Life of St Romuald2 Caput II. Ipsa conversio, et quia corpus B. Apollinaris sine dubio in Classensi monasterio jaceat
2 Caput II. Ipsa conversio, et quia corpus B. Apollinaris sine dubio in Classensi monasterio jaceat
Illic autem districta se poenitentia jugiter macerans, coepit cum quodam converso quotidianum habere colloquium, a quo etiam, juxta mediocritatem sensus, bonae exhortationis audiebat saepe consilium. Quem cum conversus frequenter admoneret saecularem vitam omnino postponere, et ad sanctae conversationis ordinem festinare, sed ad hoc mentem ejus humiliare nullatenus posset, aliquando inter caetera velut gratulabundus intulit, dicens: Si tibi, inquit, ego B. Apollinarem corporali specie, ita ut eum manifeste videre possis, ostendero, quid a te praemii reportabo? Ad haec Romualdus: Firma, inquit, et inviolabili me obligatione constringo quia, mox ut beatum martyrem videro, apud saeculum ulterius non manebo. Hortatur ergo conversus ut ipsa nocte Romualdus dormire postponeret, et una secum intra ecclesiam in orationibus vigilaret. Cumque nocturno silentio longanimiter ambo in oratione persisterent, ecce circa gallicinium noctis B. Apollinaris, his duobus manifeste videntibus, exiit de sub altari quod in medio ecclesiae ad honorem B. Virginis Mariae cernitur esse constructum. Visus est autem exire ab orientali parte, illinc videlicet ubi marmor porphyreticum jacet. Confestim vero tantus splendor totam replevit ecclesiam, ac si sol fulgoris sui radios intra ipsos parietes cohiberet. Tunc beatissimus martyr sacerdotalibus infulis mirabiliter exornatus, aureum in manu portans thuribulum, cuncta ecclesiae incensavit altaria, et, hoc facto, statim unde exierat rediit, et mox omnis ille splendor, eum prosequens, apparere cessavit.
Coepit itaque conversus Romualdo durus nimirum exactor vehementer insistere, et ut impleret quod ultro promiserat anxie postulare. Cumque Romualdus adhuc resisteret, et eamdem visionem cernere denuo flagitaret, alia nocte similiter in oratione persistunt, et beatum martyrem per omnia, sicut prius, aspiciunt. Unde etiam postmodum, si de corpore praedicti martyris aliquando quaestio oriretur, Romualdus penitus affirmabat in ipsa ecclesia esse reconditum; et, quandiu vir sanctus vixit, hoc proferre testimonium non cessavit.
Habebat quoque Romualdus consuetudinem ante praecipuum altare Ecclesiae orationi frequenter incumbere; ibique, postquam fratres abscederent, multis Deum satagebat gemitibus exorare. Dumque hoc quadam die post visionem attentius faceret, tanto mox divini amoris igne mentem illius Spiritus sanctus accendit, ut in fletum repente prorumperet, uberes lacrymarum rivos restringere non valeret, monachorum se pedibus prostratus advolveret, tradi sibi monachicum habitum inenarrabili desiderio flagitaret. Monachi vero, dum patris ejus duritiam metuunt, conversioni illius aditum pandere non praesumunt. Honestus autem, qui tunc Ravennae archiepiscopalem cathedram obtinebat, olim Classensis coenobii abbas exstiterat; hunc ergo Romualdus impiger adiit, eique omne sui cordis desiderium patefecit. Qui alacer factus, castae concupiscentiae exhortationis stimulos addidit, fratribusque ut eum suo collegio incunctanter asciscerent, imperavit. Hujus itaque patrocinio coenobitae suffulti, Romualdum intrepida securitate suscipiunt, eique sanctae conversationis habitum tradunt. In eo igitur monasterio triennium fere transegit