Life of St Romuald23 Caput XXIII. De abbatia dimissa; et pace inter regem et Tiburtes facta

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

23 Caput XXIII. De abbatia dimissa; et pace inter regem et Tiburtes facta

Romualdus itaque videns et suam perfectionem ali quatenus minui, et illorum mores proclivius in de teriora converti, regem impiger adiit, et, eo non leviter reluctante, una cum archiepiscopo Ravennate, in utriusque conspectu virgam projecit, et monasterium demisit. Porro autem rex Tiburtinam tunc civitatem obsidebat. Cives enim inclytum ejus ducem, Mazolinum nomine, interfecerant, ipsum quoque regem correptis armis a suis moenibus exturbarant. Unde non dubium est B. Romualdum illuc ex divina providentia missum, qui imminens tot animarum periculum sequestra pace delevit. Hoc etenim inter eos pactus est, ut Tiburtes ad honorem regis murorum partem diruerent, obsides darent, ducis vero interfectorem ad ejus matrem catenatum dirigerent. Quae sancti viri fusis ad Deum precibus mitigata, crudeliter offensa, et crimen indulsit, et incolumem ad propria redire permisit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.