Life of St Romuald8 Caput VIII. Unum genus vitae Romualdi; et de poenitentia Petri ducis, et prophetia ejus

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

8 Caput VIII. Unum genus vitae Romualdi; et de poenitentia Petri ducis, et prophetia ejus

Contigit autem ut aliquando, librum de vita Patrum legens, in illum locum incideret ubi continetur quod quidam fratres, per continuam hebdomadam singulariter jejunantes, Sabbatorum die pariter convenirent; ipsoque et Dominico die jejunii rigorem interponerent, et remissius victitarent. Quem vivendi ordinem statim Romualdus arripuit, et in eo quindecim fere annis vel eo amplius continua austeritate permansit. Petrus autem dux, quia multis educari deliciis solitus fuerat, jamjam sub tam districti jejunii pondere succumbebat. Unde se ad pedes B. Romualdi humiliter stravit. Jussus vero ut surgeret, necessitatem suam cum verecundia coactus aperuit. Pater, inquit, quia magnum corpus habeo, pro peccatis meis ex hac paximatii medietate sustentare me non possum. Romualdus igitur, fragilitati pie compatiens, consuetae mensurae quadram paximatii super addidit, et sic labenti jam fratri, ne omnino deficeret, misericordiae manum tetendit, et ad peragendum bene vivendi iter quod coeperat confirmavit. Hunc filius ejus sibi aequivocus, vir valde secundum saeculum prudens, aliquando visitavit. Cui Pater, nescio utrum prophetiae spiritu seu revelationne aliqua, quaecunque sibi essent eventura praedixit. Novi, inquit, fili mi, procul dubio, quia ducem te constituent, et prosperaberis. Tu tantummodo satage ut et Ecclesiis Christi sua jura conserves, et erga subditos, alicujus amore vel odio, a justitia non declines.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.