Life of St Romuald15 Caput XV. De crure Joannis propter inobedientiam fracto
15 Caput XV. De crure Joannis propter inobedientiam fracto
Olibanus autem coines, sua relinquens filio cum multa divitiarum copia, quindecim scilicet onustis thesauro sagmariis, comitantibus cum Guarino et Joanne, ipso quoque Marino, ad B. Benedicti se monasterium contulit, et vale dicens his qui secum venerant, nil tale de eo usque tunc suspicantes, multis gemitibus et amaris se fletibus affligentes ad propria remeare coegit. Marinus autem paulo post Apuliam versus abiit, ibique postmodum in solitudine habitans ab Agarenis est latrunculis interfectus. Brevi post tempore Guarinus orationis causa discurrere solitus, Joannes vero fratris exemplo ad idem religionis officium provocatus, Hierosolymam commeare pari consilio decreverunt. Hoc igitur Olibanus cognito, tristis et flens obsecrare devotissime coepit ne se violata fide desererent, sed, sicut B. Romualdus praeceperat, in Dei illum servitio custodirent, addens etiam: Memento tu saltem, Joannes, quia magister tuus in tua me propensius fide commisit, et titulum tibi inobedientiae, si discedis, opposuit. Illi autem obstinata intentione in proposito persistentes, relicto tandem Olibano, peregrinationis iter arripiunt. Cumque descendentes de monte jam in campestria declinassent, figentes se loco necessarium aliquid inter se tractare coeperunt. Et, inter agendum, subito Guarini equus furioso rotatus impetu in aliam partem invito sessore divertit, et Joannis tibiam ferrato calce percutiens fregit. Qui illico ad terram nimio dolore prostratus, jam sero memor, magistri praecepta ad mentem revocat, et se pertidum, se inobedientiae reum verbis publicae confessionis accusat. In fracto namque crure didicit quia fidem frangere peccatum fuit. Et, quia ipse rationis capax magistro inobediens exstitit, ad incolumitatis suae custodiam irrationale animal sessori obedire nescivit. Deinde, illuc unde venire coeperat rediens, cellam sibi aedificari prope monasterium petiit, ibique per triginta fere annos, quandiu vixit, sancta conversatione permansit. Multa in eo charitas, mira humilitas, abstinentia vero districta nimis et cauta, ita ut nec intra claustrum monasterii quisquam sciret vir sanctus qualiter jejunaret. Inter reliqua autem virtutum dona, ita exosum habebat detractionis vitium quatenus, mox ut quis ad detrahendum os aperiret, velut sagitta vigore lapidis repercussa in dirigentem protinus redundaret, ita ab eo illius obtrectatio reprimeretur. Post ejus vero obitum nonnulla per eum miracula divinitus facta sunt.