Letters 107

Pope St Leo I the Great (AD 390–461) · Epistolae · PL 54, 582–1218

107 To Julian, Bishop of Cos PL 54, 1010

(Expostulating with him for putting personal considerations before the good of the Church in the matter of the precedence of the See of Constantinople.)

Nicaeni concilii auctoritas quanti facienda sit. --II. Julianum arguit quod Anatolio CP. faveat. --III. Contra universalis Ecclesiae statum, sine reatu utriusque ipsorum, nec sibi licere quidquam concedere, nec ei obtinere.

LEO papa JULIANO Coensi episcopo.

Cum frequentibus experimentis probaverit dilectio tua quam constanti fixoque proposito sanctorum Nicaenorum canonum statuta custodiam, dissolvi omnes ecclesiasticas regulas aestimans, si quidquam ex illa sacrosancta Patrum constitutione violetur, miror talia te per fratrem et coepiscopum nostrum Lucianum 1172 dirigere scripta potuisse, quibus in tantum pro appetitu novae transgressionis intervenis, ut tibi putes aliquid speciale praestandum, si his quae illicite concupiscuntur annuero. Quantumlibet autem te affectione complectar, nullo tamen modo poteris obtinere ut me in excidium ecclesiastici status, vel suadendo impellas, vel supplicando traducas. Frater enim et coepiscopus noster Anatolius, si divina beneficia et mei favoris assensum sapienter intelligit, satis illi sufficit obtinuisse quod summus antistes de honore episcopatus sui gratias Deo referat, et se ab illicitorum cupiditate contineat; et quicumque illum specialiter diligunt, tali eum debent confirmare consilio; ut impossibilia omnino non quaerat, et sibi talia concupiscendo non noceat: quia nullis apud me patrociniis ita poterit adjuvari, ut his quae postulat, calcata Patrum constitutione, consentiam. Rescribens itaque ad epistolas tuas, pro ea qua diligo affectione, te moneo ut major apud te sit universalis Ecclesiae status, saluberrima olim et vera ordinatione munitus, quam ut in cujusquam gratiam ea a me velis postulare, quae sine reatu utriusque nostrum, nec mihi concedere, nec tibi liceat obtinere. Dat. XI kalend. Junias, Herculano viro clarissimo consule.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.