Life of St Romuald14 Caput XIV. Quomodo Sergius vidit Spiritum sanctum

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

14 Caput XIV. Quomodo Sergius vidit Spiritum sanctum

Sergius igitur tandem sanae mentis recepto consilio, quidquid prius retrograda voluntate deliquit, multipliciter postmodum rectis sanctae conversationis gressibus emendavit. Habebat denique inter caetera consuetudinem ante quamdam Salvatoris imaginem frequenter assistere, ibique peculiarius orans, uberibus lacrymis et multa se cordis contritione mactare. Quadam igitur die, dum ibi attentius in oratione persisteret, (nova res, et nostris temporibus inaudita!) repente sibi nescio qua specie Spiritus sanctus apparuit. Qui protinus a Sergio quis esset interrogatus, manifeste quia ipse esset Spiritus sanctus asseruit, et subito quasi pertransiens ab oculis se aspicientis evasit. Statim ille in exstasim raptus, atque ejus quem viderat igne succensus, coepit per claustrum monasterii post eum velociter currere, fratresque qui illic aderant, magno fervoris impetu, quo Spiritus sanctus abisset, interrogare. Illis autem in insaniam cum cecidisse putantibus atque illum dure corripientibus, asserebat Sergius se Spiritum sanctum absque ulla dubietate vidisse, et ante suum conspectum visibiliter pertransisse. Qui statim languore correptus lecto decubuit, et intra paucos dies felici consummatione finivit. Hinc sane probatur quod divina voce ad Moysen dicitur: Non enim videbit me homo et vivet. Hinc Daniel cum non Deum, sed visionem Dei se conspexisse diceret, addit: Elangui et aegrotavi per dies plurimos. Recte igitur Sergius, postquam aeternam vitam, quae Deus est, cernere meruit, a temporali mox vita defecit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.