Life of St Romuald65 Caput LXV. De prophetia Romualdi et colloquio ejus cum Henrico rege
65 Caput LXV. De prophetia Romualdi et colloquio ejus cum Henrico rege
Interea imperator Henricus de ultramontanis partibus in Italiam veniens, misit beato viro deprecatoriam legationem, ut ad eum venire dignaretur, promittens se facturum quaecunque praeciperet, si suum ei colloquium non negaret. Cumque venerabilis vir prorsus abnueret silentium frangere, coeperunt omnes discipuli unanimiter illum obsecrare, dicentes; Magister, vides quia nos qui te sequimur, tanti jam sumus quod hic congruenter habitare non possumus; vade ergo, si placet, et imperatori magnum aliquod monasterium quaere, et multitudinem te sequentium ibi constitue. Quibus vir sanctus, nescio si accepta jam revelatione, aut subita Dei inspiratione fidenter scripsit: Scitote quia montis Amiati monasterium ex dono regis habebitis; considerate tantummodo quem illic abbatem constituere debeatis. Igitur inviolato silentio perrexit ad regem. Cui rex protinus assurgens, ex magno cordis affectu in hanc vocem erupit, dicens: O utinam anima mea esset in corpore tuo! Quem mox, ut loqueretur, suppliciter obsecrans, ipso die hoc impetrare non potuit.
Postera autem die, Romualdo ad palatium veniente, ecce Teutonicorum multitudo certatim hinc inde concurrunt, capita salutantes humiliter flectunt, villos quoque pelliceae vestis, qua erat indutus, anxie decerpentes, pro sacris reliquiis in patriam portaturi studiose recondunt. Quae videlicet res venerabilem virum tanto moerore dejecit ut, nisi discipulis obstantibus acquiesceret, ad cellam protinus repedaret. Ingressus igitur ad regem, non pauca sibi locutus de restituendo jure Ecclesiarum, de violentia potentum, de oppressione pauperum, et post multa unum sibi pro suis discipulis monasterium petiit. Cui postmodum rex montis Amiati monasterium tradidit et abbatem, quia multis erat malis obnoxius, foras ejecit. Ubi vir sanctus quanta adversa perpessus sit, non solum ab eo qui ejectus fuerat, sed etiam ab illo quem ipse ex suis discipulis abbatem constituerat, ille quidem perferre patientissime potuit, nos referre, etiamsi adesset facundia, non valemus. Sed qualiter illum Deus in cunctis adjuverit, uno exemplo monstrare sufficiat, ut prudenti cuilibet quid etiam in reliquis evenerit innotescat.