Life of St Romuald69 Caput LXIX. De transitu Romualdi
69 Caput LXIX. De transitu Romualdi
Vir denique sanctus per multa alia habitavit loca, multa alia praecipue a suis discipulis perpessus est mala, plura quoque per eum sunt facta miracula, quae nos describere ideo praetermittimus, quia longioris styli prolixitatem vitamus. Post cuncta igitur habitationum suarum loca, cum jam finem suum imminere conspiceret, tandem ad monasterium quod in Valle de Castro construxerat, rediit, ibique propinquantem obitum indubitanter exspectans, cellam sibi cum oratorio aedificari, in qua recluderetur, et silentium usque ad mortem servaret, instituit. Sane viginti annis ante finem vitae suae, discipulis suis manifeste praedixerat, quia in praedicto monasterio oporteret eum quiescere, nulloque astante vel funeri exsequias dependente, expediret eum spiritum exhalare. Facto itaque reclusorio, cum mens ejus in eo esset, ut mox includi deberet, coepit corpus ejus magis magisque molestiis ingravescere, et deorsum jam velut non tam languore quam decrepiti longaevitate senii declinare. Nam a medio fere anno nimia sibi flegmatis abundantia cum ipso laesi pulmonis marcore defluxerat, et gravi eum tussis anhelatione vexabat. Non tamen propter hoc vir sanctus, vel lecto decumbere, vel in quantum possibile erat, soliti rigorem jejunii acquieverat relaxare. Quadam igitur die coepit paulatim corporis virtute destitui et ingruente molestia gravius fatigari. Sole itaque jam ad occasum vergente, praecepit duobus fratribus qui astabant, ut foras exirent, cellulae post se januam clauderent; celebraturi vero sibi matutinos hymnos ad eum diluculo remearent. Cumque illi de ejus fine solliciti velut inviti exirent, non statim ad quiescendum properant, sed ne magistrum obire contingeret anxii, pretiosi thesauri talentum prope cellulam latentes observant. Aliquandiu igitur commorantes, cum deinceps curiosis auribus attentius auscultarent, et neque motum corporis, neque sonum vocis audirent, jam quod evenerat veraciter opinantes, impulsa janua, velociter irruunt, lumen accendunt, et beata anima in coelum rapta, supinum jacere sanctum cadaver inveniunt. Jacebat itaque velut neglecta tunc coelestis margarita, in summi postmodum regis aerarium honorifice reponenda. Nimirum qui sic obiit, ut praedixit, illuc transivit quo speravit. Vixit autem vir beatissimus centum viginti annis, ex quibus viginti expendit in saeculo, tres duxit in monasterio, nonaginta septem in eremitico transegit proposito. Nunc igitur inter vivos coelestis Hierusalem lapides ineffabiliter rutilat, cum ignitis beatorum spirituum turmis exsultat, candidissima stola immortalitatis induitur, et ab ipso rege regum vibrante in perpetuum diademate coronatur.