Life of St Romuald51 Caput LI. De anima Romualdi, quae delata est ante Deum candida velut nix

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

51 Caput LI. De anima Romualdi, quae delata est ante Deum candida velut nix

Interrogaverunt eum aliquando discipuli, dicentes: Magister, cujus esse aetatis anima cernitur, vel in qua figura ad judicium praesentatur? Respondit: Scio hominem in Christo, cujus anima delata est ante Deum splendida velut nix, humana quidem effigie, statura vero perfectae aetatis. Inquisitus iterum quis ille esset, indignans et confundens eos dicere noluit. Mox discipuli rem ad eum, ut veraciter erat, inter se invicem referunt, et ipsum fuisse hominem certa manifestatione cognoscunt.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.