Life of St Romuald41 Caput XLI. De abbate Classis, qui Romualdum voluit strangulare
41 Caput XLI. De abbate Classis, qui Romualdum voluit strangulare
Illis vero temporibus vir venerabilis unum monasterium non longe a Massiliano castro construxit. Audiens autem aliquando quia Venetus quidam Classensem abbatiam per coemptionem Simoniacae haereseos invaserat, insuper quoque in corpus suum inique peccabat, illuc protinus ire miles Christi impiger studuit, diversisque modis ex eo monasterium purgare tentavit. Vir autem reprobus dum abbatiam metuit perdere, non timet homicidium perpetrare. Intempesta siquidem nocte, dum Romualdus in lecto secure quiesceret, ille eum latenter aggressus, impiis coepit digitis guttur ejus astringere, nitens eum crudeliter suffocare. Sed dum vir sanctus, necdum prorsus intercepto spiramine, anhelitu vix eluctante rauciret, Ingelbertus illico magistri singultibus excitatus, torrem mox ex sopito igne corruit, et ministrum diaboli ab incepto nefandissimi criminis exturbavit.