Life of St Romuald52 Caput LII. De nimia districtione vitae quam in Sytria tenuit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

52 Caput LII. De nimia districtione vitae quam in Sytria tenuit

In Sytria denique vir venerabilis per septem fere annos inclusus mansit, et silentium continuum inviolabiliter tenuit. Verumtamen tacente lingua et praedicante vita, vix usquam, tantum laborare aliquando potuit, vel in convertendis hominibus, sive ad poenitentiam concurrentibus. Vivebat autem, vergente jam senectute, nimis districte, videlicet cum jam et ipsi perfecti viri solent remissius vivere, et aliquid sibi de sui propositi rigore laxare. Nam per unius Quadragesimae spatium nihil aliud neque in cibo, neque in potu penitus habuit, nisi de modica farina et paucis herbis sorbitiunculam faciens, ex ea ad imitationem Hilarionis vixit. Quinque vero hebdomadibus nihil aliud comedens, ad modicum se infusi ciceris astrinxit. Et ita Romualdus per multa alia vivendi genera, quid sua virtus posset, per haec et illa se jugiter exercendo, tentabat. Studebat quippe discretus Christi miles ad novum se certamen semper accingere, et cum jamjam cadere videretur, adhibita mox misericordia vacillans corpusculum relevare. Duo autem vel etiam tria quandoque habebat cilicia propter nascentem corporis importunitatem, quae lavari nullatenus permittebat, sed ea potius ad imbrem projiciens, post triginta dies mutare consueverat. Novaculam autem nunquam in suum caput patiebatur ascendere, sed ipse sibi perraro solebat excrementa capillorum et barbae forcipibus attondere. Si quando vero eum ex aliquo esculentiori cibo gulae vitium titillaret, mox accurrate illum praeparari praecipiens, ori et naribus apponebat, et solum captans odorem, dicebat: O gula, gula, quam dulcis, quam suavis modo tibi saperet iste cibus! sed vae tibi! ex eo nunquam gustabis: et sic intactum ad cellarium remittebat.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.