The Letters of St. Jerome 143

St Jerome (AD 345–420) · Epistolae · PL 22, 327–1224

143 To Alypius and Augustine PL 22, 1181

In this letter Jerome congratulates Alypius and Augustine on their success in strangling the heresy of Cælestius, the co-adjutor of Pelagius, and states that, if he can find time and secretaries, he hopes to write a refutation of the absurd errors of the Pelagian pseudodeacon Annianus. The date is 419 a.d. This letter is among those of Augustine, number 202.

Alypio et Augustino gratulatur, quorum opera Celestiana haeresis sit exstincta: simulque excusat quod nondum scripserit adversus libros Anniani Diaconi Pelagiani.

Dominis vere sanctis atque omni affectione ac jure venerandis ALYPIO et AUGUSTINO Episcopis, HIERONYMUS in Christo salutem.

Sanctus Innocentius Presbyter, qui hujus sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus, quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistolis 1067 vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae reverentiae; testem invocans Deum, quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer: semper quidem pro merito virtutum vestrarum; sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana jugulata est, quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant [f. amittant ]: et quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse.

Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani [al. Amandi ], Pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio Presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atquo emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili Synodo Diospolitana dixisse se denegat, in, hoc opere confitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam 1068 tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus: non ut convincamus haeresim emortuam [al. mortuam ]; sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus, nostris sermonibus confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes Albina, Pinianus et Melania plurimum vos salutant. Has litteras de sancta Bethleem, sancto Presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter deprecatur, ut memores ejus sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos et memores mei, Domini nostri Jesu Christi tueatur clementia, Domini vere sancti atque omnium affectione venerabiles patres.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.