Letters 151
151 To Anatolius, Bishop of Constantinople PL 54, 1121
(He is to keep the church of Constantinople free from all heresy.)
Ipsum laudat, et ut Ecclesiam Constantinopolitanam ab haeresi purget hortatur. De Attico presbytero discutiendo.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
Fidem dilectionis tuae atque constantiam, qua haereticorum insidiis obstitisti, gratanter agnoscimus; et ideo securiore te fiducia cohortamur ut rebus etiam a te defensis constanter assistas. Siquidem religiosum charitatis tuae propositum tam apud clementissimum principem, quam apud magnificentissimum virum Patricium nostra scripta testantur, quibus diligentia tua nos instructos per omnia esse patefecimus. Agat ergo primitus fraternitas tua ut Constantinopolitana Ecclesia ab omni haereticorum labe purgata sit, et ut catholica puritas, quae etiam in laicis conservanda est, maxime in clericis reperiatur illaesa, frater charissime. Licet enim famae perferrentium temere non credamus, tamen quia, ubi animarum causa agitur, locum diabolicis fraudibus studemus obstruere, praemonemus dilectionem tuam ut Atticum presbyterum, qui perhibetur Eutychianorum errorem apertis intra Ecclesiam disputationibus confovere, secreta primum disquisitione discutias; ac si quid in corde ipsius de haeretici veneni permixtione repereris, aut corrigendo catholicum facias, aut ab Ecclesia necessaria severitate depellas: ne dum inutili lenitate uni parcitur, multis impunito errore noceatur. Datum kal. Septembris, Constantino et Rufo coss.