Life of St Romuald6 Caput VI. Qualiter Romualdus uno anno de pugillo ciceris per diem, et tribus annis de sua agricultura vixit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

6 Caput VI. Qualiter Romualdus uno anno de pugillo ciceris per diem, et tribus annis de sua agricultura vixit

Interea Romualdus, accenso mentis desiderio, coepit de virtutibus in virtutes mirabiliter crescere: et reliquos fratres sanctae conversationis gressibus longius anteire: ut jam, quidquid inter fratres sive de spiritualibus sive etiam de corporalibus ipse decerneret, cunctis volentibus, ejus omnino sententia praevaleret. Ipse quoque Marinus gaudebat Romualdo esse devotus, cui nuper fuerat ipse praelatus. Per continuum quippe annum Romualdus nihil aliud in cibum habuit, nisi tantum per singulos dies ex uno pugillo elixi ciceris vixit. Tribus vero annis ipse et Joannes Grandenicus, sarculis terram frangentes, et triticum seminantes, ex manuum suarum labore vixerunt. Qui nimirum, dum agriculturam exercebant, pondus jejunii duplicabant.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.