Letters 74
74 To Martinus, Another of the Archimandrites at Constantinople PL 54, 899
(Commending his steadfastness in the Faith.)
Quam bonum sit pro veritate pati, cujus unitatem locorum spatia non scindunt. De legatis mentio.
LEO episcopus MARTINO presbytero.
Gratias agimus Deo, et multam fiduciam piae exsultationis accipimus, cum dilectionem tuam et catholicam fraternitatem ita spiritu fidei vigere cognoscimus, ut cordibus vestris nihil infirmitatis haeretica possit inferre tentatio: ad quam divinitus destruendam nec defuit, ut scitis, sollicitudo nostra, nec deerit, donec omnipotentis dextera Dei omnia diaboli arma confringat: cui ob hoc aliquid audere permittitur, ut a fidelibus Christi gloria majore vincatur. Si quid autem aut difficultatum intervenit aut morarum, cum aequanimitate tolerandum est: quoniam ubi veritas est magistra, numquam desunt divina solatia, fratres charissimi. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, unitate tamen fidei vobiscum sumus, et toto corde Jesum Christum Dominum nostrum verum Deum et verum hominem confitentes, nulla in vobis detrimenta perpetimur, cum de vestrae professionis concordia gloriamur: tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente Apostolo: 1021 Vobis enim donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini . Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, fratres nostros atque legatos, quos pro apostolicae fidei libertate direximus, et quos dudum apud vos esse confidimus, plurimum credimus profuturos: cum totius actionis nostrae didiceritis affectum, et curam vestram atque consilium pio operi junxeritis. De qua re non necesse est nunc latius scribere, cum jam per supradictos sufficientes epistolas miserimus, quibus abundantissime omnis catholica fraternitas instruatur. Divinae erit virtutis et gratiae ut Dei Filius, qui naturam humani generis suam fecit, amplius quam videmus aut sapimus, magnum pietatis suae asserat sacramentum , quod impia temeritas sibi quidem fraudavit, sed rectis cordibus auferre non potuit. Data idibus septembris, Valentiniano et Avieno v. c. consulibus.