Life of St Romuald70 Caput LXX. De daemoniaco per particulam cilicii ejus sanato

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

70 Caput LXX. De daemoniaco per particulam cilicii ejus sanato

Post sacratissimum autem viri venerabilis obitum, quanta miraculorum signa per eum Deus ostenderit, quis quaeret transacta legere, cum frequenter valeat et nova videre? Quia igitur ea quae apud sepulcrum ejus fiunt, miracula tanta sunt, ut melius putemus cuncta silentio praeterire quam pauca narrare; duo solummodo, quae per eumdem beatissimum confessorem alibi facta sunt, sufficiat nobis exponere. Denique frater quidam, qui sancti viri discipulus fuerat, parvam basilicam pro anima sua monasterio dederat, ad quam videlicet basilicam extremitatem manicae praescissam ex beati viri cilicio misit, et sub altari honorifice recondi praecepit. Quam tamen gerulus sub altari, sicut jussus fuerat, collocare neglexit, sed missam in rima parietis incaute dereliquit. Factum est postea ut daemoniacus quidam ad praedictam duceretur ecclesiam. Cumque astans in medio, huc illucque rotans caput, cuncta undique circumspiceret, tandem torvos oculos in ipsum parietem terribiliter coepit infigere, et intentus illuc, ubi sancti cilicii jacebat particula, crebris non cessabat vocibus exclamare: Ille me ejicit, ille me ejicit; et ita clamans, protinus ab eo expulsus est. Hinc ergo jure perpenditur, quid per semetipsum apud divinam clementiam impetrare non possit, ante cujus brevissimam vestimenti particulam daemon stare non potuit; et qui talia absens exhibet, quid per corporis praesentiam non exercet?

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.