Letters 54
54 To Theodosius Augustus PL 54, 855
To Theodosius Augustus (asking for a synod in Italy).>
Nicaenae fidei se inhaerere scribit; Eutychen non minus quam Nestorium esse damnandum; concilium intra Italiam haberi postulat.
LEO urbis Romae episcopus THEODOSIO semper Augusto.
Pro integritate fidei catholicae Christianissimum principem convenit esse sollicitum, et hoc indefessis precibus divinam misericordiam posco, ut cordi vestro id quod est veritatis inspiret, neque falli vos in aliquo humanarum aemulationum fraude patiatur. A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus quae evangelicae atque apostolicae fidei pietas defendatur, satis plene ac lucide litteris meis, quas clementiam vestram jam dudum per famulum vestrum EPIPHANIUM tribunum, qui pro hac causa missus est, arbitror accepisse, reseratum est: nec ambigi potest, hoc nos purissime credere, hoc constanter asserere, quod etiam venerandi Patres, quondam apud Nicaeam congregati, secundum fidem Symboli credendum et confitendum sacratissima auctoritate sanxerunt. Nos enim, venerabilis imperator, sicut Nestorii dogma perversum merito anathematizavimus; ita juste etiam horum impietatem, qui veritatem carnis nostrae negant a Domino nostro Jesu Christo susceptam esse, damnamus, Gloriosissime. Unde si pietas vestra suggestioni ac supplicationi 957 nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis episcopale concilium, cito auxiliante Deo poterunt omnia scandala, quae in perturbationem totius Ecclesiae sunt commota, resecari: ut per universum regnum vestrum catholicae fidei integritate 958 servata, et pacem Christianam manere, et vestram apud Deum crescere gloriam gaudeamus. Data octavo kalendas Januarias, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.