Life of St Romuald7 Caput VII. De diversa pugna diaboli, quam sustinuit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

7 Caput VII. De diversa pugna diaboli, quam sustinuit

Impugnabat tamen diabolus Romualdum multis et variis tentationum immissionibus, maxime initio conversionis, mentemque ejus per multa vitiorum incentiva raptabat, modo illi in memoriam revocans quae et quanta, ut puta vir strenuus, in saeculo acquirere potuit; modo quae ingratis propinquis necdum post se concupiscibiliter haereditanda reliquit; modo parva nimis et nullius meriti esse quae faceret, accusabat; modo, tanti laboris honorem incutiens, longae vitae spatium promittebat. O quam saepe, cellulam ejus percutiens, eum, cum adhuc vix obdormisceret, excitavit, et quasi jamjam imminente crepusculo, per totam noctem vigilando deduxit! Per continuum ferme quinquennium, super pedes ejus et crura diabolus nocturno tempore jacuit; et, ne huc illucque se facile verteret, typo phantastici ponderis aggravavit. Quis explicare valeat quot frementes vitiorum bestias pertulit? quam saepe praesentes iniquos spiritus durissimis increpationibus effugavit? Unde etiam, si fratrum aliquis silentii tempore cellam ejus quavis necessitate compulsus adiret, statim miles Christi paratus ad praelium, solito more, ipsum esse existimans diabolum, claris vocibus increpabat, dicens: Quo tendis modo, turpissime? Quid tibi in eremo, de coelo dejecte? Recede, canis immunde; evanesce, coluber veternose. His igitur et hujusmodi verbis declarabat se cum malignis spiritibus in acie semper assistere, et fidei se armis accinctum provocantibus hostibus in campum protinus obviare.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.