Letters 150

Pope St Leo I the Great (AD 390–461) · Epistolae · PL 54, 582–1218

150 To Euxitheus, Bishop of Thessalonica (and Others) PL 54, 1120

(To the same effect.)

Hortatur ut sceleratis ausibus Eutychianorum, qui Proterium Alex. episc. occiderant, strenue resistant; nec patiantur synodum alteram congregari; sed sua Chalcedonensi firmitas asseratur.

LEO EUXITHEO Thessalonicensi episcopo.

Cognitis quae apud Alexandriam Eutychianorum furore commissa sunt, quaeque fraternitati vestrae comperta esse non dubito, pro ea sollicitudine quam omnibus Ecclesiis Dei debeo, haec scripta direxi, quibus dilectionem vestram credidi commonendam ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam nostrum communis fides aut trepida inveniatur aut tepida; cum propitio Domino, qui Ecclesiam suam in quacumque tribulatione non deserit, tam religiosum tamque catholicum animum piissimi imperatoris habeamus, ut non aliud de illo credendum sit quam 1312 probavimus de augustae memoriae Marciano. Siquidem etiam adhuc nostra actione cessante, ita fidelissimus imperator parricidale crimen horruerit, ut nullum aditum haereticorum concesserit actioni; qui post immanitatem facinoris perpetrati, hoc sibi possibile esse credebant, ut sanctae Chalcedonensis synodi definitionibus resolutis, in alios tractatus vocaretur episcopale concilium. Quod quia, frater charissime, abrupte inimicum est fidei Christianae, et non ob aliud tanta improbitate deposcitur, nisi ut praedicatio Evangelii et Dominicae incarnationis mysterium subruatur, obsecro diletionem vestram, ut a Chalcedonensis synodi definitionibus in nullo animos relaxetis, et quae ex divina sunt inspiratione composita, nulla patiamini novitate temerari. Certus enim sum quod clementissimus imperator et vir magnificus Patricius cum omni coetu illustrium potestatum, nihil in perturbationem Ecclesiae patientur haereticos obtinere, si pastorales animos in nullo viderint fluctuare. Ut autem haec adhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum per Illyricum possit notitiam pervenire, diligentiae vestrae cura prospiciat: quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonam sunt statuta convellatur. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.