Life of St Romuald38 Caput XXXVIII. De filio comitis, qui caecum post mortem illuminavit
38 Caput XXXVIII. De filio comitis, qui caecum post mortem illuminavit
Nonnulli quoque nobilium filii, contemptis parentibus, ad virum beatissimum fugiebant. Ex quibus etiam filius Guidonis comitis fuit, qui in ipsa pueritia non longo tempore postquam monachus factus est, ad mortem veniens, vidit duos iniquos spiritus, quasi nigerrimos vultures, terribiles in se oculos infigentes. Cumque hoc assistenti sibi B. Romualdo puer ediceret, protinus addidit: Ecce magister, tanti nunc Aethiopes intrant, ut jam totum aedificium repleant. Exhortatur autem ut confiteretur quid deliquisset; hoc solummodo crimen felix ille peccator cum magno terrore confessus est, quia jussus fuerat a priore nescio quot scopas accipere, quas necdum acceperat. Romualdo igitur sibi tanti facinoris veniam indulgente, in pace defunctus est. Postera vero die caecus quidam, praebendarius videlicet patris ejus, ad sepulcrum illius venit, et altiori voce clamavit: Hem, domine, inquit, meus, si cum Deo es, sicut credo, preces pro me ad eum funde, et oculorum mihi lumen restitue. Et hoc dicto, statim illuminatus est. Nonnulli quoque aegroti ad ejus tumulum venientes, redditi sunt sanitati. Nam et ipsum ejus sepulcrum velut multis plenum aromatibus redolebat. Et ita a Deo meruit honorari post mortem, qui pro ejus amore, dum viveret, carnalium parentum sprevit haereditatem