Denz.-U. 798
Disponuntur autem ad ipsam iustitiam [can 7 et 9], dum excitati divina gratia et adiuti, fidem ex auditu [Rom 10, concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt [can. ad], atque illud in primis, a Deo iustificari impium per gratiam eius, «per redemptionem, quae est in Christo Iesu [Rom, 24]; et, dum peccatores se esse intelligentes, a divinae iustitiae timore, quo utiliter concutiuntur [can. ad considerandam Dei misericordiam se convertendo in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tanquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem [can.9], hoc est per eam poenitentiam, quam ante baptismum agi oportet [cf Act 2, 38]: denique dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata. De hac dispositione scriptum est: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit-) [Hebrii,6], et: «Confide fili, remittuntur tibi peccata tua» [Mt 9, 2; Mc 2, et: «.Timor Domini expellit peccatum> [Eccli, 27], et: «.Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti [Act 2 38, et: <Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare, quaecunque mandavi vobis [Mt28,i9]; denique: «Praeparate corda vestra Domino-i> [iRg7,3].