Letters 172
172 To the Presbyters and Deacons of the Church of Alexandria PL 54, 1216
(Inviting them to aid in confirming the peace of the Church, and in winning those who had given way to heresy.)
Ad concordiam in Ecclesia Alexandrina servandam augendamque invitat; et ut qui ab haereticis seducti sunt, ad poenitentiae remedium provocentur.
LEO episcopus presbyteris et diaconibus Ecclesiae Alexandrinae, dilectissimis filiis in Domino salutem.
Gaudeo exsultanter in Domino de piissimo quem inter vos habetis affectu; dum sicut scripta vestra manifestant, et pastor gregem, et grex ostenditur amare pastorem. Solliciti ergo in invicem, sicut Apostolus ait, servare unitatem spiritus in vinculo pacis , properate ad fructum verae pervenire patientiae. Quid enim dignius aut velle potestis aut agere, quam ut, auxiliante Dei gratia, gloriosissimi principis fide ad profectum solidissimae pacis utamini, remota procul ea bestia quae vineam plantationis Dominicae, sicut psalmus propheticus canit , singulari feritate vastabat? Quia ergo in ovili Dominico nec furum jam insidiae, nec latronum timentur incursus, redeat universitas vestra in concordiam, et magisterio Spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, propter quam dicit Apostolus: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant . Idipsum dicant et sentiant omnes, nulla 1437 sint sensuum disputationumque certamina. Quod usque ad catholicos praesules in Alexandrina Ecclesia discipuli veritatis didicerunt atque docuerunt, eadem a cunctis fidelibus confessione promatur: quia VARIETATEM veritas, quae est simplex atque una, non recipit. Si quos autem cujuslibet ordinis Christianos impia haereticorum conturbavere mendacia, ad satisfactionis remedia provocate, et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite; quia, sicut ait beatus apostolus Petrus, non tardat Dominus promissum, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam converti . Agendum ergo est ne difficultas veniae curationem faciat tardiorem. Data decimo quinto kalend. Septemb., Magno et Apollonio consulibus.