Denz.-U. 799

Hanc dispositionem seu praeparationem iustificatio ipsa consequitur, quae non est sola peccatorum remissio [can. 11], sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex iniusto sit iustus, et ex inimico amicus, ut sit /heres secundum spem vitae aeternae [Tit 3, 7]. Huius iustificationis causae sunt, finalis quidem: gloria Dei et Christi ac vita aeterna, efficiens vero: misericors Deus, qui gratuito /2/// et sanctificat 1 Cor 6, 11] signans et ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae [Eph 1, 18sq]; meritoria autem: dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster Iesus Christus, qui cum essemus inimici [cf. Rom 5, 10], propter nimiam caritatem, qua dilexit nos [Eph 2, 4], sua sanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit [can.io], et pro nobis Deo Patri satisfecit; instrumentalis item: sacramentum baptismi, quod est sacramentum fidei, sine qua nulli unquam contigit iustificatio; demum unica formalis causa est iustitia Dei, non qua ipse iustus est, sed qua nos iustos facit [can.ioetiij, qua videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo reputamur, sed vere iusti nominamur et sumus, iustitiam in nobis recipientes unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis, prout vult [Cor1, 11], et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 269.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.