Life of St Romuald40 Caput XL. De Rainerio marchione
40 Caput XL. De Rainerio marchione
Hic autem Rainerius conjugem suam occasione propinquitatis abjecerat, et consanguinei sui uxorem, quem ipse se insequentem quodammodo invitus occiderat, in conjugium copularat. Ob hoc itaque Romualdus, ne criminis ejus particeps fieret, gratis manere in ejus possessione noluit, sed unum sibi aureum pro aqua, alterum vero pro lignis appendit. Quos cum ille omnino respueret, malens videlicet sua dare, quam a sancto viro quidquam recipere, postremo tamen victus assensit, potius quam Romualdus abiret. Dicebat autem idem Rainerius cum jam monarchiam obtineret; quia non Imperator, non aliquis omnino mortalium tantum mihi metum valet incutere quantum me Romualdi terret aspectus. Ante ejus quippe vultum neque quid dicam scio, neque, quibus me defendere valeam, ullas excusationes invenio. Habebat revera vir sanctus hanc ex divino munere gratiam, ut quicunque peccatores, praesertim potentes saeculi, in ejus praesentiam devenissent, mox velut ante majestatem Dei tremefactis visceribus formidarent. Sanctus nimirum Spiritus, qui pectoris ejus habitator inerat, hunc terrorem injustis divinitus intendebat.