Letters 132

Pope St Leo I the Great (AD 390–461) · Epistolae · PL 54, 582–1218

132 From Anatolius, Bishop of Constantinople, to Leo PL 54, 1082

(In which he complains of the intermission in their correspondence, maintains his allegiance to Rome, announces the restitution of Aetius, deprecates the charge of personal ambition, and remits the proceedings of Chalcedon for his approval.)

De intermisso litterarum commercio amice conqueritur. Debitam pontifici obedientiam ostendit. --II. Aetium restitutum esse, Andream vero depositum scribit. --III. Litteris sancti pontificis recreari peroptat. --IV. Ambitionis culpam a se amolitur, eamque in cleri sui episcoporumque Orientalium studium refundit. Gestorum Chalcedonensium confirmatio pontificiae auctoritati reservata traditur.

Sanctissimo ac beatissimo coepiscopo papae LEONI ANATOLIUS in Domino salutem.

Omne quidem solatium prorsus atque auxilium quod vitae laboriosae curisque vallatae ratio flagitaret, in vestra positum sperans esse beatitudine, totius sarcinam mihi sollicitudinis inde merito leviorem fore credideram; nunc vero cunctis 1262 aliis acrior me pressit anxietas, quam diutina peperit vestrae non solita sanctitatis intermissio litterarum, maxime cum mihi, quae scriptae essent a vobis aliis, ostenderentur epistolae, quae majus facerent doloris augmentum, qui frequentius cuperem potiri vestris affatibus: ut illa vobis obediendo complerem, quae vestris omnifariam perfectissimis sensibus placita videbantur. Nam penitus absit ut eis ego quaecumque mihi fuissent mandata per litteras adversarer. Quia tamen piissimus et Christianissimus princeps, qui consultissimae suae providentiae bono tam res universas regit humanas, quam philosophia divinarum pollet ubique virtutum, cum quibus aemula pietatis zelare non cessat, cum sic moderatur genus humanum, ut id studio religionis in Deum reddat attentius, vestrae beatitudinis litteras mihi sublegit, ea statim quae continebantur eis ut placita vobis implevi, quod me facere vel communis pacis utilitas, vel quod decuerat hortabatur.

Et reverentissimus quidem sacrosanctae Ecclesiae nostrae presbyter Aetius in priore loco atque honore ecclesiastico nobis est restitutus: omne quod episcopi nostri est modeste faciens ipse responsum. Andreas autem, qui non provectus a nobis, sed gradu faciente archidiaconi dignitate fuerat honoratus, ab Ecclesia separatus est, cum his qui contra sanctae memoriae patrem nostrum atque episcopum fuerant Flavianum; qui etiam partis antea perfidissimi fuerant Eutychetis; quamvis excusationibus plurimis et subscriptionibus propriis, quas epistolae 1263 sanctitatis vestrae subdiderant, jam viderentur satisfecisse praeteritis, eo usque quamdiu quod vobis placitum super istis fuerit ordinatum.

Considerans ergo beatitudo vestra quam nostrae conjunctio charitatis ipsi Domino Christo, qui pax nostra consistit, grata futura sit, et quantum fidelissimi principis animus exsultabit, et quam pariter universa plebs Dei et Ecclesiae Christi procul ab omni discordia liberae permanebunt, litteris suis nos laetificare dignetur, quibus illo perfici valeamus affectu, quem prudentissimis vestris insitum copiose jam novimus vigere praecordiis: ut perceptis alacriter vestrae sanctitatis epistolis, et gratias agamus Domino Deo nostro Christo, qui totius difficultatis vincula disrupit, eidemque vota solemnia pro vestra beatitudine persolvamus.

De his autem quae Constantinopolitanae gratia sedis sancita sunt in Chalcedonensi nuper universali synodo, pro certo beatitudo vestra hoc habeat, nullam esse culpam in me, homine qui semper otium et quietem, in humilitate me continens, ab ineunte mea aetate dilexerim, sed Constantinopolitanae Ecclesiae reverentissimus clerus est, qui hoc habuit studium, et istarum partium religiosissimi sacerdotes qui in hoc fuere concordes et sibi pariter adjutores; cum et sic gestorum vis omnis et confirmatio auctoritati vestrae beatitudinis fuerit reservata. Hoc igitur bene compertum sanctitas vestra cognoscat, nihil ex me istius causa factum esse negotii, qui semper omnem jactantiae levitatem et aliena appetendi cupiditatem mihi vitandam crediderim. Omnem fraternitatem in Christo quae cum vestra est sanctitate, tam ego ipse 1264 quam mei plurimum salutamus. Et subscriptio litteris Graecis.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.