A Treatise Concerning Man’s Perfection in Righteousness 3

St Augustine of Hippo (AD 354–430) · De perfectione justitiae hominis · PL 44, 291–316

3 The Third Breviate PL 44, 294

III. “Again we must ask,” he says, “what sin is,—natural? or accidental? If natural, it is not sin; if accidental, it is separable; and if it is separable, it can be avoided; and because it can be avoided, man can be without that which can be avoided.” The answer to this is, that sin is not natural; but nature (especially in that corrupt state from which we have become by nature “children of wrath”) has too little determination of will to avoid sin, unless assisted and healed by God’s grace through Jesus Christ our Lord.

Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. Procul dubio debet. Si debet, potest: si non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse; et jam peccatum non erit, si illud deberi constiterit. Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est, debere hominem sine peccato esse, et constat eum non aliud debere quam potest. Respondetur eadem similitudine, qua superius jam respondimus. Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus, Debet homo iste esse sine claudicatione; et si debet, potest. Nec tamen cum vult, continuo potest; sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adjuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tanquam ejus claudicationem , per ejus gratiam qui venit non vocare justos, sed peccatores; quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. .

Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et praeceptum non est: aut quia praeceptum est, potest. Nam quid praeciperetur, quod fieri omnino non posset? Respondetur, consultissime homini praecipi ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem, gratia Dei est per Jesum Christum Dominum nostrum.

Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit Deus hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio potest. Quis enim tam demens est, ut vel dubitet fieri posse, quod Deum velle non dubitat? Respondetur: Si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta justitia tanquam sanitas plena.

Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta haec impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi aliquem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, et non posset esse quod velit, et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret voluntatem. Jam superius responsum est: sed addendum video, quod spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus . Tunc ergo erit plena justitia, quando plena sanitas: tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis charitas : tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est . Neque enim erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem.

Philip Schaff (ed.), Buffalo/New York: Christian Literature Publishing Co., 1886-1889. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, First Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.