Letters 152

Pope St Leo I the Great (AD 390–461) · Epistolae · PL 54, 582–1218

152 To Julian, Bishop of Cos PL 54, 1122

(Charging him to see that the preceding letters reach their destination.)

Monet ut epistolae praecedentes ad metropolitanos scriptae, ad unumquemque Juliani cura vel Aetii perveniant; episcopalem ante omnia requiri constantiam; nihil esse in sua epistola vel novi, vel obscuri, vel dubii.

LEO JULIANO episcopo.

Existente occasione filii nostri Gerontii Constantinopolim revertentis, conveniens fuit ad dilectionem tuam scripta dirigere, quibus studium tuum in causis ecclesiasticis, et in his quae ad fidem pertinent incitamus; ut contra haereticorum conatus constanter obsistas, confidentes Dei misericordiam praestituram ut scelestis ausibus etiam in hoc tempore digna reddantur. Sciat autem dilectio tua ad aliquantos fratres et coepiscopos nostros metropolitanos litteras nos dedisse, quae ut confestim ad unumquemque perveniant, tua vel filii nostri Aetii presbyteri debet diligentia providere. Si enim episcopalis constantia a sanctae synodi Chalcedonensis definitionibus non recedit, certus sum quod clementissimus et Christianissimus princeps libenter tuebitur sententiam suam, et quod sponte jam praestitit, multo magis rogatus efficiet, ne bene finita atque composita aliqua possint novitate violari. Miror sane calumniantium vanitati aliquid adhuc in epistola mea, quae universo mundo placuit, obscurum videri, ut de ea putent apertius exponendum: cum illius praedicationis tam plana et solida sit assertio, ut nihil recipiat vel in sensu vel in sermone novitatis: quia quidquid tunc a nobis scriptum est, ex apostolica et evangelica probatur sumptum esse doctrina. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.