta: « Spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet impium. » Homo igitur magistrum deserit abusivum, et redit ad proprium, cum novum damnat errorem, et ad suae revertitur conditionis originem. Unde illic apte subjungitur: « Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israel. » Deus itaque, qui est principium gloriae, ipse est exspectatio Israel, quoniam a quo genus humanum prodiit, per conditionis revertitur sacramentum. Qui ergo sedebat in solio gloriae altitudinis a principio et hominem edocebat, ipse est exspectatio Israel, ut in loco sanctificationis nostrae, id est, in sancta Ecclesia, eumdem hominem iterum doceat. Unde per Psalmistam dicitur: « Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium. » Quisquis ergo alienum tollit violata fide discipulum, Antichristi procul dubio imitatur exemplum. Et sicut ille quod alienum est, more perdicis, amittit; sic iste quod usurpatum est, aequitatis interveniente judicio, non tenebit.
Recordare, venerabilis pater, quia te praesente frater ille et prius ante sanctum altare ecclesiae, et postmodum ante crucem cellulae, sub excommunicationis se devotavit elogium, si nostri prioratus obedientiam ex industria ulterius violaret. Cave ergo ne tam sanctum, tam venerabile monasterium is, qui tot excommunicationum vinculis involutus est, polluat, et per tam religiosum sanctumque conventum lethalis leprae se prurigo diffundat, sicut Israeliticae plebi divina vox ait: « Anathema in medio tui est, Israel, non poteris stare contra hostes tuos, donec deleatur ex te, qui hoc contaminatus est scelere. » Ego autem, qui lapsi fratris mortem sitire non debeo, ejus calamitati compatiens commotis visceribus ingemisco, et non modo sibi venialiter indulgere, sed si resipiscat, paratus sum pro salute illius etiam animam ponere. Pro charitate igitur vestra sanctorumque fratrum vestrorum, quorum ego servus sum, cum vestris ad me tantummodo litteris veniat, et me circa se mansuetum fore, mitem atque benevolum non diffidat, alioquin Romana synodo jam propinquante... si... Sed nolo minas inferre, sufficiat tantummodo, ne mihi praejudicium fiat, interim cum humilitate deposcere.
6.19 Epistola XIX. AD RODULPHUM ET ARIPRANDUM MONACHOS
ARGUMENTUM.--Aegritudinum suarum, quibus per plurimos dies male vexatus fuerat, seriem exponens nihil iracunde, nihil impatienter dicit, sed quasi alter Paulus in infirmitatibus suis gloriatur, ubique benedicens et laudans Deum, et gratias agens Altissimo, ita ut insigne tolerantiae et fortitudinis exemplum praebeat.
Charissimis fratribus RODULPHO et ARIPRANDO, PETRUS peccator monachus intimae dilectionis affectum.
Unanimis amicitiae propium est ut cum fratre frater et prospera communicet et adversa, quatenus fideliter animus sicut referenti in adversitate compatitur, ita nihilominus et in prosperis unanimiter collaetetur. Ego vero cumulatus utroque, beatam vobis refero meae calamitatis historiam, ut et superno verbere me patiamini vehementer attritum, et per ejusdem Dei nostri potentiam congaudeatis etiam clementer ereptum. « Castigans enim, castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. » Oraveram plane quam saepe ut in me coelestis disciplinae vigor irrueret, et petulantem mei corporis in solentiam non levi languoris aegritudine castigaret. In quo me divina clementia non despexit, sed ultra spem precibus annuens, non sine foenore mea vota complevit. Dedit enim mihi Pentecosten lugubrem, non Paschalem, et, ut ita dixerim, contulit mihi jubilaeum, non sacerdotalium tubarum clangoribus intonantem, sed suspiriis potius ac gemititibus lacrymabiliter obrepentem. Dominico nimirum die febricitans, in lectulum decidi, septemque transactis hebdomadibus, aeque Dominico die, qui nimirum quinquagesimus erat, Deo me ressuscitante, surrexi. Verumtamen lege dietae, ut asserebant medici, per incuriam violata, vix tres, sive quatuor dies sub coloratae sanitatis lenocinio mihi male blanditi sunt, et ecce in recidivam corruens per viginti postmodum dies ejusdem valetudinis laborare molestia non cessavi. Sic itaque post jubilaeum non quietis, sed turbinis impleta est quodammodo septuagesima captivitatis. Porro autem, dum me tantae passionis ardor exureret, dum mistum flegmati sanguinem spuerem, dum tot certe imminentis obitus signa praetenderem, ut medici quoque circumstantes propemodum desperarent, hoc mihi dedit omnipotens Deus, ut in nullius querelae murmur excederem, sed cuncta libenter, et ex animo tolerarem.
Gratias, inquam, ago tibi, misericors Deus, quia cum dignatus fueris sub peccatorum meorum ruderibus ad supplicium rapi, dignatus es me paternae severitatis igne decoquere, et animae meae rubiginem tanquam mallei cudentis impactione purgare. Quamobrem non mea voluntas fiat, Domine, quae prava semper est, et injusta; tua potius, quae coeli virtutibus et hominibus est humiliter adoranda. Ure, seca, concide, omnesque vulnerum meorum sinus ac latebras perscrutare, nihilque prorsus in me lateat putridum quod curationis tuae praetervolet ferramentum. Nec tamen, dum hos disciplinae coelestis ictus aequanimiter fero, meae patientiae, quod absit, ascribo. Tu nimirum, Domine, tu sic flagella tua, dum caedis, attemperas ut dum ad summum doloris et angustiae perferor, ita ut spasmum patiens, pene mox exspirare compellar, illico sentiam pondus intimi doloris imminui, et caedentis manum dispensativa quadam lenitate suspendi, ut tanquam quadrifidam quis scuticam in verbere teneat, et interim pietate ductus, unum ex his lorum a caede compescat. Non ego itaque, sed tu clementissime, hujus patientiae auctor es, qui sub tanto moderamine motus tui flagella disponis. Licet enim elegiacum quid et lugubre nimietate languoris aliquando depressus effutire compellar, ardeo, morior, intercidor; hoc simplex corporis gemitus, non querulae mentis est murmur. Unum praeterea te rogo, piissime, ut modo vitae meae terminum ponas, nec me ulterius vivere in consuetae ignaviae tepore permittas. Quod si placet incomprehensibili tuae majestatis arbitrio me in hujus carnis ergastulo diutius protrahi, da mihi, quaeso, potiorem amoris tui vim, vel uberiorem compunctionis gratiam, aut certe cujuslibet virtutis augmentum quod hactenus non habuerim, alioquin nunquam clementiae tuae placeat ut evadam, nisi quantulacunque mihi virtutis gratia, quam necdum sum consecutus, accrescat.
Dum haec et his similia frequentius itero, funereae mihi parantur exsequiae, sacrati olei delibutione perungor; in cineris ac cilicii strato, tanquam illic emoriturus, exponor. Sicut enim, fracta videlicet ovi testa et rotante cultello, vitellus egreditur, sic anima mea carnis vulsa visceribus, exitium minabatur. Interea frater quidam, Leo nomine, erat in eremo, grandaevus quidem aetate, sed venerabilior districtae conversationis studio et simplicis animi puritate. Huic itaque per visum vir splendidus ac praeclarus apparuit, eumque quid ageret inquisivit. Cui se frater ille dormire quidem, sed tristem nimis esse de eminenti prioris sui morte perhibuit. Et ille: « Dic, inquit, Petro Damiani, de quo loqueris, nullam in medicis spem ponat, centum tantummodo pauperes pascat, et protinus se convalescere de languore, quem patitur, non diffidat. » Cui cum ille, de meliori utique vita sollicitus, diceret: Habebit ille, domine, paradisum? Respondit: In paradiso quidem quantocius est, sed dic illi, quia mox ut pauperibus alimenta contulerit, resumpta protinus incolumitate, gaudebit. Evigilans itaque continuo frater ad ecclesiam pergit, quam dum ingredi, conticinio noctis abnuente, non potuit, visione tamen attonitus, ad cellulam non redivit. Quid plura? Visionem frater fratribus retulit, eleemosynam indigentibus ardenti desiderio fraterna charitas ministravit; quibus etiam ex abundanti nummos adhibuit, et sic ego die altero, valetudine recedente convalui. Reparatio itaque sanitatis fidem praebuit visioni. Sed cum pisces omnino deessent et languescente stomacho capere alimenta non possem, coeperunt fratres importunis precibus vehementer insistere, ut saltem triduo esum carnium reparationi tabescentis et effeti corporis indulgerem. Quorum utique si precibus acquiescerem, quodcunque illis poenitentiae vellem pondus injungerem, pollicebantur ultronea se devotione perferre. Quibus ego, quod olim Pharulphus Urbisveteris comes, qui centum millia mansos habere dicebatur, egerat, dedi ridiculae delusionis exemplum. Enimvero, sicut mihi relatum est, dum ad mensam comes ille discumberet, quidam illi monachus assidebat, quem rogare coepit, ut quia pisces deerant, dictante necessitate, carnibus vesceretur. Primo quidem ille negare, deinde sensim paulatimque mollescere, postremo coepit animum, hortatibus delectabiliter impellentibus, inclinare. Verrinus interea callus apponitur, et hoc non esse carnem ac per hoc irreprehensibiliter comedi posse, vecors monachus fallaciter adhortantium lenocinio suadetur. Fit itaque de illo, quod de stulto viro atque a meretrice decepto per Salomonem dicitur: « Irretivit, inquit, eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum; statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quia de periculo illius agitur. »
Hoc itaque modo captiosis atque blandiloquis persuasionibus frater ille pellectus impingitur, et velut avis mollis, viscarii compedibus irretitur. Verecunda denique prius ora rubore suffundens, ac intuentium se per circuitum oculos expavescens, summotenus primo ligurire coepit, deinde semel edendi libertate concepta, prurientis gulae frena laxavit. Cumque jam satiatus existeret et carnalis illecebrae vota complesset, ecce permaximum lucium dapifer attulit, et in se convescentium oculos et ora convertit. Cumque hunc et monachus miraretur et oculos in eum inhianti curiositatis aviditate defigeret, ait comes: Quia carnes tanquam laicus comedisti, piscem tanquam monachus cur attendis? Plane si hoc tibi licuerit, versiculum illum congrue decantabis: « Meus est Galaad, et meus est Manasses. » Porro autem si carnibus abstinuisses, piscis iste tibi de industria servabatur, sed quia carnibus appetitum carnis implevisti, fauces tuas piscis hic post alimenta carnalis ingluviei non transibit. Hujus itaque non immerito confusionis ignominia dignus exstitit, qui robur ingenui rigoris degeneri male blandientium suadela mollivit, digneque pertulit manifesti pudoris opprobrium, dum illicem, et occultius titillantem carnis non cohibuit appetitum. Sic, inquam, sic forte mihi faciet Dominus, fratres mei, ut cum obtinueritis edendis me carnibus acquiescere, dignetur mihi benedictionem piscium exhibere, et hoc modo poeniteat me per impatientiam gulae violasse propositum, dum mihi videam ex Dei munere piscium exuberasse proventum. Dictum factumque est. Nam tertio die postquam haec dicta sunt, et a Guidone Corneliensium comite, et ex Faventina urbe tot mihi delati sunt pisces, ut eorum mihi per plurimos dies edulium non deesset. Sic itaque per Pharulphi monachum deludentis exemplum, deterioris evasi confusionis opprobrium. Tolerabilius quippe est ab hominibus despici quam coram divinitatis majestate confundi.
Haec vobis, dilectissimi, tanquam complicibus et amicis, amicus exposui, meaeque visitationis seriem, velut uterinis fratribus, unanimi familiaritate digessi. Omnipotens Deus sanctis precibus vestris in anima quidem me reddat incolumem, corpori autem meo dignam meae pravitatis inferat ultionem, quatenus clementissimum Judicem, quem hic sensero per ubera duriora commotum, illic merear invenire tranquillum. Hunc filium nostrum, dilectissimi, in vestra post Deum fiducia dirigo. Nam quidquid profecerit de causa, pro qua mittitur, vobis duntaxat specialiter ascribetur.
6.20 Epistola XX. AD B. MONACHUM
ARGUMENTUM.--Hortatur monachum quemdam, ne alterius culpas purgandas suscipiat, si susceperit, subita, plenaque expiet poenitentia. Ob idque adducit exemplum monachi, qui cum fuisset negligentior in amici noxis abluendis, poenas purgatorii subiit.
Domno B. fratri charissimo, PETRUS peccator monachus salutem et fraternae charitatis affectum.
Quod praesens saepius inculcavi, nunc absens scribo, et ne fluctuantis materia more decurrat, funiculum scriptionis innecto, videlicet ut implere valentis poenitentiam nullatenus inordinata charitate suscipias. Quod si susceperis, instantissima, prout vires suppetunt, agilitate persolvas. Porro cum canonica vetet auctoritas, ut poenitenti sacerdos unius diei jejunium non relaxet, nisi ad praesens digni pretii taxatione per eleemosynam compenset, qua conscientia tam metuendae cautioni obligamur, qui quam sit propinqua vitae nostrae meta, non novimus? Dominus plane Martinus, qui in Camaldulensi eremo commoratur, vir videlicet diversis virtutibus adornatus, et praecipue jugibus lacrymarum fluentis irriguus, mihi retulit quod narro: Monachus erat, inquit, in maritimi territorii coenobio, quod dicitur ad Pinum, multis peccatorum nexibus involutus, cui cum juxta quantitatem lapsuum, austerior ac longa nimirum poenitentia fuisset indicta; ille fratri cuidam, cui complex in amicitia familiarius adhaerebat, ad comportandum poenitentiae pondus auxilium petiit. Quod frater ille devote suscipiens, condictam poenitentiae partem tulit atque persolvendo hujus debiti canone securum manere praecepit. Sed dum ille partito levigatus onere, a districtioris vitae censura remittitur; iste ad solutionem debiti prolixioris sibi vitae spatium pollicetur, aliquanto post in aegritudinem cecidit, atque subito mortem, quam procul esse sperabat, incurrit. Fuerat autem ille frater, quantum ad se, irreprehensibilis vitae et opinionis inter fratres honestae. Non multis vero postmodum diebus poenitenti monacho in somnis apparuit, quem ille protinus inquisivit. Quid erga te, frater, agitur? quomodo tibi est? Male, inquit, et dure, sed propter te. Nam liber a propriis, quia tuis me vinculis innodavi, et alienae cautioni obnoxius non reddidi, nec persolvi, flagellis atteror, et amara satis animadversione coarctor.--Unde, quaeso, te, et, qua valeo, supplicatione deposco ut vigiles pro te ac liberes me; vade itaque et sanctum hujus loci precare conventum, ut debita meae sponsionis a me neglecta persolvant, sicque me, quae praesto sunt, suppliciis eruant. Expergefactus ille, fratribus quod viderat retulit, quod audierat intimavit, preces exposuit, efficaciter impetravit. Porro autem, cum jam fratres praefixam illius poenitentiae quantitatem diversis argumentorum specialium exercitiis implevissent, praefato monacho frater ille per visum rursus apparuit, eique festivitatem sereni satis et alacris vultus ostendit. Interrogatus iterum quid haberet, respondit, se per orationes fratrum, non modo poenalibus incommodis erutum, sed etiam ad electorum sortem mirabili dexterae Excelsi immutatione nuper translatum. Benedicta divinae clementiae dispensatio, quae per mortuos etiam instruit vivos, et dum alios verberat, alios qualiter a verberibus eripiantur instruit. Audisti, frater, historiam; esto providus ad cautelam.
6.22 Epistola XXII. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Eumdem Damianum de fervore licet nimio laudat; melius enim esse ait in spiritualis militiae tironibus discretionis metas excedere quam frigiditate tepescere; monet tamen, quotiescunque majores jusserint, illum discretionis freno cohibeat. Coarguit deinde, quod ex eremo ad monasterium transierit, praecipitque ut ad eremum redeat, ubi se cum Christo crucifigere mundo studeat. Hinc sumpta occasione, quid per crucis figuram spiritualiter designetur ostendit.
DAMIANO nepoti, PETRUS peccator monachus, paternae dilectionis affectum.
Si Deus, qui populum suum ex ergastulo Pharaonis eduxit, ejus in deserto dux esse desisteret, Israel ad terram repromissionis attingere nullatenus potuisset. Egebat enim, ut haberet itineris ducem quem habuerat egressionis auctorem: unde et Abrahae dixerat: « Veni in terram quam monstravero tibi. » Quod enim non ait, Vade; sed potius, « Veni, » futuri se comitem pollicetur itineris. Quod vero subjungit, « in terram quam monstravero tibi, » patenter ostendit, quia quem provocabat, ut de terra nativitatis exiret, usque ad metam consummatae perfectionis ductor existeret. Tibi quoque non absimile quid coepisse contingere valde gavisus sum, dum nonnulla novitii tui fervoris insignia veracis admodum viri fratris Hubaldi relatione cognovi. Ait enim inter caetera, quia dum tanta brumalis algoris inclementia tunc in illis Alpibus inhorresceret, ut congesta nivium moles quarumlibet tegetum, vel domorum culmina superaret, tu, projectis vestibus, nudum te in illa nivalium ruderum profunda latenter immergeres, ibique te quidam fratrum pene seminecem reperisset. Cui, dum te severius, ut dignum erat, argueret; diceris respondisse: Caro me conatur occidere, sed eam ego potius occidam; et postmodum non quidem sub divo, sed sub quo nescio, repertus es aedificio, in nive similiter provolutus. In quo nimirum facto, licet regularis non sit dissimulanda correptio, malo tamen ut modum discretionis in aliquo nimius fervor excedat quam degeneres animos desidis ignaviae torpor astringat. Facilius est enim refluo vasi, quod superexuberat, demere, quam quod in eo vacat implere. Laboriosius est trunco ramos qui non habentur inserere quam arbori superfluos amputare. Equus etiam majoris est pretii qui prae cursus impatientia cohibentia lora requirit quam qui fodienda calcaribus latera per ignaviam ingentis torporis exponit. Ille siquidem dum pernix ac volax praepetis gressus volumina glomerat, reducto paululum chamo, facile cohibetur; iste verberatur et tunditur, nec tamen equina concitus agilitate, deproperatur, sed se per genuini torporis ignaviam velut asinum repraesentat. Licet itaque et hoc vitium sit, quod limitem discretionis excedis, melius est tamen te nimii fervoris argui quam foedo desidiae morbo notari. Non itaque volo ut haec in te laudabilis zeli flamma deferveat, servato tamen, ut indiscretionis excessum, ubi necesse est, priorum tuorum gravitas disciplina compescat. Per hunc enim zelum, qui in te vivere dictus est, intellexi quod spiritus ille, qui te, ut de domo cum Abraham exires, admonuit, non recessit, sed dux itineris factus, te praecedere non cessavit.
Illud tamen moleste tuli quia te pro discendis ecclesiasticae cantilenae modulis B. Bartholomaei monasterium ingressum esse cognovi. Porro cum hoc audivi, ita mihi quodammodo visum est quod e caulis ovium tener agniculus exsilivit et cruentas lupi raptoris fauces incurrit. Nam et tunc, cum frater Hubaldus hoc mihi de te, non quod scilicet optabam, nuntium retulit, aderat cum multa dulcedine recolendus et religiosae conversationis honestate conspicuus Petrus, abbas monasterii, quod B. Benedicti titulo decoratum, in Salernitana floret urbe constructum. Qui mihi narravit quia vorax hominum lupus puerum de familia monasterii sui parvulum clandestinus impetiit, arpaxavit et abiit. Post quem transfixa dolore mater inclamans, ait: Adjuro te, bestia, per B. Benedictum, cujus servus est, « ne filium meum ulterius feras, sed eum sub celeritate dimittas. » Quo lupus audito, hunc quidem, quem ferebat, aperto protinus ore deposuit; in alium vero puerum repentinus insiluit, eumque subito desecans, truncum cadaveris sprevit, praecisumque caput mordicus apprehensum in suas latebras concitus asportavit. Ego quoque, qui te invisibilis lupi dente correptum timeo, in ejusdem S. P. N. Benedicti, cujus effectus es famulus ereptione confido. Nam, quo pacto de eremo ad monasterium descendisses, nisi te perniciosae versutiae suae morsu callidus insidiator attraheret? Verumtamen hanc ergo primam culpam nolo diutius insequi, quae, sicut credo, non ex inconstantia tuae levitatis erupit, sed ex temeraria jubentium cautela processit; praesertim cum mihi praefatus Hubaldus dixerit quoniam invitus atque coactus, vix tandem huic praecepto consenseris. Ad eremum ergo, charissime fili, sub omni celeritate revertere, ne dum monasterialis adolescentiam tuam latitudo delectat, eremi districtio per oblivionem desuetudinis quandoque, quod absit, et in odium veniat. Illic tropaeum crucis tuae immobiliter fige, illic te simul cum Christo suspende, ut in charitate, sicut dicit Apostolus, radicatus et fundatus, possis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, altitudo, atque profundum. Quae crux est procul dubio Redemptoris. In hac enim coelestis figura victoriae omnis religio Christiana depingitur, in hoc vitalis signi charactere tota virtutum spiritualium perfectio designatur. Nam cum in his tribus virtutibus, videlicet, spe, fide et charitate, omnis lex divina consistat, atque ex his omnium virtutum multitudo procedat, in illa crucis parte, quae terrae defigitur, fides, quae religionis Christianae fundamentum est, figuratur. Huic scilicet fundamento tota fabrica bonae operationis innititur, et ut stare possit, omnis virtutum spiritualium machina sustentatur. Unde et Apostolus discipulis ait: « Nam fide statis. » Per supremum vero cornu, quod caeteris eminet, spes intelligitur, qua noster animus ad capessenda coelestia provocatur. Illo vero ligno, quod in medio positum binis utrinque porrigitur brachiis, latitudo designatur geminae charitatis. Hoc eodem vivificae crucis signo quatuor principalium virtutum numerus indubitanter exprimitur, ex quibus utique tanquam seminibus omnium virtutum segetes germinantur, justitia scilicet, fortitudo, prudentia atque temperantia. Per supremum namque cornu, quod coelum spectat, justitia figuratur, sicut ex ipsius Redemptoris sermone colligitur, qui cum praemisisset: « Quia, Spiritus sanctus arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio; » paulo post intulit: « De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. » Et vir sapiens ait: « Justitia elevat gentes, » nec dubium quin ad coelum. Inferior autem pars crucis, quae superiorem sustinet molem, fortitudinem signat, quae videlicet gravia quaelibet, et adversa aequanimiter tolerat. Dextrum vero crucis brachium prudentiam exprimit, qua videlicet injecta maligni spiritus jacula, tanquam dextrae manus abjectione propellimus, eumque fervidi spiritus telo perfossum, divino muniti praesidio, fortiter prosternentes, victoriae manubias reportamus. Per sinistrum quoque cornu temperantia non immerito designatur. In sinistra scilicet manu minor virtus est, quam in dextra. Per temperantiam ergo virtutis nostrae quodammodo robur attrahimus, dum temperanter et modeste vivimus: dum saepe rigorem censuramque justitiae quadam magistrae discretionis arte mollimus. Quid dicam, quod et lex veteris instrumenti in ipso suae promulgationis initio mysterium jam redolebat crucis, dum videlicet, sicut ista compingitur lignis, ita nihilominus et illa digito Dei geminis exarata noscatur in tabulis. Et quia denarius numerus per X litteram, quae signum crucis repraesentat, exprimitur; lex autem per Decalogum data fuisse non dubitatur, perspicuum est quod et lex illa, licet, occulte, salutiferae crucis in se sacramenta continuit; quod postmodum coruscando per mundum evangelicae gratiae claritas revelavit. Unde et per Zachariam dicitur: « In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino vocabitur. » Frenum equi sanctum est Evangelium, quod utique carnalis desiderii infrenis equi cohibet appetitum. Super ergo frenum crux est, quia quidquid per evangelica mandata praecipitur ad crucem procul dubio, ipso Domino perhibente, [ f., pertinet]: « Qui vult, inquit, venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, quotidie, et sequatur me. » Quae nimirum crux sanctum Domino jure vocatur, quia per eam mundus, qui adeo profanatus fuerat, benedicitur. Sed quia prolixius alibi de sancta ac pretiosa cruce conscripsimus, ne fortassis eadem hic contingat obrepere, ista duntaxat in hoc epistolari compendio sub celeritate decursa, sufficere judicamus.
Hoc vitae tuae signum, fili charissime, sicut in fronte depingis, ita nihilominus cordis tui liminibus imprime; quod ultor angelus cernens, sine tua non tardet laesione transire. Haec philacteria prae oculis tuis sine cessatione dependeant; haec stigmata corpus tuum undique, sicut Apostolus de se testatur, inurant: « Ego, inquit, stigmata Jesu in corpore meo porto. » Frange jejuniis corpus, propriis voluntatibus abstine, alienae te jussionis imperio promptissima devotione substerne, procacis linguae petulantias modesta silentii censura cohibeat, jocosi sermonis lenocinia non erumpant, illices carnalium passionum motus districtae continentiae rigor elidat, ut qui nunc Christo sponte commoreris, quanto gravier crux ejus in tua conversatione conspicitur, tanto tibi plenior resurrectionis ejus gloria cumuletur.
6.23 Epistola XXIII. AD GUILIELMUM MONACRUM
ARGUMENTUM.--Monachum, qui ex monasterio ad eremum se venturum pollicitus rem in dies differebat; praeterea, quod vini potui renuntiare et aquam bibere non satis aequo animo poterat, tanquam nimis mollem leniter perstringit, et apposita aquae prosopopoeia, qua hujus elementi tum dignitas summaque in homines utilitas, tum etiam plurima vini damna proponuntur, non abhorrendam ejus esse potionem concludit. Denique difficultates omnes sese in via spiritus objicientes, iis, quae praecipit Apostolus, armis superandas esse docet.
Dilectissimo fratri GUILIELMO, PETRUS perpetuam charitatem in Christo.
Miror, dilectissime frater, cur ad eremum, sicut promiseras, non venisti, imo quod mecum non per nuntium, sed per sponsionem propriae fidei pepigeras, non implesti. Dic, rogo, qui te ab eremi austeritate deterruit? Cur animum bellatoris Christi terror degener occupavit? Nunquid vini sapor muliebri blanditia rigidum militem, intra domus claustra retinuit; et jam galeatum, jam armis accinctum, jam magna spirantem, exire ad praelium non permisit? Sed heu! quis pudor mentem mollis viri hujus invadet, quis verecundiae rubor ejus ora perfundet, cum viderit alios opimis onustos spoliis, victores de bello reverti, et copiosis ditatos praemiis, post triumphum cum tanta gloria coronari? Quanti huic constabit modicum vinum, qui sibi tot vobis optabit hausisse venenum? Audi quid sapiens Salomon dicat: « Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? nonne his, qui morantur in vino et student calicibus epotandis? » Nam si his, qui in vino morantur, vae, quae nimirum Iamentationis est vox, intentatur; aquam pro Dei amore bibentibus gaudium absque ulla dubietate promittitur. Ubi adhuc apte subjungitur: « Non intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur, blande, sed in novissimo mordebit, ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. » Neque nos idcirco de praedicto liquore dicimus, ut creaturam Dei, quae utique bona est, obscurare tentemus, sed ideo vinum, carnes, conjugia, et multa his similia, monachis postponenda perpendimus, ut abstinendo a creaturis Creatori arctius placeamus. Sed qui aquam odis, ipsa te velut vivae vocis invectione conveniat, et ingratum te suis esse beneficiis, propriae assertionis allegatione convincat.
Age, inquit, bone vir, cur me elato supercilio despicis? cur me exsecrando, stomachando, rugosa fronte fastidis? cur me tantopere a tua societate repellis? Si id de te mereor, non resisto, non torqueor, siquidem juste hanc contumeliam patior: responde mihi quid ego tibi unquam mali feci, imo quid boni non contuli? Ego nimirum te per virtutem sancti Spiritus, qui me consecraverat, de servo diaboli, fieri feci filium Dei. Ego te de possessore gehennae produxi regni coelestis haeredem, de colono inferni, civem reddidi paradisi; de tenebrosa stipula ignis aeterni, novae gratiae lumen exhibui. « Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. » De vase irae composui vas misericordiae. Ego te vetusta damnationis tunica exui et novi hominis luce vestivi. Ego te vinculo antiquae praevaricationis absolvi, et per me regeneratum divinae adoptionis filiis aggregavi. Ipse mihi testis es, quia cum septem originalibus vitiis in meum gremium descendisti, et mox purificatus et nitidus, absque ulla prorsus peccati contagione prodiisti. Ego te sordidum fetidumque reperiens, non dubitavi animam simul et corpus abluere; et tu me nunc dedignaris saltem labiis adhibere. Ego te divinis facio interesse conviviis: et tu me ab humanis non erubescis projicere mensis. Esto, sic eat, caeteris rebus sua jura serventur, mihi soli, ut mereor, proprii honoris privilegium subtrahatur! videlicet, quia caeteris elementis sum junior tempore, idcirco forsitan omnibus debeo esse inferior dignitate? Sed interroga, obsecro, Moysen, perquire in mundi principio quod sibi elementum ad habitandum Spiritus sanctus elegerit. Nunquid terram? nunquid aerem? nunquid ignem? Plane, nisi mentior, illi correspondebit: « Spiritus Dei ferebatur super aquas. » Et, ut jam de spiritualibus sileam, ego tibi corpus, et vestimenta et cuncta, quibus uteris, abluo; ego tibi arva ad proferendas fruges irrigare non cesso; ego navigiis iter praebeo, cuncta terrae animantia recreo, poma quoque et olera, quibus vesceris, ad incrementa perduco. Taceo volucres, praetereo pisces, qui quotidie per mea regna nascuntur, et mei laris se vernulas confiteri nullatenus erubescunt. Ipsae denique vites, quas, me contempto, insana concupiscentia diligis, nisi meo adjutorio radicitus coalescerent, protinus arefactae ignem potius pascerent quam inundantibus poculis bibulorum ventres ingurgitarent. Sed cur ego in brevibus immoror? Quandoquidem et ipsa terrae moles, ubi visibilia quaeque nascuntur, adjuncto mihi consortio aeris, meis sustentaculis velut suppositis quibusdam basibus, ut consistere possit, innititur, mea virtute fulcitur. Sed dum terram sustineo, nequaquam imis contenta, meae ditioni etiam coeli culmen usurpo. Sicut in Genesi legitur: « Divisit quoque Deus aquas, quae erant sub firmamento, ab eis quae erant super firmamentum. » Totam quippe terram coelestis ignis exureret, nisi noster mador incendii vires assidue temperaret. At fortasse, quia liquidam cernis carere viribus, invalidam credis? Sed si vobis mea fortitudo deesset, quis, rogo, ad terendas fruges gravia molarum saxa rotaret? Non est ergo virtus contemnenda liquoris, quae tam facile movet duritiam lapidis, et, ut non ignores mirandam naturae meae potentiam, ipse ignis, qui mihi etiam, juxta dialecticorum dicta contrarius cernitur, ex me certe depromitur, et ex meis visceribus procreatur. Nam si crystallum, quod absque ulla quaestione obdurescit ex glacie, radio solis opponitur, nulli dubium quin ex eo protinus ignis oriatur. Lapides quoque qui ad faciendam calcem in camino decocti sunt, si post quodlibet longum tempus ego tetigero, fumigare simul et ardere protinus videas; et qui eatenus erant frigidi, post nostri attactus imperium ad calorem pristinum sunt adducti. Quaero abs te, si nosti, quid est quod in plerisque fluminibus, crescente vel surgente luna, me videas in altum crescere, deficiente vero eadem luna cessare? Quid est etiam, si didiceris, quod fontes in hieme, cum omnia pene algore rigescunt, me tepidam et fumantem, aestivo autem tempore frigidam reddunt? An fortasse philosophorum vanitatibus credis, qui tunc apud antipodas esse opinantur aestatem cum apud superos sol recedens faciat hiemem? Sed si diligenter attendis, hoc omnino falsum et solidae veritati reperitur esse contrarium. Haec igitur apud te studiose perquire, et cum ad liquidum enodare non poteris, profundissimam naturae meae vim impenetrabilem esse decerne. Sed, dum brevitatis studio majestatis meae jura succincte transcurro, nolo te lateat quia et in liberalium artium studiis non mediocrem primatum teneo. Quandoquidem ad discenda horarum spatia, ad comparandum solis orbem cum sphaera coeli, ad dimensionem zodiaci cunctorumque signorum, ad discernendos planetarum circulos, ad dimensiones terrarum cum coeli partibus comparandas, dum geometra, vel astrologus componere satagunt horologium, ad nostrum recurrunt protinus elementum. Jam vero de musica cur aliquid referam cum ipso suo nomine nostris se legibus subditam, ex nostro principio testetur exortam? Nam si musa Graeco vocabulo dicitur aqua, profecto musica nostri nominis titulo cernitur insignita.
Nec etiam ipse auctor Pythagoras a nostra dissertione discordat, qui videlicet, ut hujus disciplinae inveniret viam, acetabula quaedam ad aquarum mensuram studiose composuit, et sic omnem harmonicae facultatis peritiam, me duce, me praeside, tandem efficaciter voti compos adinvenit, hodieque etiam quidquid in hidraulicis, quidquid in organis suaviter modulatur, mea nihilominus virtute fulcitur. Et ut jam excellentissimum meae dignitatis privilegium pandam, suspenso in cruce Domino, ex ipso Creatoris mei latere prodii: et omnem terrarum orbem totumque aerem, sociato mihi pretiosissimo ejus sanguine consecravi. Hinc est enim quod Joannes apostolus ait: « Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: » et paulo post subdit: « Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis. » Jam vero si cuncta superius comprehensa attendas, reliqua omnia meae ditioni subjecta elementa considera. Sed dum praeconia meae laudis enumero, qui sim, quid valeam, melius forsitan doceo, si te ad temetipsum reduco, quatenus dum mea in te dominari jura perspexeris, de reliquis etiam meis viribus dubitare non possis. Igitur non ignoras quod ex quatuor elementis ipse consistis, sed dum eorum tria per reliqua corporis membra subsidunt, omnipotens Creator mihi excellentiorem dignitatem, et velut quamdam principatus arcem inter alia contulit, dum me in ipso capite sedem habere constituit. Nam dum constet quoniam flegma ex aquae humore gignitur, flegma autem in capite sit, nulli dubium quin thronus aquae in capite praesidere videatur. Unde mirum satis quod liquidus humor tanto magisterio in superiori parte suspenditur, ut ad inferiora minime delabatur, excepto per arterias cerebri leniter defluat, et spiramen oris unde valeat egredi, velut ostium petat. In quo nimirum perspicue superbia vestra retunditur, quae dum extrinsecus positam dedignatur haurire, assidue tamen cogitur me inter oris septa versari, et ut ita loquar, me mecum fugis, dum quocunque te verteris, sine me esse non possis. Nam, sicut aquimolum nequaquam potest sine gurgitis inundantia frumenta permolere, ita me necesse est inter utrumque humani oris molas sine intermissione decurrere, ut sua possit verba loquens lingua formare. Si ergo in omnibus his meo adjutorio indiges, mea opera necessario uteris, cur in solo poculo meum habere contubernium dedignaris? Redi ergo ad me, fugitive, revertere, vir ingrate, et qui tuae per omnia est salutis obnoxius, ne videaris habere fastidio nauseatus.
At forsitan inquies, doleo caput, langueo stomachum. Haec sunt emplastra mollium, haec palliatio carnaliter viventium monachorum. Satis macra haec cernitur excusatio, cum aegrotos et aqua refoveat, et vinum frequenter occidat. Nunquid enim Praecursor Domini aliquando aegrotus elanguit, qui vinum et siceram nunquam bibit? Nunquid Jacobus Alphaei medicos quaesisse legitur, qui istos liquores ex utero matris ignorasse perhibetur? Jam vero, ut a saeculi origine repetamus, mundus hic usque ad sexcentesimum tertium Noe annum prorsus (vinum) ignorasse cognoscitur, cum per tot curricula temporum obiisse quidem, sed nullus hominum aegrotasse, legatur. Sed cum in Genesi dicitur: « Coepit Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam, » velut in laudem aquae, protinus additur: « Bibensque vinum, inebriatus est, et nudatus est in tabernaculo suo. » Ac si perspicue diceretur: quem diu aqua vestitum sine confusione continuit, hujus repente vinum verenda nudavit. Cui sententiae bene etiam Salomon concinit, dicens: « Vinum, inquit, apostatare facit etiam sapientes. » Loth quoque, qui et inter Sodomitas in castitate vixit, in monte postmodum percepto vino, cum utraque filia nesciendo concubuit: et pudoris munditiam vinum in solitudine una nocte suasit amittere, quem diu inter tot adulteros ipsa non potuit Sodoma violare. Sicque factum est ut Loth, qui eatenus in cunctis exstiterat justus, jam in hac una re perverso jure, Moab, et Amon unus uterque fieret et pater et avus. Unde non incongrue Salomon: « Luxuriosa, inquit, res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicunque his delectatur, non erit sapiens. »
Ad haec respondet languidus noster: Sed Apostolus, inquit, suo discipulo praecepit dicens: « Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates. » Utinam, frater, sic memoriter teneremus reliquas sacrae Scripturae sententias, quae jejunium praedicant, sicut hanc unam, quae rigorem abstinentiae, ex discretione relaxat. Quare non sic reminiscimur quod idem Paulus alibi dicit: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. » Cur non ita recolimus quod Isaias ait: « Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem? » Quare non sic recordamur illud quod Salomon ait: « Noli, inquit, regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. » Sed et istud Pauli, quod mihi tam libenter objicis, et alia huic similia, qua discretionis arte praecipiat, ipse alibi manifestat, cum dicit: « Hoc, inquit, secundum indulgentiam, non secundum imperium dico. » Enimvero in his, quae secundum indulgentiam permittuntur, magis placet discipulus, si jussionem simpliciter praeterit quam si promptus obedit. Quod facile perpenditur, si quod Jeremias narrat ad memoriam reducatur. Ait enim: « Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. » Ecce praeceptum divinitus datum, ubi etiam paulo post subditur: « Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. » Ecce, quod, Deo auctore, praecipitur, quod prophetae ministerio denuntiatur, nequaquam cognoscitur fuisse completum. Sequitur enim Scriptura, et dicit: « Qui responderunt: Non bibimus vinum: quia Jonadab filius Rechab pater noster praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum. » Sed nunquid in hac reluctatione Deus offenditur? Nunquid hoc illis ad inobedientiam reputatur? Sed audi, quid illis postmodum divina vox dicat: « Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. » O felix inobedientia, quae tanti Judicis digna fuit habere praeconium, quae divini obsequii perpetuum meruit famulatum. Felix, inquam, inobedientia, quae non animadversionis judicium sensit, sed divinae remunerationis praemium reportavit.
Libet autem mihi, dilectissime, hujusmodi familiaritatis sermonibus diu tecum servata gravitate colludere; sed, ut ipse scis, non licet brevi, nisi breviter disputare; verumtamen adhuc exhortor, adhuc obsecro. Segnes rumpe moras, torporis frange catenas.
Non te vibrantia hostium jacula terreant, non te domesticae paesumptionis blandimenta resolvant, non te vehemens tubarum clangor exanimet, non te densa telorum silva intra cubiculi secreta retineat. Jamjam insignis bellator, deposito omni terrore, congredere, et in medios hostium cuneos, velut emissum coelitus fulgur, irrumpe. Corripe arma viriliter, et sublato Christi vexillo, ubi constipatior cernitur acies, fervidus irrue; festina gladiis quaeque proxima caedere, mementoque semper temetipsum undique circumacto clypeo custodire: et, ne cor tuum de infligendis vulneribus formido concutiat, audi quid tibi Sapientia, Salomonis attestatione, promittat: « Ne, inquit, paveas repentino terrore irruentes tibi potentias impiorum, Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris. » Sed, ne quis me hoc congrediendi genus nova proprii sensus adinventione fingere asserat, notet quid instructor sacrae militiae Paulus dicat: « Ego autem sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans.. » Et iterum: « Induite, inquit, vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus; » deinde subjungit: « Propterea accipite armaturam Dei. » Sed quibus tanto studio corripere arma suadet, quae etiam hujusmodi arma sunt, evidenter enumerat: « State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. » Hoc videlicet bellum nequaquam et Salomon ignoraverat, cum dicebat: « En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. » Sed qui gladios, quibus adversarii confodiantur, enumerat, etiam clypeos, quibus nos muniamur, exsequitur, cum paulo post sponsi voce ad sponsam dicitur: « Sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. » Qui autem hi clypei intelligi debeant, idem Salomon in Proverbiis manifeste declarat, cum dicit: « Omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se. » Diu est, dilectissime frater, quod tibi loqui aridis desiderii mei faucibus sitivi, nunc accepta occasione, dum vinum a mensa monachorum repuli, uberibus me sermonum rivulis satiavi.
6.25 Epistola XXV. AD JOANNEM MONACHUM
ARGUMENTUM.--Defendit se contra Joannem quemdam monachum, qui illum reprehenderat quod episcopatum deponere in animo habebat.
Domno JOANNI religioso viro, PETRUS peccator monachus salutem in Domino.
Quod episcopatum me relinquere velle succenses, meisque utilitatibus prospiciens, consulis, ut pace tua loquar, rem, fateor, oculis spiritualibus non attendis. Tot enim causarum saecularium tenebris obvolutus, intimi luminis claritatem videre non valeo; ad contemplanda spiritualia confusam nimis et obtusam mentis aciem attollo. Ante septem fere annos abbas monasterii ad honorem B. Petri in Perusino suburbio constituti, commissi sibi regiminis curam sprevit rectoremque loci sibimet ex apostolicae sedis auctoritate substituit, de quo mihi Rainerius judex, vir videlicet insignis et facundiae lepore conspicuus, nuper retulit quod enarro. Abbas, inquit ille, postquam a depositi regiminis administratione cessavit, quotidie missas gemino celebrabat officio; cui pater meus jam veteranus, quem ille dudum monachum fecerat, in divini cultus assidue ministrabat obsequiis. Quadam itaque die dum perlecto Evangelio, coelestes ille victimas immolaturus esset, pater meus agnum juxta altare videt assistere, quem cum voluisset repente corripere, tremefactus expavit, manumque in eum extendere non praesumpsit. Cumque ad id perventum esset ut corpus Dominicum frangeretur, praefatum agnum super mensam altaris vidit, quem dum fixis obtutibus denuo miraretur, repente disparuit. Quod dum venerabilis abbas ex relatione illius, qui hoc viderat, agnovisset, occultandum esse praecepit, atque, ut ne cui diceretur, donec quidem abbas adviveret, omnino prohibuit. Qui paulo post sanctae conversationis studio deditus, obiit; nec longo post intervallo is quoque cui visio facta fuerat, ad Dominum ex hac luce migravit. Quod videlicet exemplum ad quid me aliud provocat, nisi ut occupationis ecclesiasticae sollicitudinem deseram, atque ad contemplationis requiem tota spiritus libertate contendam?
Sed dum hoc mihi per ordinem diceretur, aliud quoque sub eodem fere momento relatum est, quod memoriae mandare otiosum esse non credo; quia licet ad hoc negotium non pertineat, ad Dei omnipotentis, cui quidquid scribimus, militat, laude non vacat. Richardus plane rector monasterii, cui Camporizani vocabulum est, hoc se certis quorumdam relationibus didicisse narravit: Quod vir quidam ex Longobardiae partibus cum uxore simul ad veneranda beatorum apostolorum limina contendebat; cumque lacum Vulsini obvium viator haberet, navigium piscatoris ingressus, pisces emit; sed reversus ad littus, marsupium, in quo bis duodenos nummorum Papiensium solidos habuerat, se perdidisse cognovit. Cumque uxor ejus propter vilem coenam gravem se quereretur pertulisse jacturam, vir magnanimus hoc aequanimiter tulit, doloremque conjugis blandis adhortationibus lenire curavit: Sex, inquit, adhuc denariorum Lucensium libras habemus, hujus summae duntaxat impendio valemus iter nostrum honeste transigere. Nam divina clementia sua benedictione dignabitur nostrae jacturae dispendium compensare. Factum est autem, cum, expeditione peracta, praefatus vir juxta eumdem lacum metiretur hospitium, coepit gratulabundus sociis dicere: Quia lacus iste, fratres, nobis intulit damnum, dignum profecto est, ut auxiliante Deo, ad propria repedantibus, laetum praebeat, ac solemne convivium: et conversus ad accolas: Quis, ait, mihi distracturus est duodecim numismatum piscem? Cui piscator assistens, praesto respondit: Venalem profecto piscem optimum habeo, sed quindecim procul dubio mihi denarios numerabis, si eum tibi vindicare volueris. Quam ille summam non cunctatus exsolvit, emptumque piscem uxori, ut exculentius pararetur, injunxit. Quem mulier ut exenteravit, in intestino ejus folliculum cum viginti quatuor Papiensis monetae solidis reperit. Tunc omnes, qui aderant, in commune gratias referunt et in succedentibus sibi jacturis semper in Deo spem esse ponendam indubitanter agnoscunt.
6.27 Epistola XXVII. AD PETRUM CEREBROSUM MONACHUM
ARGUMENTUM.--Tota haec epistola contra Petrum Cerebrosum monachum scripta est, quem cum prius de coercenda lingua et verbis temere non effutiendis admonuisset, statim deinde spontaneae verberum inflictioni detrahentem graviter coarguit scoparumque remedium non modo non esse absurdum, ut ille existimabat, sed pium, et ad purganda peccata peridoneum validissimis rationibus et exemplis demonstrat.
PETRO CEREBROSO monacho, PETRUS peccator monachus salutem.
Qui dicaciam eloquentiam putat, rerum similitudine ductus, oberrat. Sicut enim vir Sapiens dicit: « Labia imprudentium stulta narrabunt, verba autem prudentium statera ponderabuntur. » Plane sicut equus effrenis per anfractus et invia plana, vel ardua quaeque transmittit, sic lingua stultorum recta, vel frivola, ut quaelibet suppetunt, indifferenter ac leviter effluit. Prudens autem, quae dicenda sunt, ponderat; et tanquam cautus viator, solerter attendit ubi linguae suae vestigium figat. Ille quidquid occultum est, per impatientiam fandi producit in medium; iste, si dictet utilitas, sub clave silentii servat arcanum. Unde et idem Sapiens: « In ore, inquit, fatuorum cor eorum, et in corde sapientium os illorum. » Plurimum fel, frater, in nos nuper evomuisti, dicens et scribens quod vesani utique capitis videatur ebullire furorem. Et caetera quidem, quae simultatis acerrimae livore debacchatus es, omittimus; de disciplinis autem verberum, quas sibi fratres consuetudinaliter inferunt, ubi detractionis pedem diutius impressisti, cum Dei auxilio respondemus. Hoc itaque disciplinae genus nequaquam modernis est studiis noviter adinventum, sed ex sacrae Scripturae potius auctoritate prolatum. Novimus enim Dominum Salvatorem a praesidis militibus verberatum; beatos apostolos in conciliis a sacerdotum principibus caesos; nonnullos etiam sanctorum martyrum legimus virgis ac flagris durioribus laniatos; Paulus etiam quia ter virgis caesus est, et quod quinquies quadragenas, una minus, accepit. Quod utique tale est. Praecepit in Deuteronomio Dominus, dicens: « Si eum, qui peccaverit, judices dignum viderint, prosternent, et coram se facient verberari. » Ubi et mox additur: « Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita ut quadragenarium numerum duntaxat non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus. » Quod videlicet illi populo legale praeceptum, nobis est allegoriae mysterium. Quadragenarius siquidem numerus humanae vitae significat cursum. Hinc est quod Israel annis quadraginta graditur per desertum, hinc Moyses et Elias, insuper et ipse Dominus tot diebus protraxere jejunium. Qui etiam sicut horis quadraginta, in sepulcro mortuus jacuit, ita nihilominus post resurrectionem suam diebus totidem cum discipulis fuit, quatenus nos sua membra pius magister edoceat, ut per capitis nostri vestigia gradientes, et mortui mundo, et velut peregrini hospitemur in saeculo. Mystice quoque peccator in lege dum vapulare praecipitur, excedi quadragenarius plagarum numerus prohibetur; quia quisquis in hac vita perfectam egerit poenitentiam, nullam postmodum pro suis excessibus sentiet poenam. Porro ternarius propter mysterium sanctae Trinitatis, ad fidem; quinarius propter quinque sensns nostros, pertinet ad operationem. Et quia quisque cum peccat, vel errat in fide, vel delinquit in opere, dignum fuit, ut Paulus, qui utrobique peccaverat, ad perfectae purgationis effectum ter virgis caesus, et quinquies verberum ureretur quadragenis. Quod autem dicitur, una minus, hoc est procul dubio, quoniam Judaeorum judices unum decreverunt ictum de quadraginta minuere; ut dum ad legalem calculum non pertingerent, contra praeceptum legis nullatenus excedere potuissent, et dum citra persisterent, ulterius non transirent.
Cum ergo non modo vetustae legis auctoritas, sed et evangelica gratia verborum plagas modo per praecepta, modo per exempla commendet; ut et sanctos apostolos in concilio caesos, et beatos martyres legamus saepenumero verberatos. « Quaecunque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. » Quid absurdum est, quid ineptum, si nunc sancta Ecclesia in pacis otio utitur quo dudum utebatur in bello? Nam et Apostolus iterum dicit: « Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. » Et alibi: « Sancti ludibria et verbera experti. » Porro dum manus carnificis nunc ab infligendo martyribus verbere cessat, quid obest, si sancta devotio ipsa sibimet, unde sanctis martyribus particeps fieri mereatur, exhibeat? Nam cum sponte me propriis manibus ante conspectum Dei verbero, devotionis ingenuae desiderium, si carnifex occurreret, promptus ostendo. Quia si pro amore Christi tam dulcis est mihi poena, cum deest; quo susciperetur animo, si persecutor offerret? Vellem pro Christo subire martyrium, non habeo, cessante studio, facultatem; ipse me verberibus atterens, ostendo saltem ferventis animi voluntatem. Enimvero si me persecutor allideret, ipse me verberarem, quia verberandum me ultroneus exhiberem. Nam si solerter Scriptura discutitur, ipse rex martyrum Christus non solum a Juda, sed etiam a Patre et a semetipso quoque traditus invenitur. Nam de Patre dicit Apostolus: « Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; » de Filio autem alibi: « Qui dilexit, inquit, me, et tradidit seipsum pro me. » Sive ergo me propria manus affligat, sive carnifex ictum infligat, ego specialiter hujus examinationis auctor existo, qui me ad examinandum ultroneus offero. Praeterea, quia tympanum est pellis arida, ille, juxta Prophetam, in tympano Dominum veraciter laudat, qui confectum jejunio corpus per disciplinam verberat. Plane et sacri canones nonnullos, qui delinquunt, vapulare praecipiunt; unde sancti plurimi pontifices quosdam ad poenitentiam venientes, prius in oculis suis verberari praecipiunt, sicque deinceps poenitentiae judicium imponunt. Nam et ante nos, omnibus fere sanctis monasteriis haec disciplinae regula nequaquam fuit incognita etsi non adeo frequentata; unde et singulos annos poenitentiae millenis scopis redimere consueverunt. Tu quoque non disciplinae regulam, sed longioris disciplinae detestaris insaniam, nec improbas cum disciplina dici psalmum, sed perhorrescis, ut continuetur cum disciplina Psalterium. Sed dic, obsecro, frater, ut cum pace tua loquar, detestaris illas, quae ex more fiunt in capitulo disciplinas? damnas fortassis et hoc quod saepe fratri de levi qualibet offensione confesso, vicenas fortasse, vel, ut multum, quinquagenas verberum plagas subire praecipimus? Sed quia disciplinae istae ad tolerandum leves sunt et exiguae, atque inter fratres regulariter assuetae, perspicuum est quia non derogas, non reprehendis, ne contra communem sancti ordinis consuetudinem venire videaris. Age igitur, si quinquagenas, ut dictum est, licet imponere, cur non etiam sexagenas, vel etiam, si praesumimus dicere, usque centenas? Quod si centenarium in hoc piae devotionis sacrificio numerum licet attingere, cur non etiam ducentorum, cur non trecentorum, quadringentorum, quingentorum? cur certe et millenarium, ac deinceps non liceat attexere numerum? satis enim absurdum est, ut cujus rei pars minima grate suscipitur, maxima reprobetur et nimis ineptum est credi, ut bonum quid debeat incipi, sed non permittatur augeri. Quomodo enim potest fieri, ut si parva disciplina purificat, in conspectu Dei multiplicata sordescat. Nam si diurnum jejunium bonum est, biduanum, et triduanum melius est. Sic vigilare, sic psallere, sic laborare, sic obedire, sic meditationibus Scripturarum vigilanter insistere. Unusquisque pius labor quo prolixior est, eo propensioris mercedis gloria dignus est; solum autem hoc pietatis genus quo magis augetur, eo deterius judicabitur? Dicis, ut quid percutior carnem? respondeo: ut quid percutio spiritum? Dicit enim Psalmista: « Exercitabar et scopebam spiritum meum. » Carnem siquidem, et spiritum scopo, qui me deliquisse per carnem et spiritum recognosco: Istum correptionum, illam cum caeteris afflictionibus etiam percussione virgarum, ut quia laeta me caro traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Lorica est homo indutus ad carnem, ferreis membra diversa circulis ambit, mittit eum labore metanoeas, allidit in pavimentum crebrius palmas; ut quid haec, et his similia, nisi ut, dum per haec corpus affligitur, animae refrigerium procuretur? Quodcunque enim illud est per quod caro poenitentiae causa laceratur atque percellitur, per hoc homo procul dubio contracti reatus squalore purgatur. Audi, quid me nosse contigerit tertio die, postquam in me tuae non dicam malignitatis, sed simplicitatis phreneticus ardor incanduit.
6.28 Epistola XXVIII. AD EUMDEM
ARGUMENTUM.--Duas quaestiones sibi a Petro monacho propositas dissolvit. Prima erat, cur magnus Gregorius dixisset ideo divitem, qui opem Lazaro mendico ferre contempsit, ad aeternos cruciatus damnatum esse, quia sub Novo Testamento, in quo misericordia in pauperes praecipitur, natus erat. Altera quaestio de vitio curiositatis; de quo idem S. doctor mentionem fecerat, quod hic quid sit, ostenditur.
PETRO charissimo fratri, PETRUS salutem.
Quaeris a me, dilectissime fili, quid sibi velit, quod in homilia divitis B. Gregorius ait: « Nonnulli putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi: sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur; ibi res injuste sublata restitutione quadruplici punitur. Hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed sua non dedisse. » Quibus utique verbis doctor insignis hoc duntaxat approbare nititur quia, si dives ille in Veteri Testamento fuisset inventus, tartareis poenis nullatenus esset addictus. Juxta ergo hanc assertionem idcirco periit, quia sub nova gratia constitutus Evangelium servare contempsit. Sed e diverso, tu moveris, et dicis, quomodo jam tunc Novum Testamentum illuxisse dicatur, cum Christus necdum in cruce suspensus, necdum per resurrectionis et ascensionis gloriam fuerat sublimatus? Imo ipsum Evangelium, quod servari praecipitur, necdum erat in orbem terrarum per apostolorum ora diffusum. Postremo nec Spiritus sanctus hominum corda repleverat, qui ad mandata servanda vires mentibus administrat: « Spiritus sanctus non erat datus, quia Jesus necdum erat clarificatus. »
Huic quaestioni, salva doctorum reverentia, quod nunc occurrit, breviter respondemus: Dicit in Evangelio Dominus: « Lex et prophetae usque ad Joannem. » Joannes autem praecipit: « Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. » Sicut autem duo sub hac sententia sunt mandata Joannis: ita duo sunt peccata divitis. Iste siquidem dicit: Qui habet duas tunicas, det non habenti; ille induebatur purpura et bysso. Qui habet escas similiter faciat; ille epulabatur quotidie splendide, sed in utroque durus et inhumanus convincitur, dum et nudum Lazarum canes lingerent, nec vestiret et cupienti satiari de micis, quae cadebant de mensa, victum sibi funditus denegaret. Magna res, non mirum, si longum habet initium. Novum itaque Testamentum, saltem quantum ad hanc pertinet humanitatem, jam erat coeptum, etsi nondum undique esset ad perfectionem usque perductum. Ergo datur intelligi, quia dives iste tempore Joannis fuit, sed ejus mandatis obtemperare contempsit. De quo videlicet tempore Salvator ait: « A tempore Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. » Ex quo igitur tempore regnum coelorum vim dicitur pati, perspicuum est, quia jam et legi succedit Evangelium: et post Vetus, Novum coruscare merito dicitur Testamentum. Jure ergo dives iste cum reprobis est damnatus in tartarum, quia cum electis noluit vim inferre regno coelorum.
Si quis autem nobis objiciat, quod diviti Abraham dicit: « Habent Moysen, et Prophetas, » hoc ipsum pro nobis facit. Nam, cum Joannes non modo propheta sit, sed et plusquam propheta, quidquid ad Joannem mittitur, ad prophetam procul dubio destinatur; praesertim cum et ista sententia Joannis antiquorum prophetarum non discordet oraculis. Apud ipsos enim saepe tale quid invenitur: « Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam, cum videris nudum, operi eum. » Moyses etiam dicit: « Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, quem, ut meipsum, audietis. » Et ipse Dominus ait: « Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi: de me enim ille scripsit. » Qui ergo ad Moysen mittuntur atque prophetas, ad Joannem utique destinantur et Christum.
Quod autem rursus inquiris quid sit quod in alia praefati doctoris sententia reperitur, vitium curiositatis.
Quod ille obscure posuit, studio brevitatis, B. Augustini verbis ex nodo me hujus expediam quaestionis. Ait enim, dum B. Joannis apostoli exponit epistolam, desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. Jam quam late patet curiositas ipsa; in spectaculis, in theatris, in sacramentis diabolicis, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est curiositas; aliquando tentat servos Dei, ut velint quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat eos Deus. In miraculis curiositatem, hoc desiderium non est a Patre. Solutis ergo quaestionibus, beneficii peto vicem, ut sanctae orationis tuae merear portionem. Aucto quippe foenore mercedis, talio redhibetur, si peccatoris obedientia sancti viri precibus compensetur.
6.29 Epistola XXIX. AD STEPHANUM MONACHUM
ARGUMENTUM.--Stephano cuidam monacho duo tanquam saluberrima praecipue commendat; B. Mariae virginis officium singulis diebus recitet, et sacrae Scripturae lectioni diligenter incumbat. Quorum utriusque quanta sit utilitas, docet.
Domno STEPHANO religioso viro, PETRUS peccator monachus salutem in Domino.
Cum in Psalmodiae studiis et divinis laudibus te vigilanter exerceas, hortor, venerande frater, et moneo, ut quotidianum quoque B. Mariae semper virginis officium non omittas. Dignum quippe est, ut quae laudum praeconia meretur ab angelis, obsequiis etiam frequentetur humanis, eisque post Deum totus orbis exhibeat laudem, per quam suscepit propriae salutis auctorem. Optima sane spes est apud eam habere confugium, quae scilicet inter omnes coelestis curiae senatores, impetrandi apud Deum primum obtinet locum. Nempe sororis meae filius Damianus, religiosae videlicet indolis adolescens, dum haec coram eo scriberem, retulit, quod apud Gallias in litterarum studiis constitutus, fama vulgante, cognovit. Clericus quidam Nivernensis Ecclesiae morbo depressus elanguit, jam jamque superexcrescente molestia, moribundus ad extrema pervenit. Hic plane regulam sibi sanctae servitutis indixerat, ut beatae Dei genitrici quotidiana per singulas horas laudum vota persolveret; cumque de vita illius jam nemo pene confideret; et velut egressurus in ejus pectore spiritus anxie palpitaret, ecce gloriosa Mater Dei sibi visibiliter astitit, et sacri uberis papilla lac exprimens, ejus labiis instillavit; et divinae virtutis antidoto protinus ille, resumptis viribus, ex infirmitate convaluit, et mox clericalibus ornamentis indutus, ecclesiam adiit, seseque choro psallentium fratrum laetus interserens, mirum videntibus spectaculum praebuit. Dicitur etiam, quod adhuc tunc in labiis ejus quaedam lactis videbantur vestigia. Quae autem sibi verba B. Virgo protulerit, quamvis mihi utcunque dicantur, quia certus non sum, non adhibeo fidem, quoniam in veritatis lineam vel leviter impingere pertimesco: quamvis per hoc conjici possit, quoniam iisdem labiis, quibus eam ille laudavit et coluit, gloriosa Virgo lac salutis immulsit: ut per illud corporis membrum, quo sibi venerabilis clericus laudis obtulerat gloriam, congrua vicissitudine recuperandae salutis suae perciperet medicinam.
Illud praeterea sanctae prudentiae tuae suggerere necessarium judicavi, ut vel sacrarum Scripturarum paginae semper versentur in manibus. In his totus esto, his immorare, in his jugiter requiesce; nec cum saecularibus te delectet miscere colloquium, quod mentis Deum quaerentis saepe reverberat et confundit obtutum. Mens tua divinis se voluminibus occupet, his intenta, pervigili semper instantia perseveret. His antiquus insidiator cum te videt intentum, velut hostem fugit armatum et timet cominus aggredi, donec te conspicit his telis et impenetrabili, ut ita fatear, lorica muniri. Idem plane qui supra, meus Exadelphus, certa se relatione didicisse narravit quia Northmannus quidam, dum non minimam aureorum congeriem possideret eoque unde fuerat oriundus redire contenderet, coepit tam crimine formidare quam vitae, ne videlicet si suffarcinatus incederet, isturicie [ f., injustae] direptionis impetum incurrisset. Cumque id sollicitus intenta meditatione revolveret, et modo iret, modo non variae deliberationis aestibus alternaret, advesperascente jam Sabbato, adest antiquus hostis sub specie viatoris, cujus desiderium cum percunctatus addisceret, decem byzantiorum pepigit cum futuro conviatore mercedem; sicque sese spondit et itineris ducem et indubiae securitatis auctorem. Proxima, inquit, nocte, collectis rerum tuarum sarcinulis, requiesce meque ad te venturum sine dubio praestolare, ut ego nocturno silentio superveniens teque reperiens, iter uterque simul debeamus arripere. Credidit homo sermonibus alloquentis et sopori se tradens, sicut admonitus fuerat, exspectavit. Eadem nocte versipellis spiritus ad eum sicut promiserat venit eique dixit: Ecce te, sine tuo labore, in patriam tuam, te nesciente, reduxi, et quod tibi promiseram non segnis implevi. Cumque se homo super rivum quemdam, quem dudum apprime noverat, invenisset, et loca quaeque contigua insperato ac subito postliminio revisa cognosceret, tremefactus expavit, et hunc malignum spiritum, qui se tam repente de longinquis finibus transposuerat, indubitanter agnovit. Cui mox spiritus fallaciter verax, imo veraciter fallax, ait: Vide, non negligas ut quinta feria proxime ventura huc ad me venias et praefixum mercedis meae debitum solvas. Quibus auditis, vir ille sacerdotem quemdam concitus adiit, quaeque sibi contigerant per ordinem retulit; quid etiam sibi de praefato debito foret agendum solerter inquisivit. Quem presbyter aqua sanctificata respersum, quibusdam sacris litteris sanctorumque patrociniis praemunit, eumque ad constitutum remittens locum, condicti debiti quantitatem, non ut exactori nequissimo traderet, sed ut in os ejus projiceret, imperavit. Cumque ad praefatum locum uterque invicem convenissent, et vir ille byzanteos in aerem spargeret, dicens: Tolle debitum tuum, diabolus procul assistens ac propius accedere metuens conqueri coepit et graviter expostulare, dicens: Armatus adversus me venis; telis gladiisque praecinctus, tanquam praeliaturus occurris. Ubi est fides tua? Jam quia tibi propinquare non audeo, mercede mea frustratus abscedo; et mox aerem obscurum turbine concitavit et cum magno furoris impetu ab aspectu trepidantis evanuit. Qui protinus aureos, ut jacebat, e pavimento collegit; ac rursus ad sacerdotem rediens, quid sibi de his agendum esset, inquirere studuit. Quem presbyter de byzanteorum collectione valde corripuit, cui tamen hoc consilium dedit, ut ex his in loco satis necessario pontem construeret, qui commeantium usibus profuturus esset. Cujus ille verbis humiliter paruit, et pontem, sicut jussus fuerat, fabricavit. Sed quidquid ille cum latomis et coementariis elaborando construxit, hoc diabolus nocturno silentio violenter obruens, dissipavit. Quem praedictus vir usque tertia sive quarta, ut dicitur, vice, est conatus erigere. Sed quidquid praecedenti die non sine magno labore construxit, hoc die altero per nocturnas diaboli machinas destructum reperit. Ut igitur caetera exempla hujus omittam, si ille qui sacras litteras sanctorumque reliquias habebat, armatus atque terribilis in antiqui hostis oculis videbatur, ita ut ad eum accedere vel appropinquare nequiverit, quanto studio nos debemus coelestis eloquii telis accingere, ut de malignis spiritibus valeamus infoederabili certamine triumphare, Apostolo nos exhortante, qui ait: « Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. » Hoc itaque gladio, dilectissime, semper accingere, quo videlicet et callidus insidiator confossus intereat, et Christus in te velut in munitissimo castrorum suorum propugnaculo victor existat.
6.32 Epistola XXXII. AD SUOS EREMITAS MONASTERII GAMUGNENSIS S. BARNABAE
ARGUMENTUM.--Monachos in vicini sibi montis eremo commorantes reprehendit, quod quasdam leges a se in eorum monasterio constitutas prorsus negligerent et violarent, quodque in quibusdam rebus saecularibus scandalum afferrent. Eosdem quoque, quod terrenarum divitiarum cupidiores essent quodque cibis delicatioribus uterentur quam eorum arcto vivendi instituto conveniret, gravissime perstringit. Ad extremum, quanta sit cautio adhibenda in iis rebus, quae a majoribus recte constitutae sunt, evellendis, nonnullorum infelici monachorum exitu ostendit.
Fratribus in Gamugni eremo constitutis, PETRUS peccator monachus salutem.
« Filius sapiens, ait Salomon, laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae. » Qui rursus ait: « Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit in aestate, filius confusionis. » Hoc ergo cur dicam, aperiam: Vir quidam a Mediolanensi urbe progrediens, dum me quaereret, per vos transitum habuit; sed et habitare vobiscum, ut ipse professus est, sub eo nomine concupivit. Qui dum lassus itinere, moram velut quiescendo protraheret, sed ab explorationis vestrae custodia clausos oculos non haberet, nescio quos vestrum aniles nugas et otiosa deliramenta perpendit profundere, et cum laicis scurriles jocos et ludibria vidit urbana miscere. Unde factum est ut non modo nos nostrumque propter vos contubernium omne contemneret, sed et ipsum conversionis animum, quantum potuit, funditus amisisset (amitteret). Aperte scilicet vita nostra fructificat, ut non modo per anfractus et invia a justitiae tramite semper ipsa declinet, verum etiam a divini cultus egressu per suae pravitatis exempla deturbet. Satis plane vigilanter attendimus quod per exprobrationem prophetae minitantis audimus: « Per vos nomen Dei blasphematur. » Illud etiam quod de filiis Heli Scriptura testatur: « Erat, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Dei. » Porro autem quam plurimi sunt qui sic in turbulenti saeculi tanquam in spumosi maris procellis ac fluctibus ventilantur, ut nisi ad quietum hujus sacri ordinis se conferant portum, nulla ratione confidant propriae salutis evadere posse naufragium. Quanti ergo sanguinis reus est, qui sub sacri habitus schemate talem se per susceptae professionis incuriam exhibet, ut quaerentes accedere, perverse vivendo, disturbet? Evangelica illi nimirum sententia congruit, qua dicitur: « Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. » Tolerabilius enim fuerat, ut solus in ejus quem reliquit mundi vertigine rotaretur, quam multos nunc a salutiferae stationis revocaret accessu. Si ergo vita nostra tam prava videtur et squalida ut etiam carne vestitis hominibus feteat, qualis putas est angelis, qui jugiter semper eminent in spiritualis munditiae culmine; qualis Deo, qui et ipsam superat angelicam dignitatem? Unde et illud formidolose pensandum est, ne illos, qui ad custodiam nostram deputati sunt, angelos vitae nostrae fetor offendat, ut potius apud Deum conqueri quam sua nos debeant attestatione tueri.
Illud quoque de sanctitatis vestrae praeconiis notitiae nostrae superaccessit, quia pleraque capitula ad continentiae pertinentia disciplinam, quae inter vos regulariter constituimus, ita nunc oblivioni sunt tradita, ac si deliro cuilibet fuerint oblivioni mandata, videlicet ut vinum utroque quadragesimali tempore non bibatur, non piscis edatur, ut nisi praecipuis festivitatibus, molis legumina non terantur, ut vespertinae refectioni pulmentarium non paretur; ut oleastrae frixurae rarissime concedantur, et multa similia, quae magis colenda quam scribenda decernimus. Nec mirum, si hoc, me nunc procul agente, praesumitur, cum orno videlicet sub ipsa nativitate Dominica, me praesente, sed nesciente, mulsum melle, simul et diversis pigmentorum generibus parabatur. Quod ut agnovi, tanto magis prodigii novitate percussus exhorrui, quanto id in eremo factum ne audiisse me quidem eatenus contigisset. Verum ista dicentes, nec cum illis nos sentire quis judicet, qui prohibent a cibis, quos Deus creavit; nec apostolicae contraire sententiae, qua nos manducare praecipit, quaecunque apponuntur, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Aliud est enim, quod creaturas Dei bonas indifferenter asserimus; aliud, quod pudicitiae sobrietatique servandae castigatione corporum providemus. Bonum erat quippe in paradiso lignum, a bono scilicet Opifice conditum; bonum nihilominus non fuit manducare, eodem instituente praeceptum; sed, dum bonum bono non bene jungitur, mors protinus ex virulento semine superbiae generatur. Quod enim bonum fuerat per naturam, malum factum est per inobedientiae culpam; et quod ab Auctore fuerat salubriter interdictum, hoc lethale factum est homini per usurpatae libertatis arbitrium.
Hoc primi hominis peccatum, fratres mei, ut cum pace vestra loquar, vos iterare usque hodie non desinitis, si quod vobis inhibitum est, per pruritum lenocinantis illecebrae degustatis. Quoties enim ad hunc cibum manus inobedientiae tenditur, toties procul dubio primi parentis culpa iteratur, et semen stirpis erumpit consequenter in ramis. Sic, profluente vena, rivus fonti, tractus respondet origini.
Hoc etiam me non levius movet, quia praetergresso nihilominus inobedientiae limite, eleemosynas a saecularibus indifferenter accipitis, possessionis vestrae funiculos inhianter extenditis, et, ut cuncta brevis sermo concludat, in occulto simul et publico fieri divites festinatis. Haec autem facientes, amarissimis nos tetrae concupiscentiae motibus laceratis; non solum vobis, sed et posteris vestris dulcedine quietis adimitis, curarum saecularium vos laqueis innodatis, et quod deterrimum est, pugnandi semper cum saecularibus, vel potius materiam serviendi constituitis, non considerantes illud egregii praedicatoris, quod veris abrenuntiatoribus ait: « Habentes alimenta et quibus tegamur, iis contenti simus. Nam qui volunt divites fieri incidunt in laqueos diaboli, et tentationes, ac desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem; » ubi et sequitur: « Radix omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. » Enimvero dona vel oblationes ab iniquo suscipere, quid est aliud quam propriam animam ex dantis squalore foedare? Hinc enim scriptum est: « Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes iniquorum. » Et rursum: « Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur pro peccatis. » Et revera, quid prodest justum orando aedificare, quod pravus festinat perverse vivendo destruere? Unde et per eumdem Sapientem dicitur: « Unus aedificans et alter destruens, quid prodest illis, nisi labor? Unus orans et unus male dicens, cujus vocem exaudiet Deus? » Porro autem ad quid divitiarum lucra congerimus, an quia haec in nostros usus expendere, natura modico contenta prohibente, non possumus, in quos prodigi valeant, anxia semper sollicitudine perquirimus? Interim autem in earum contemplatione solas infelicium oculorum nostrorum illecebras pascimus, cum eas intorquere in nostrae necessitatis impendia non valemus. Unde et Salomon cum praemisisset: « Avarus non impletur pecunia, et qui amat pecunias, fructus non capit ex eis; » protinus intulit: « Ubi sunt opes multae, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod divitias cernit oculis suis? » Quod autem divitiae possidentibus ingerant sollicitudinem, nec eos quiescere secure per mittant, audiant monachi, quorum certe professio non sollicitudini militat, sed quieti: « Dulcis est, inquit, somnus operanti, sive multum, sive parum comedat. Saturitas autem divitis non sinit eum dormire. » Praeterea, tametsi homo violenter, aut furtive non rapiat, etiam si nequaquam mentiendo, vel circumveniendo decipiat, non leviter tamen peccat, si duntaxat alienam rem simpliciter concupiscat. Unde quoque in catalogo decem praeceptorum ponitur: « Non concupisces rem proximi tui. » Quis autem reatus sit alieni juris ambitio, ut ex industria multa praeteream, uno B. Petri docetur exemplo. « Nemo, inquit, vestrum patiatur tanquam homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. » Qui enim inter homicidas, fures atque maledicos qui regnum Dei profecto non possident, appetitorem facultatis alienae constituit, quam grave crimen quamque damnabile sit ex collatione similium evidenter ostendit. Quod etiam lucidius cernitur, si quod his verbis subjunctum est subtiliter attendatur. Nam protinus addidit: « Si autem, ut Christianus non erubescat, glorificet autem in isto nomine Dominum, quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. » Ut ergo de aliena appetentibus disseramus, non sicut Christianus, sed sicut Antichristus procul dubio patitur, qui dum alienis substantiis inhiat, ingruentis eum adversitatis sollicitudo perturbat. Christus enim venit semetipsum et coelestem gloriam tradere. Antichristus autem veniens, animas hominum, pretiosam videlicet substantiam, conatur auferre. Si ergo qui aliena appetit Christianus non est, qua ratione monachus dicendus est?
Notandum tamen quia quisquis non sceleratis, sed honestioribus viris aliquid hoc studio tollit, ut subsidia fratribus in egestate provideat, vel pio cuilibet operi sumptus exhibeat; sive etiam, quod insignius est, pauperibus in necessitate succurrat, hic non dicendus est aliena impudenter appetere, sed potius, quae communia sunt, a fratribus in fratres juste transferre. Ad hoc enim unus caeteris ditior est ut non solum commissa possideat, sed ut non habentibus eroget, et non tam pie quam juste minister ipse, non dominus, quae sunt aliena dispenset. Unde Propheta cum diceret: « Dispersit, dedit pauperibus, » non addidit munera ejus: sed, « justitia ejus manet in saeculum saeculi. » Hinc etiam, cum de exhibendis eleemosynis Dominus loqueretur: « Videte, inquit, ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. » Quod autem eleemosynae largitatem hic praecipue justitiam vult intelligi, insinuat ipse, cum praesto subjungit: « Cum facis eleemosynam, noli tuba canere. » Ita justitia est, quae aliena sunt reddere. Quapropter qui divitibus auferens, indigentibus exhibet, non alienorum dicendus est appetitor, sed bonorum potius communium distributor. Haec autem breviter diximus, ut inter alienorum appetitores, et fideles dispensatores esse distantiam monstraremus, ne videlicet aliquando suum sub colore virtutis vitium palliet, vel rursus virtutis intimae puritatem, falsum vitii nomen obscuret. Giezi sane puer Elisei, si prophetarum filiis, ut mentitus est, argenti talenta suscipiendo, consuluisset, nequaquam subeundae leprae sententiam pertulisset. Nam idcirco plaga percussus est quam dator amiserat, quia non ad hoc aliena suscepit, ut in opus pietatis expenderet, sed ut suae concupiscentiae satisfaciens proprii juris possideret peculium. Unde vir Dei postquam eum digne corripiens, ait: « Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi? » mox addidit: « Nunc ergo accepisti argentum et vestes, ut emas oliveta, vineta, et oves, et boves, et servos et ancillas; sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo usque in sempiternum. » Giezi porro semen sunt, qui ea, quae in opus pictatis impendenda susceperant sibimet in posterum noxie profutura conservant. Ignobili namque, atque degeneri parenti responsura posteritas, dum sumptus supernos in sua transferre lucra conatur, alieni procul dubio sceleris lepra profunditur. Nec praetereundum quod illic dicitur: « Et regressus est ab eo Giezi leprosus, quasi nix. » Nix enim alba, sed frigida; hypocrita nempe, qui se per sanctitatis adumbratae figmentum transfigurat in angelum lucis, nullis infervet aestibus charitatis; atque ad instar nivis simul est albus et frigidus, quia piis quidem se deservire operibus simulat, sed viscera solidae pietatis ignorat. Quod plura commemorem? Dixi praesens, dico nunc absens, tandem tamen utrobique perficiens: Spernite divitias, ne perpetuo mendicetis: estote voluntarie pauperes, ut sine fine regnetis. « Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Et Salomon ait: « Qui odit avaritiam, longi fient dies ejus. » Et iterum: « Non proderunt divitiae in die ultionis. Tristitia (justitia) autem liberabit a morte. » Et rursus: « Melior est pauper in simplicitate sua, quam dives pravis itineribus. » Et alibi: « Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. »
Pruritum praeterea gulae frenum cohibeat disciplinae. Incassum namque conatur aedificare fastigium, qui in arena, quae dissilit, collocat fundamentum. Qui virtutum lapidibus festinat atrium sublime construere, prius necesse est inhorrentia carnalium delectationum dumeta purgare. Unde per Salomonem dicitur: « Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam. » Ille quippe bene domum mentis aedificat, qui prius agrum corporis a spinis vitiorum purgat, alioquin si desideriorum passionumque carnalium sentes in carnis agro pullulare sinuntur, fame boni crescente, tota intus virtutum structura collabitur. Hinc rursus ait: « Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat. » Quid enim ager, vel vinea pigri hominis, nisi caro cujuslibet otiosi in spiritualis agriculturae laboribus desudare nolentis? Quid autem urticae, nisi gulae prurigines et carnales illecebrae? Quomodo denique spinae sunt, nisi passionum carnalium punctiones? Quid postremo maceria lapidum nisi charitate media cum permista cohaerentium structura virtutum? Ager ergo pigri et stulti hominis urticis spinisque repletur, cum caro cujuspiam otiose viventis, non per disciplinam continui laboris excolitur, sed in voluptatis atque lasciviae mollitur desiderio et enutritur. Lapidum quoque maceria labefacta diruitur, quia tota virtutum fabrica, velut impactis incontinentiae arietibus, dissipatur. Princeps enim coquorum destruxit muros Hierusalem. Coquorum autem princeps jure asseritur venter, cui nimirum a coquis laborioso opere servitur. Quisquis ergo desiderat spiritualium segetum ubertate ditescere, desudet nunc agrum sui corporis disciplinae ac continentiae vomere continuo labore sulcare, et tanquam novalium suorum glebas, sarculo sapiente [sarriente], confringat; dum quidquid infecundum in se reprehenderit, jugis poenitentiae contusionibus terat; nec desinant gulae prurientis urticas atque inhorrescentes carnalium desideriorum vepres radicitus exstirpare, quo uberes proventus spiritualium segetum valeant sui cordis rura proferre. Unde et idem Salomon ait: « Qui operatur terram suam, saturabitur panibus; qui sectatur otium, replebitur egestate. »
Ad hanc sane agriculturam Josue allegoricis exhortationibus provocabat filios Joseph: « Si populus, inquit, multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim: » Cumque ibi conquerentur, et dicerent: « Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri. Respondit Josue: Populus multus es, et magnae fortitudinis, non habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia, et poteris ultra procedere, cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. » Quae nimirum multis indigentia verbis exponerem fortassis, si non mihi meta compendii epistolaris obstaret: hoc tantum, quasi summotenus perstringendo sufficiat, quia, cum Josue praecipit populo silvarum condensa succidere, hoc innuit quod noster Jesus, ejusdem scilicet nominis, sequentibus se jubet male pullulantes silvescentium vitiorum frutices exstirpare. Hortatur ut non foedera, sed bellum contra Chananaeos gerant, montana conscendant, quatenus et vitiorum elaborent debellare barbariem, et arduum virtutum festinent obtinere cacumen. Porro autem, quod illi pusillanimiter conqueruntur adversus eos, qui ferreis utebantur curribus, se non posse consurgere, hoc est, quod nos imbecilles et fragiles saepe diffidimus tanquam ferreos currus, sic adversantes malignorum spirituum impetus sustinere Nam, cum petulantia gulae, vorago luxuriae omniumque vitiorum pestes, tanquam frementium Chananaeorum acies constipatis adversum nos cuneis conglobantur, quid aliud quam Chananaei nos ferreis curribus impetunt, et, ne de carnalis vitae campestribus ad virtutum valeamus excelsa conscendere, salutis nobis aditus intercludunt? Sed bonus militiae nostrae dux imbecillitatem nostram ad fortiter agendi constantiam erigit, et contra hostium impetus, ut in altiora progrediamur, impellit. Sed quomodo de inimicis nostris triumphum possumus obtinere, qui semper in epulis, semper in poculorum affluentium volumus ingurgitatione jacere? De quibus utique Salomon ait: « Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. » Et iterum: « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; qui his delectatur non erit sapiens. » Ventrem namque vino, et epulis assuescere, quid est aliud quam hostibus animae, ut ingrediantur, aditus aperire? Unde, et idem Salomon: « Qui delicate, inquit, a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem. » Bene hunc servum loris cohibebat inediae, qui dicebat: « Castigo corpus meum, et servituti subjicio. » Adversus hunc servum disputabat, cum diceret: « Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et illas destruet. » Hunc servum sub calcibus esse frenandum significabat, cum diceret: « Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis: nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, et quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum. « Notandum autem et hic duo terribilia dici, et in inimico crucis Christi tremendam depromit idem Apostolus sententiam, dicens: « Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, maranatha. » Qui vero ventrem pro Deo veneratur, Deum quodammodo negare convincitur, ac per hoc duo haec terrore plenissima videntur, unum videlicet, quod absit, et Christi inimicum esse et unum Deum alium colere.
Duo fratres, alter juvenis, alter vero senex in possessione Classensis monasterii, quae Ravenniana dicitur, ad custodiam morabantur. Octava sane die ante nativitatem Domini, sexta scilicet feria, quae Sabbatum duodecim lectionum ex more praecedit, dixit juvenis ad seniorem: Frater Leo, sic enim vocabatur, quomodo vivemus hodie? Cui senex: Vive, inquit, ut velis. Ego enim et vinum bibam, et in solo, ut scriptum est, pane non vivam. Erat autem ille vegetus, et obesus, et incolumis, et robustus. Factum est, apposita mensa, uterque discubuit, sed iste pane contentus, et aqua regularis se jejunii disciplina cohibuit; ille vero vinum sibi, et insuper, quod videbatur, indulsit. Qui profecto, si quod imminebat agnosceret, rigorem abstinentiae ad petulantis gulae laenocinium non molliret, octava siquidem die, cum Dominicae nativitatis gloria, mundo tripudiante, claresceret, ille defunctus est; et cum festivitatis invitante laetitia et caeteri provocarentur ad mensam, ille efferebatur, flentibus undique propinquis carnalibus, ad sepulturam.
Quidam mihi monachus retulit quia, dum frixuras quasdam in refectorium deferret in vasculo, prurientis eum gulae stimulus pupugit moxque sibimet unam in os projiciens furtive comedit. Sed illico eum tantus libidinis ardor invasit, ut, quod nunquam eatenus fecerat, nulla se ratione comprimeret, donec immunditiae fluxum semen sibi propriis manibus ejecisset. Hic itaque servum suum merito contumacem sensit, quia, juxta viri sapientis eloquium, molliter enutrivit, de quo jure dici potest, quia post buccellam, introivit in eum Satanas. Nimirum venter et genitalia invicem sibi vicina sunt; et cum hoc in cute reficiatur, illud ad contumelias excitatur. Quapropter exstinguatur avaritia, ut liberi simus a saecularibus et quieti. Gulae reprimatur edacitas, ut sincerae valeamus esse castitatis victores conspicui. Otiosa ex ore nostro verba non profluant, sed superfluis omnibus rigida divini terroris nos semper censura compescat. Pudeat itaque in intestini hujus belli congressu ingruentibus adversariis enormiter cedere, sed potius enitamur auctori omnium triumphos et gloriae insignia reportare.
Praeterea quod quaedam, sicut superius dictum est, a nobis inter vos regulariter constituta, nunc autem oblivioni tradita ac negligenter omissa, et nos moeror non levis exasperat, et vos offensio non parvi reatus accusat. Quod enim, me ordinante semel admitti placuit, nisi me praebente consensum, nunquam debuit violari. Quidquid enim publica inter multos censura statuit, aut a cunctis omnino servandum, aut si violari conveniat, communi debet judicio retractari, alioquin si ad personae cujuslibet arbitrium frangitur, ut gravi, dignum est, animadversione plectatur. Achan nempe filius Charmi, quia contra commune mandatum, manus ab anathemate Jericho non cohibuit, post jactus lapidum etiam conflagrationem ignium non evasit, ut qui facibus incanduerat avaritiae, flammas quoque propria carne depasceret in animadversione vindictae. Jonathas autem mortis sententiam meruit, quia decretum in commune prolatum, edendi tempus anticipando mutavit. Homo quoque ille qui per desertum praesumpsit in die Sabbati ligna colligere, quia solus excessit commune mandatum, lapidibus obrutus, solus expendit digna morte supplicium. Non quia crimen est in necessitate ligna colligere, sed quia non levis est criminis semel admissam decreti regulam per inobedientiam violare.
Ut autem ex domesticis quoque praebeamus exemplum: in monasterio B. Vincentii, quod non procul a monte qui dicitur Petra Pertusa, cernitur constitutum; hoc tanquam regulare constitueramus edictum, ut sub districti censura rigoris quadragesimale celebraretur initium, nimirum, ut per triduum nonnisi modicum panis cum aqua omnes fratres comederent, nulla nisi lectionum, sive ordinum verba proferrent, nudis pedibus lugubres ac moerentes incederent expleto communi modulatione Psalterio mutua se scoparum castigatione purgarent. Quod cum fratres voto, et animo, ac spirituali jucunditate non segniter agerent, et ultra etiam, quod praefixum erat, satis superque peculio bonae voluntatis agerent, quidam inter eos exstitit, qui clam in edendo regulam violavit. Erat autem ille frater multis exercitiorum artibus pollens, scribendi videlicet et notandi, tornandi, insuper et fabricandi, ut hoc illi quodammodo congruere videretur: Augur, Schaenobates, medicus magus, omnia novit. atque ut talibus assolet, multarum necessitatum suffulto peritia, quod libebat, plerumque impune licebat. Cum jam mediante Quadragesima, ille vegetus, obesus, alacer atque robustus per omnia videretur, repente illi levis ac temperata gravedinis molestia supervenit; at cum ego ad illum gratia visitationis accederem, illico venit in mentem ut ei dicerem quod me audisse contigerat, illum quidem pro quibusdam offensionibus non debere sacrosanctis altaribus ministrare: eum tamen exasperare formidans: Diu, fateor, haesi, diutius deliberavi. Quid plura? Tandem obduravi frontem, arbitrans ac definiens tutius esse hominem quam Dei omnipotentis offendere majestatem. Aio ergo ad eum: Charissime frater Maure, hoc enim nomine vocabatur, confitere, poenitentiam age, et si quid est in te quod fortassis a tremenda missarum te celebratione prohibeat, venerabilis tua fraternitas sacris obtemperare, canonibus non contemnat. Ad quod ille: Peccata mea omnia quamplurimis spiritualibus viris innotui, sed mandatum, ut a sacrificandi ministerio recederem, non accepi. Secunda autem aegrotationis die, vix diescente crepusculo, ecce ille non jacens, sed sedens in lectulo sacramentum Dominici corporis anxie flagitabat. Cumque abbas nobiscum, simul ac reliquis fratribus lecto discumbens assisteret, coepit eum corripere cur videlicet is, qui nulla mortis signa praetenderet, tantopere viaticum postularet. Ille vero nihilominus in sua petitione persistens, sacerdote jam cum ministris accedente, applicans sibi unum ex fratribus nescio quod grave peccatum confitens insusurravit in aurem. Continuo ille attonitus, ut postmodum mihi retulit, et certum poenitendi calculum quem praefigeret tam subito nesciens, licet addubitans, auriculatorie subloquens, quindecim sibi annos poenitentiae indixit. Mox autem ut sacrosanctum mysterium de manu sacerdotis accepit, heu, proh dolor! horresco referrens, cum felle simul et animam exhalavit, quod videlicet fel usque ad sepulturam ex ore ejus effluere non cessavit: adeo ut donec in feretro corpus jaceret exanime, jugiter sanies illa pavimentum ecclesiae longius irrigaret. Hoc autem juxta fidem rei, idcirco referre curavimus, ut audiant, et pertimescant non solum ii qui indictam disciplinae regulam per propriae voluptatis [ f., voluntatis] impatientiam frangunt, sed et illi quoque qui crimen admissum sub conscientiae suae uberibus confoventes confiteri ad obitum praestolantur, quia et isti rei sunt qui servanda postponunt, et illi debitum peragendae poenitentiae, quod hic non reddunt, aucto procul dubio foenore in altera durius vita persolvunt.
Dicam et aliud, quod in praefato contigit monasterio. Statutum erat atque jam per triennium fere servatum, ut cum horis canonicis quotidie B. Mariae semper virginis officia dicerentur. Erat autem inter eos Gozo habitu monachus, reprobae quidem vitae, sed dicacis et accuratae facundiae. Hic coepit conqueri satis semperque sufficere quod sanctus praecipit Benedictus, nec novae adinventionis pondus debere superponi, nec nos esse antiquis Patribus sanctiores, qui videlicet haec superstitiosa ac supervacua judicantes, psallendi nobis metam omnemque vivendi regulam praefixerunt; hac sane debere nos esse contentos, ne ab illa incautius declinantes, per anfractus et invia ducamur erronei. Quid plura? Contra reginam mundi praeliari visus est et confecit. Ad hoc nimirum fratres versuta machinatione pellexit, ut solitas B. Mariae laudes ulterius non offerrent. Sed, o divinum judicium a nostrae pravitatis intuitu non dormitans! Mox enim adversus praefatum monasterium tot adversitatum grandines, tot undique bellorum atque conflictuum exortae sunt tempestates, ut ipsis quotidie monachis minaces gladii necis exitium intentarent. Fiunt undique depraedationes atque rapinae, conflagrantur cum segetibus areae, familiares ac servi sancti loci crudeliter trucidantur, et non jam imago mortis, sed mors ipsa grassatur, adeo ut taederet jam monachos vivere, dum nequaquam possent in procinctu certaminis amicum quieti suae professionis officium custodire. Non parvis expensis ad Teutonum partes imperator expetitur, pragmaticae sanctiones cum singulis [signis] imperialibus advehuntur, sed tantumdem est: in omnibus quippe studiis non fructus, sed labor supervacuus. Unde cum ego petitione fratrum saepe pulsarer, quatenus sequester accederem, et si possibile esset, pacis inter eos foedera continuarem: hac rogantibus voce respondi: Christus, inquam, est pax nostra, de quo etiam de Virgine recens nato, angelitus dictum est: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax. » Quia ergo matrem verae pacis de suo monasterio projecerunt, dignum est ut inquietis calamitatum tribulationumque procellis atque turbinibus agitentur. Verum ne lectorem diutius protraham, fratres illi haec quae dixeram non dubiis erumpentibus signis, vera probantes in arcto siti, tandem ad cor redeunt pavimento se humiliter sternunt ac percepta poenitentia, nunquam se de caetero neglecturos, solita genitricis Dei praeconia unanimiter pollicentur. Mox itaque, ut fatear, ita post coruscos atque tonitrua, tanta coeli serenitas rediit, ut ex tunc usque hodie fratres jucundae pacis otio perfruantur, ac de Scyllaea voragine se delatos ad portum, gubernante Filio Virginis, gratulentur. Impletum ergo est quod per prophetam dicitur: « Revertimini ad me, et ego revertar ad vos, dicit Dominus. » Qui ergo facile seniorum suorum statuta convellunt, ista considerent, et ne divini furoris super eos gladius veniat, non sine causa formident.
Parcite ori meo, dilectissimi fratres, et si fortassis in aliquo limitem modestae correptionis excessi, zelo potius fraterni amoris ascribite quam livori. Mementote quod per Salomonem dicitur: « Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus; meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis; » et iterum: « Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. » Animarum medicus omnipotens Deus, dilectissimi, hoc mei sermonis absynthium vobis in dulcedinem vertat, est quidquid in vobis et frigidum, quidquid obscurum flamma sui spiritus mirificus illustrator accendat.
6.34 Epistola XXXIV. AD EREMITAS CONGREGATIONIS SUAE
ARGUMENTUM.--Universis eremitis suum vivendi institutum sequentibus, inferendae disciplinae modum praescribit ultra quem eis progredi non liceat; quam quidem disciplinam posthac voluntariam ad singulorum arbitrium, non, ut antea, coactam esse constituit.
Sanctis fratribus in eremo constitutis, PETRUS peccator monachus salutem.
In conventu spiritualium fratrum tunc discretionis ordo congruere geritur, si moderatio rectoris imitetur diligentiam equitis. Ille siquidem calcaribus utitur, ut impellat; frenis, ut reprimat; stimulat equum tardius incedentem; refrenat superbe frementis vestigia glomerantem. Hoc etiam modo praepositus fratrum et tardiores exhortationibus suis, velut quibusdam stimulis, debet impellere, et ferventius quam necesse sit, incedentes, sub discretionis debet loro frenare. An non quibusdam, ut ita loquar, stimulis urgebat Moyses populum Israel, cum dicebat: « Separate apud vos primitias Domino; omnis voluntarius, et proni animi offerat eas Domino, aurum et argentum, et aes, hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum et byssum, pilos caprarum et pelles arietum rubricatas, ligna Setim et oleum ad luminaria concinnanda? » An non eumdem populum, velut immoderate currentem freno moderaminis coercebat, cum illos ab offerendis muneribus prohiberet? Scriptum est enim: « Quia cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. » Unde artifices venire compulsi, dixerunt Moysi: « Plus offert populus, quam neces arium est; » moxque subjungitur: « Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. » Ut igitur ad hoc veniamus, propter quod ista praemisimus, non ignoret sancta vestra devotio, dilectissimi, quoniam disciplina ista scoparum, cui tam ferventer insistitis, sicut poterat moderata prodesse, sic agnoscitur indiscreta nocere. Propterea scilicet corpora vestra viribus effeta deficiunt, et aliquando, sicut a quibusdam creditur, tot allisionibus tabefacta languescunt, nimirum cum nonnulli vestrum unum continuum, vel etiam duo psalteria quotidie cum disciplina decurrant. Huc accedit, quia plerique fratres venire volentes ad eremum, cum haec audiunt, perculsi formidine deterrentur. Et quia disciplina durior creditur quam sentitur et austerioris est formidinis quam doloris, cum eam apud vos tam longam fieri fratres quique debiles audiunt, medullitus expavescunt et ab accessu protinus eremi revocantur. Quamobrem adhibito discretionis moderamine constituimus ut ad disciplinam sibimet ingerendam nullus in eremo compellatur; quem vero sanctus ad hanc fervor impellit, per quadraginta psalmos in uno quoque die disciplinam sibi facere liceat, ita duntaxat ut quadragenarium hunc psalmorum numerum non excedat. In duabus autem Quadragesimis, quae videlicet natalem Domini, vel sacrosanctum Pascha praecedunt, usque ad sexaginta psalmos cum disciplina procedere liceat, neque hanc mensurae, quam praefigimus, regulam, temeraria, quod absit, quisque praesumptione transcendat. Hoc itaque modo, non quod bonum est, tollimus: sed, quod est superfluum, coercemus. Nec salutem suam fratribus invidemus, sed mensuram discretionis indicimus, citra quam licet utique, si velit, affligi; ultra vero non erit licitum progredi. Et hoc facientes, non quasi nostrae usurpamus auctoritatis arbitrium, sed divinae legis imitamur exemplum. Ait enim per Moysen in Deuteronomio Dominus: « Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis, prosternent et coram se facient verberari; » ubi mox additur: « Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita duntaxat ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater tuus. » Ecce Dominus et delinquentem vapulare praecepit, et tamen modum verberibus posuit, ut et in reum vindicta procederet, et vindictae duritiam discretio temperaret. Hanc igitur, dilectissimi, faciendae disciplinae tenete mensuram, spiritum potius scopite, caeteris bonis operibus vigilanter insistite, ut Remunerator ille summus transitorio labori vestro sine fine manentia dignetur praemia compensare.
6.35 Epistola XXXV. AD EOSDEM SUAE CONGREGATIONIS EREMITAS
.
6.36 Epistola XXXVI. AD UNIVERSOS SUAE CONGREGATIONIS EREMITAS
ARGUMENTUM.--Monachis qui in monasteriis sub sua potestate constitutis, degebant, sub poena excommunicationis praecipit ut res alienas apud se post suam mortem non retineant, sed monasterio, cujus sunt, quisque sua bona restituat.
Omnibus fratribus in qualibet eremo sub nostri ministerii custodia constitutis, PETRUS peccator monachus individuae vinculum charitatis.
Nostis, dilectissimi, quia loca ista nobis commissa, me vivente, quasi unum sunt, et res quaecunque sunt necessariae, hinc ad vos indifferenter transeunt; a vobis etiam huc, prout fraterna exigit unanimitas, proferuntur. Et oro Spiritum sanctum, ut eadem, me defuncto, inter vos concordia vigeat, quae nunc in vobis cor unum et animam unam per charitatis glutinum conflat. Sed necesse est nunc me vobis cauta provisione consulere, ne frigescente forsitan charitate, privatus amor de retentione rei cujuspiam inter vos scandalum valeat generare. Quapropter adjuramus vos, et per tribunal tremendi judicis obtestamur, quiquid post meum obitum, quod alterius loci sit, quisque apud se forte repererit, praesto restituat, et remota omni machinatione, vel callida argumentatione, pure et simpliciter, quod alienum est, reddat. Alienum autem dico, quidquid ego non pro munere habendum perpetualiter contuli, sed rem alterius loci in alio, quia noster erat uterque, manere permisi. Quisquis igitur hujus nostrae sententiae temerator exstiterit, usque ad satisfactionem congruam excommunicationi subjaceat.