Life of St Romuald39 Caput XXXIX. De tribus monasteriis quae Romualdus construxit, et de profectione ejus in Ungariam

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

39 Caput XXXIX. De tribus monasteriis quae Romualdus construxit, et de profectione ejus in Ungariam

Interea Romualdus, audiens quia beatissimus vir Bonifacius martyrium suscepisset, nimio desiderii igne succensus ut pro Christo sanguinem funderet, Ungariam mox ire disposuit. Interim tamen, dum in ipsa intentione persisteret, brevi tempore tria constituit monasteria: unum videlicet in valle de Castro, ubi tunc sanctissimum corpus ejus est conditum, aliud prope Isinum fluvium, tertium juxta oppidum condidit Esculanum. Deinde licentia ab apostolica sede suscepta, et duobus e suis discipulis in archiepiscopos consecratis, cum viginti quatuor fratribus iter arripuit. Tantus enim ardor moriendi pro Christo in omnibus aestuabat, quod vir sanctus ad tale negotium cum paucis ire difficile poterat. Euntes ergo cum jam ipsis Pannoniarum finibus interessent, repente Romualdus languore correptus, ulterius ire non potuit. Cumque diutius pateretur, si quando redire disponeret, protinus ex aegritudine convalescebat. Sin autem ire ultra tentaret, tota ejus facies protinus intumescebat, cibos quoque jam retinere stomacho languescente non poterat. Advocatis itaque fratribus ait: Perpendo, inquit, nequaquam divinae voluntatis esse judicium ut ultra progrediar. Verumtamen, quia intentionis vestrae desiderium non ignoro, neminem vestrum redire compello. Multi nempe etiam ante nos votis et nisibus studuerunt ad martyrii culmen pertingere, sed quia divina providentia aliter sensit, in suo gradu coacti sunt remanere. Licet ergo vobis omnibus martyrium defuturum esse non ambigo, qui tamen ire, qui mecum redire voluerint, uniuscujusque relinquatur arbitrio. Quindecim igitur Ungariam prodeuntibus, duobus alibi jam dimissis, vix septem cum magistro discipuli remanserunt. Euntium autem quidam flagellantur, venduntur, plures Domino subeunt; ad martyrium tamen, sicut vir sanctus praedixerat, non pertingunt.

Romualdus autem, converso quodam nobilissimo viro, Adhelberonis videlicet ducis consanguineo, qui postea monachus factus in sancta usque ad mortem conversatione permansit, aliisque Teutonicis, ad monasterium quod in Urbis veteris regione construxerat redit. Notandum itaque est quia sanctus vir nequaquam, velut levitate usus, falli inaniter potuit; qui secundum intentionem quidem suam martyrium subiit, juxta divinum vero consilium pro salute eorum missus est quos convertit. In praedicto igitur monasterio multa persecutionis scandala passus est. Volebat enim abbatem, ut revera monachum, extremitatem diligere, saecularia ex desiderio non tractare, res monasterii pro vana gloria non expendere, fratrum usibus necessaria ministrare. Quae omnia dum ille surda aure contemnit, Romualdus, locum cum suis discipulis deserens, non longe a Castro praedii in virtute Rainerii, qui postmodum Thusciae marchio factus est, habitavit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.