Letters 89

Pope St Leo I the Great (AD 390–461) · Epistolae · PL 54, 582–1218

89 To Marcian Augustus PL 54, 929

(Appointing Paschasinus the bishop and Boniface a presbyter, and Julian the bishop, his representatives at the Synod, as the Emperor is determined it should be held at once.)

De legatis ad concilium generale missis vice ejus acturis; ubi omnia ad fidei et pacis unitatem revocanda.

LEO episcopus MARCIANO semper Augusto.

Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse praestare, ut praesenti necessitate respecta, differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis: ut evocatis de cunctis provinciis sacerdotibus, vere possit esse universale concilium. Sed quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, 1061 ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasinum de ea provincia quae videtur esse securior evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere, direxi; Bonifacio fratre et compresbytero meo sociato, et his quos antea miseramus adjunctis, consortem illis fratrem quoque meum Juliannm addentes episcopum. Quos ea moderatione universa, Domino auxiliante, credimus esse gesturos, ut quaecumque in quaerelam perturbationemque venerunt ad unitatem pacis et fidei, compressa omni dissensione revocentur; nec ullum in aliquorum cordibus sacerdotum vel Nestorianae vel Eutychianae impietatis vestigium relinquatur: quoniam catholica fides, quam instruente nos Spiritu Dei per sanctos Patres a beatis apostolis didicimus et docemus, neutrum subrepere permittit errorem gloriosissime 1062 imperator. Si quid ergo morborum, si quid est vulnerum quod sincera possit correctione curari, ut ad veram sanitatem revocetur optamus. Quae tunc utique non erit dubia, nec cujusquam simplicitati deinceps nocitura, si nullis se excusationibus voluerit obumbrare; cum abolitionem peccati non obtineat nisi vera confessio. Quia vero quidam de fratribus, quod sine dolore non dicimus, contra turbines falsitatis non valuere catholicam tenere constantiam, praedictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit praesidere. Certus sum enim quod absque odio et gratia ibidem ab his quibus hoc commisimus laboretur, ut cum solius haereticae impietatis excidio, in omnibus Ecclesiis Dei veritas regnet et charitas. Data octavo kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

Philip Schaff and Henry Wace (eds.), New York: Christian Literature Publishing Co., 1890-1900. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, Second Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.