Life of St Romuald67 Caput LXVII. De Romualdo, qui circumclusus aquis, cibum sibi deferendum coelitus agnovit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

67 Caput LXVII. De Romualdo, qui circumclusus aquis, cibum sibi deferendum coelitus agnovit

Habebat autem Sanctus consuetudinem, cum monasterium teneret, ut, nisi cum jejunaret ad communem mensam cum fratribus quotidie veniens, unum quidem pulmentum comederet; postmodum vero lectioni, vel quid etiam apud unumquemque ageretur, intentus, de reliquis non gustaret. Quadragesimali vero tempore, nisi necessitate inevitabili cogeretur, in cellula jugiter morabatur. Dum igitur praedictum coenobium vir beatissimus regeret, quadragesimali jam propinquante jejunio, quaerebat cum discipulis per vicina montium loca, ubi eremum facere potuisset. Dumque longas in quaerendo moras protraherent, repente aquis undique circumfluentibus ita conclusi sunt, ut nec ipsi jam redire, nec de monasterio quisquam ad eos posset aliquatenus transvadare. Vivebant autem ex aliquantis castaneis quas secum detulerant. Cumque dies Dominicus advenisset, et alia cibi spes nulla jam superesset, coeperunt fratres pauculas, quae remanserant, castaneas deglubere, et jam quodammodo dubitantes ultimum ex eis convivium praeparare. Romualdus autem, ut erat semper alacri vultu, fidenter ait quia, nisi Deus sibi panem per aliquem mitteret, ipso die nullatenus manducaret. Discipuli vero mirantes inter se, in qua spe hoc ille praesumeret, certi tamen quia magister incaute aliquid vovere non posset, cibum jam tantae solemnitati congruum coeperunt fiducialiter exspectare. Sexta igitur diei hora jam propinquante, ecce tres viri onusti pane, et vino et aliis cibis adveniunt, qui se de longinquis partibus cum multo labore pervenisse dicunt. Tunc itaque spiritali omnes repleti gaudio benedicentes Deum, pariter cibum sumunt et beatum virum per revelationem hoc coelitus agnovisse indubitanter agnoscunt.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.