Life of St Romuald1 Caput Primum. Causa conversionis Romualdi

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

1 Caput Primum. Causa conversionis Romualdi

Romualdus igitur, Ravennae civitatis oriundus, ex illustrissima ducum fuit stirpe progenitus. Qui cum jam in adolescentiam pervenisset, coepit in peccato carnis proclivis existere, quo videlicet vitio illa aetas impugnare homines, praesertim divites, vehementius solet. Mente tamen Deo devotus, frequenter se tentabat erigere, facturumque se magnum aliquid proponebat. Nam et si quando se ad studium venationis accingeret, ubicunque per silvas amoenum locum reperire poterat, mox se ad eremi desiderium ejus animus accendebat, dicens intra se: O quam bene poterant eremitae in his nemorum recessibus habitare! quam congrue possent hic ab omni saecularis strepitus perturbatione quiescere! Et ita mens ejus coelitus inspirata, jam divinabatur in amore quod impleturus erat postmodum opere.

Huic erat pater, nomine Sergius, mundo vehementer intentus, et omnino saecularibus negotiis implicatus. Qui dum adversus quemdam propinquum suum exortis simultatibus pro possessione prati inimicitias exerceret, videns filium suum Romualdum in contentione mollescere, crimenque fratricidii medullitus formidare, minari coepit exhaeredem facere, si in eadem diutius sententia permaneret. Quid plura? Tandem utraeque inimicantium partes ex urbe ad litis materiam proruunt, arma corripiunt, bellum sociale committunt, et, dum cominus hinc inde pugnatur, repente manu Sergii inimicus et affinis occiditur. Romualdus autem licet nullum perempto vulnus inflixerit, quia tamen interfuit, poenitentiam tanti reatus accepit, moxque ad Classense monasterium B. Apollinaris, more homicidarum, diebus quadraginta permansurus in luctibus properavit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.