Letters 41

Pope St Leo I the Great (AD 390–461) · Epistolae · PL 54, 582–1218

41 To Ravennius, Bishop of Arles PL 54, 815

(He congratulates him on his appointment, exhorts him to firm but gentle government, and advises him frequently to consult the Apostolic See. Undated, but no doubt sent about the same time as XL.)

Ravennio in episcopum electo gratulatur; virtutes episcopales commendat; ut ad ipsum saepius scribat hortatur.

Dilectissimo fratri RAVENNIO LEO.

Provectionem dilectionis tuae, quae summi sacerdotii adepta est dignitatem, ita nobis placere cognosce, ut non solum tibi de honoris augmento, sed etiam Arelatensi Ecclesiae, cui te Dominus praeposuit, gaudeamus. Ad omnium enim fidelium decus atque utilitatem redundat, cum talis habetur antistes, cujus plurimi et adjuventur praesidio, et incitentur exemplo. Unde quia non ignoras quid de sinceritate animi tui secundum praecedentem notitiam senserimus, justissime nos agnoscis exigere ut quod praesumimus hoc probemus, frater charissime. Modestiae igitur tuae non desit auctoritas, constantiam mansuetudo commendet, justitiam lenitas temperet, patientia contineat libertatem; et declinata superbia, cui proximum est ut decidat, ametur humilitas, cui semper debetur ut crescat. Ecclesiasticarum legum non ignara est dilectio tua, ut intra earum regulas 892 atque mensuras omnia potestatis tuae jura contineas. Justo quippe ideo dicitur lex non esse posita , quia normam praeceptionis implet judicio voluntatis, cum verus recti amor in semetipso non habeat et apostolicas auctoritates, et canonicas sanctiones. Quarum devotus sectator et diligens exsecutor in eorum procul dubio consortio gloriaberis, qui de creditorum sibi profectibus talentorum audire meruerunt: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui . Ut autem fiduciam dilectionis erga te nostrae habere non dubites, saepius nos de processu actuum tuorum facias certiores: quoniam judicii nostri memores cupimus semper de tuis profectibus in Domino gloriari. Deus te incolumen custodiat, frater charissime.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.