Expositions on the Book of Psalms 33

sant'Agostino d'Ippona (354–430 d.C.) · Enarrationes in Psalmos · PL 36, 67–1027

33.1 Psalm XXXIII PL 36, 300

1. “Rejoice in the Lord, O ye righteous:” rejoice, O ye righteous, not in yourselves, for that is not safe; but in the Lord. “For praise is comely to the upright” (ver. 1): these praise the Lord, who submit themselves unto the Lord; for else they are distorted and perverse.

Psalmus iste nihil quidem obscurum et quod expositore indigeat, videtur habere in textu suo: titulus autem ejus intentos facit, et pulsantes desiderat. Sed quemadmodum hic scriptum est, quia beatus vir qui sperat in eum: speremus omnes quod pulsantibus aperturus est. Non enim hortaretur nos ut pulsaremus, si nollet aperire pulsantibus . Si enim aliquando contingit, ut qui disponebat semper claudere, taedio compulsus ad manum pulsantis contra dispositionem suam surgat et aperiat, ne diu pulsantem patiatur : quanto magis sperare debemus citius aperturum illum qui ait: Pulsate, et aperietur vobis? Pulso ego nunc intentione cordis ad Dominum Deum, ut dignetur nobis hoc mysterium revelare: pulset mecum et Charitas Vestra intentione audiendi, et humilitate orandi pro nobis. Est enim, quod fatendum est, arcanum et grande mysterium.

33.2 PL 36, 300

2. “Praise the Lord with harp:” praise the Lord, presenting unto Him your bodies a living sacrifice. “Sing unto Him with the psaltery for ten strings” (ver. 2): let your members be servants to the love of God, and of your neighbour, in which are kept both the three and the seven commandments.

Sic enim se habet titulus Psalmi: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Quaerimus in Scripturis secundum res gestas, quae nobis de David conscriptae sunt, quando sit factum: quemadmodum invenimus titulum psalmi: Cum fugeret David a facie Abessalon filii sui . Legimus enim in Regnorum libris et invenimus quando David fugeret a facie filii sui Abessalon : et verissimum est, quia contigit, et quod contigit scriptum est; et quamvis titulus psalmi in mysterio sic scriptus sit, tamen ductus est de re quae gesta est. Sic credo et quod hic scriptum est, Cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit, scriptum esse in Regnorum libris, ubi omnia nobis scripta sunt quae pertinent ad res gestas David: sed non invenimus hoc, et tamen aliquid invenimus unde appareat hoc esse tractum. Nam scriptum est quia cum fugeret David persecutorem Saül, contulit se ad Achis regem Geth, id est ad regem cujusdam gentis vicinae regno Judaeorum: ibi latitabat, ut persecutionem Saülis evitaret. Recens autem erat gloria ejus, unde pro benefacto meruit invidiam, quando Goliam interfecit, et in una pugna gloriam securitatemque regni et regi et populo comparavit. Saül autem cum provocante Golia aestuaret, prostrato Golia hostis esse coepit ei, per cujus manum hostem necaverat, et invidit gloriae David: maxime quia populus in exsultatione constitutus, et choro jam facto mulieres cantaverunt gloriam David, quod Saül percussisset in millibus, et David in denis millibus. Hinc ille commotus, quod coeperat habere majorem gloriam per unam pugnam puer, et jam in laudibus omnium regi praeponebatur, ut se habet pestilentia livoris et superbia saeculi, invidere coeperat, et persequi. Tunc ille se, ut dixi, contulerat ad regem Geth, qui vocabatur Achis. Suggestum est autem regi ipsi, quod illum apud se haberet, qui magnam gloriam habere coeperat in populo Judaeorum, et dictum est illi: Nonne iste est David, cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saül percussit in millibus, et David in denis millibus? Si autem propter hanc gloriam invidere illi coeperat Saül, nonne metuendum erat David, ne et ille rex ad quem confugerat, vellet opprimere eum, quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret? Timuit et illum, et, sicut scriptum est, mutavit vultum suum coram ipsis, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae discurrebant super barbam ejus. Vidit eum rex ille apud quem latebat, et ait suis: Utquid mihi arreptitium istum adduxistis? numquidnam intraturus est in domum meam? Et sic illum dimisit projiciens illum: et recessit inde David incolumis per istam figurationem furoris . Pro ista ergo figuratione furoris videtur ad ipsam historiam pertinere quod hic scriptum est: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum, et abiit. Sed ille Achis erat, non Abimelech. Nomen enim solum non videtur convenire: nam res gesta prope ipsis verbis pariter designata est in Psalmis, quibus scripta est in Regnorum libro. Ideo magis movere nos debet ad quaerendum sacramentum, quia nomen mutatum est. Nam neque illud sine causa factum est, quamvis sit factum; sed quia aliquid figurabat: neque hoc sine causa scriptum est, et nomine commutato.

33.3 PL 36, 301

3. “Sing unto Him a new song:” sing unto Him a song of the grace of faith. “Sing skilfully unto Him with jubilation” (ver. 3): sing skillfully unto Him with rejoicing.

Videtis certe, fratres, profunditatem sacramentorum. Si non est in mysterio, quod a puero Golias occisus est; non est in mysterio, quia immutavit vultum suum, et affectabat, et tympanizabat, et cadebat ad ostia civitatis et ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Unde fieri potest ut non hoc aliquid significaret? quando quidem aperte dicit Apostolus: Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Si nihil significat manna, de quo dicit Apostolus: Et cibum spiritualem manducaverunt: si nihil significat quod divisum est mare, et per medium ductus est populus, ut evaderent persecutionem Pharaonis, cum dicat Apostolus: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari: si nihil significat quod percussa petra aqua profluxit, cum dicat Apostolus: Petra autem erat Christus : si ergo illa nihil significant, quamvis sint gesta: si nihil denique significant duo filii Abrahae nati secundum ordinem nascendi hominum, et tamen ipsos duos filios duo Testamenta appellat Apostolus, Vetus et Novum, et dicit: Haec sunt duo Testamenta, quae sunt in allegoria : si ergo illa nihil significant, quae videtis auctoritate apostolica in mysterio futurarum rerum gesta esse; debemus arbitrari nihil significare etiam hoc quod vobis ex libro Regnorum de David paulo ante narravi. Non ergo nihil significat, et quod nomen mutatum est, et dictum est coram Abimelech.

33.4 PL 36, 302

4. “For the Word of the Lord is right:” for the Word of the Lord is right, to make you that which of yourselves ye cannot be. “And all His works are done in faith” (ver. 4): lest any think that by the merit of works he hath arrived at faith, when in faith are done all the works which God Himself loveth.

Intendite mecum. Omnia enim quae dixi modo, quasi ad manum pertinent pulsantis, nondum apertum est. Pulsavimus, cum ista diceremus; pulsastis et vos, cum ista audiretis: adhuc pulsemus orando, ut Dominus aperiat nobis. Nominum hebraeorum habemus interpretationem: non defuerunt docti viri, qui nobis nomina ex hebraeo in graecam linguam, et inde in latinam transferrent. Consulentes ergo nomina ista, invenimus interpretari Abimelech, Patris mei regnum; et interpretari Achis, Quomodo est. Haec nomina attendamus, inde incipit nobis aperiri pulsantibus. Si quaeris, Quid est Achis? respondetur, Quomodo est. Quomodo est, verbum est admirantis, et non intelligentis. Abimelech, Patris mei regnum: David, Manu fortis. In figura Christi David, sicut Golias in figura diaboli: et quod David prostravit Goliam, Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei.

33.5 PL 36, 302

5. “He loveth Mercy and Judgment:” for He loveth Mercy, which now He showeth first; and Judgment, wherewith He exacteth that which He hath first shown. “The earth is full of the Mercy of the Lord” (ver. 5): throughout the whole world are sins forgiven unto men by the Mercy of the Lord.

Erat autem, ut nostis, sacrificium Judaeorum antea secundum ordinem Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio: nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui Evangelium legerunt, quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe terrarum. Proponite ergo vobis ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec . De quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec? De Domino nostro Jesu Christo. Quis erat Melchisedec? Rex Salem. Salem civitas fuit antea, illa quae postea, sicut docti prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam ibi regnarent Judaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedec, qui scribitur in Genesi Sacerdos Dei excelsi . Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Lot de manu persequentium, et prostravit eos a quibus ille tenebatur, et liberavit fratrem: post liberationem fratris occurrit ei Melchisedec. Et tantus erat Melchisedec, a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum, et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Videte quid protulit, et quem benedixit. Et dictum est postea: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. David hoc in Spiritu dixit longe post Abraham: temporibus autem Abrahae fuit Melchisedec. De quo alio dicit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, nisi de illo cujus nostis sacrificium?

33.6 PL 36, 303

6. “By the Word of the Lord were the heavens made firm:” for not by themselves, but by the Word of the Lord were the righteous made strong. “And all the strength of them by the Breath of His Mouth” (ver. 6). And all their faith by His Holy Spirit.

Sublatum est ergo sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Ergo mutavit nescio quis vultum suum. Quis est iste nescio quis? Non sit nescio quis: notus est enim Dominus noster Jesus Christus. In corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum ? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Ecce cibus sempiternus: sed manducant Angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes Spiritus, et manducantes saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans: sed quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per humilitatem mammillae et lactis succum, de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos Sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Videte ergo humilitatem: quia panem Angelorum manducavit homo, ut scriptum est, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo : id est, Verbum illud quo pascuntur Angeli sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Saginantur illo Angeli: sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem Angelorum homo, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis : ut jam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium. Quia mutavit vultum suum coram Abimelech, id est coram regno patris. Regnum enim patris, regnum erat Judaeorum. Quomodo regnum patris? Regnum David, regnum Abrahae. Nam regnum Dei Patris, magis Ecclesia quam populus Judaeorum: sed secundum carnem regnum patris populus Israel. Dictum est enim: Et dabit ei Deus sedem David patris ejus . Demonstratur ergo secundum carnem pater Domini esse David: secundum divinitatem autem Christus non filius, sed Dominus David. Judaei vero Christum secundum carnem norunt, secundum divinitatem non norunt. Ideo fecit illis quaestionem, et dixit: Cujus filium esse dicitis Christum? Et responderunt: Filium David. Et ille: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, ubi ait: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et non potuerunt illi respondere : quia non noverant in Domino Christo, nisi quod videbatur oculis, non quod corde intelligebatur. Si autem intus haberent oculos sicut habebant foris, ex eo quod foris videbant intelligerent filium David; ex eo quod intus intelligebant, intelligerent Dominum David.

33.7 PL 36, 304

7. “He gathereth the waters of the sea together as into a bottle:” He gathered the people of the world together, to confession of mortified sin, lest through pride they flow too freely. “He layeth up the deep in storehouses” (ver. 7): and keepeth in them His secrets for riches.

Mutavit ergo vultum suum coram Abimelech. Quid est, coram Abimelech? Coram regno patris. Quid est, Coram regno patris? Coram Judaeis. Et dimisit eum, et abiit. Quem dimisit? Ipsum populum Judaeorum dimisit, et abiit. Quaeris modo Christum apud Judaeos, et non invenis. Unde dimisit et abiit? Quia mutavit vultum suum. Haerentes enim illi sacrificio secundum ordinem Aaron, non tenuerunt sacrificium secundum ordinem Melchisedec ; et amiserunt Christum, et coeperunt eum habere Gentes, quo non miserat ante praecones. Nam ad illos praecones miserat, ipsum David, Abraham, Isaac et Jacob, Isaiam, Jeremiam, et caeteros Prophetas miserat, et pauci inde cognoverunt, et ipsi pauci in comparatione pereuntium: nam multi erant. Millia enim legimus fuisse. Scriptum enim est: Reliquiae salvae fient . Sed quaeris modo circumcisos christianos, et non invenis. Erant autem de circumcisione recentibus temporibus fidei multa millia christianorum. Quaeris modo, et non invenis. Merito non invenis. Mutavit enim vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Et coram Achis mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Ideo enim mutata sunt nomina, ut ad mysterii significationem nos excitaret mutatio nominum: ne putaremus non narrari aut commemorari in Scripturis Psalmorum, nisi quod in libris Regnorum gestum invenitur, et non ibi quaereremus figuras futurorum, sed tanquam res gestas acciperemus. Cum ergo nomina mutantur, quid tibi dicitur? Clausum est hic aliquid; pulsa, noli haerere in littera; quia littera occidit: sed desidera spiritum; spiritus enim vivificat : intellectus spiritualis credentem salvum facit.

33.8 PL 36, 305

8. “Let all the earth fear the Lord:” let every sinner fear, that so he may cease to sin. “Let all the inhabitants of the world stand in awe of Him” (ver. 8): not of the terrors of men, or of any creature, but of Him let them stand in awe.

Quomodo ergo dimisit Achis regem, attendite, fratres. Achis dixi interpretari, Quomodo est. Recordamini Evangelium: quando loquebatur Dominus noster Jesus Christus de corpore suo, ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam: caro enim mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est . Et discipuli ejus qui eum sequebantur, expaverunt, et exhorruerunt sermonem, et non intelligentes putaverunt nescio quid durum dicere Dominum nostrum Jesum Christum, quod carnem ejus quam videbant, manducaturi erant, et sanguinem bibituri: et non potuerunt tolerare, quasi dicentes, Quomodo est? Error enim et ignorantia et stultitia in persona regis Achis. Ubi enim dicitur, Quomodo est, non intelligitur: ubi non intelligitur, tenebrae ignorantiae sunt. Erat ergo in illis regnum ignorantiae, quasi rex Achis: id est, regnum erroris eis dominabatur. Ille autem dicebat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum. Quia mutaverat vultum suum, quasi furor iste et insania videbatur, dare carnem suam manducandam hominibus, et bibendum sanguinem. Ideo quasi insanus putatus est David, quando dixit ipse Achis: Arreptitium hunc mihi adduxistis. Nonne videtur insania, Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Et dicens, Quicumque non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, quasi insanire videtur. Sed regi Achis insanire videtur, id est stultis et ignorantibus. Ideo dimisit eos et abiit: fugit de corde eorum intellectus, ne eum possint comprehendere. Et quid dixerunt illi? Quasi, Quomodo est, quod interpretatur Achis. Dixerunt enim: Quomodo potest hic nobis dare manducare carnem suam ? Arreptitium putabant Dominum, et nescire quid loqueretur, et insanire. Ille autem qui noverat quod dicebat in illa mutatione vultus sui, et quasi furore et insania, sacramenta praedicabat, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis.

33.9 PL 36, 305

9. “For He spake, and they were made:” for no other one made those things which are to fear; but He spake, and they were made. “He commanded, and they were created” (ver. 9): He commanded by His Word, and they were created.

Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia tympanizabat. Non sine causa dictum est, Procidebat ad ostia portae: non sine causa dictum est, Et salivae decurrebant super barbam ejus: non frustra dicta sunt. Mercede intelligentiae diuturnus sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Judaeos ipsos, coram quibus ille mutavit vultum suum, et dimisit eos, et abiit, hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem, ut intelligamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia . Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est? Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos peccatum superbiae perduxerat, humiliavit se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur: dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut animam suam poneret pro ovibus suis . Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum, et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus: ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad ostia civitatis.

33.10 PL 36, 306

10. “The Lord bringeth the counsel of the heathen to nought;” of them that seek not His Kingdom, but kingdoms of their own. “He maketh the devices of the people of none effect:” of them that covet earthly happiness. “And reproveth the counsels of princes” (ver. 10): of them that seek to rule over such peoples.

Et ferebatur in manibus suis. Hoc vero, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram. non invenimus; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum . Ferebat enim illud corpus in manibus suis. Ipsa est humilitas Domini nostri Jesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus. Ad ipsam nos hortatur, fratres, ut vivamus, id est humilitatem ejus imitemur: ut percutiamus Goliam, et tenentes Christum vincamus superbiam. Procidebat enim ad ostia portae. Quid est, Procidebat? Ad humilitatem se ipse dejiciebat. Quid est, ad ostia portae? Ad initium fidei, quo salvi efficimur. Nemo enim incipit nisi ab initio fidei, sicut dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Venturi sumus facie ad faciem; sicut scriptum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Videbimus: quando? Cum ista transierint. Audi etiam Paulum apostolum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . Antequam ergo videamus facie ad faciem Verbum, quod vident Angeli, opus nobis est adhuc ostiis portae, ad quae procidit Dominus, humilians se usque ad mortem.

33.11 PL 36, 307

11. “But the counsel of the Lord standeth for ever;” but the counsel of the Lord, whereby He maketh none blessed but him that submitteth unto Himself, standeth for ever. The thoughts of His Heart to all generations” (ver. 11): the thoughts of His Wisdom are not mutable, but endure to all generations.

Quid est quod salivae decurrebant super barbam ejus? In hoc enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit eum, et abiit. Non intelligentes dimisit. Ad quos abiit? Ad Gentes. Ergo nos intelligamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tanquam infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in barba intelligitur. Salivae igitur decurrentes super barbam ejus, quid sunt, nisi verba infirma virtutem ejus tegentia? Intellexit, ut arbitror, Sanctitas Vestra titulum psalmi hujus. Si velimus jam Psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de cordibus vestris. Titulum psalmi hujus exposuerimus in nomine Domini nostri Jesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam Psalmi textum libenter audiatis.

33.12 PL 36, 129

12. “Blessed is the nation whose God is the Lord:” one nation is blessed, belonging to the heavenly city, which hath not chosen save the Lord for their God: “And the people whom He hath chosen for His own inheritance” (ver. 12): and which not of itself, but by the gift of God, hath been chosen, that He by possessing it may not suffer it to be uncared for and miserable.

33.13 PL 36, 129

13. “The Lord looketh from Heaven; He beholdeth all the sons of men” (ver. 13). From the souls of the righteous, the Lord looketh mercifully upon all who would rise to newness of life.

33.14 PL 36, 129

14. “From His prepared habitation:” from His habitation of assumed Humanity, which He prepared for Himself. “He looketh upon all the inhabitants of the earth” (ver. 14): He looketh mercifully upon all who live in the flesh, that He may be over them in ruling them.

33.15 PL 36, 129

15. “He fashioneth their hearts singly:” He giveth spiritually to their hearts their proper gifts, so that neither the whole body may be eye, nor the whole hearing; but that one in this manner, another in that manner, may be incorporated with Christ. “He understandeth all their works” (ver. 15). Before Him are all their works understood.

33.16 PL 36, 129

16. “A king shall not be saved by much strength:” he shall not be saved who ruleth his own flesh, if he presume much upon his own strength. “Neither shall a giant be saved by much strength” (ver. 16): nor shall he be saved whoever warreth against the habit of his own lust, or against the devil and his angels, if he trust much to his own might.

33.17 PL 36, 129

17. “A horse is a deceitful thing for safety:” he is deceived, who thinketh either that through men he gaineth salvation received among men, or that by the impetuosity of his own courage he is defended from destruction. “In the abundance of his strength shall he not be saved” (ver. 17).

33.18 PL 36, 129

18. “Behold, the Eyes of the Lord are upon them that fear Him:” because if thou seek salvation, behold, the love of the Lord is upon them that fear Him. “Upon them that hope in His mercy” (ver. 18): that hope not in their own strength, but in His mercy.

33.19 PL 36, 129

19. “To deliver their souls from death, and to keep them alive in famine” (ver. 19). To give them the nourishment of the Word, and of Everlasting Truth, which they lost while presuming on their own strength, and therefore have not even their own strength, from lack of righteousness.

33.20 PL 36, 129

20. “My soul shall be patient for the Lord:” that hereafter it may be filled with dainties incorruptible, meanwhile, whilst here it remaineth, my soul shall be patient for the Lord. “For He is our Helper and Defender” (ver. 20): our Helper He is, while we endeavour after Him; and our Defender, while we resist the adversary.

33.21 PL 36, 129

21. “For our heart shall rejoice in Him:” for not in ourselves, wherein without Him there is great need; but in Himself shall our heart rejoice. “And we have trusted in His holy Name” (ver. 21); and therefore have we trusted that we shall come to God, because unto us absent hath He sent, through faith, His own Name.

33.22 PL 36, 129

22. “Let Thy mercy, O Lord, be upon us, according as we have hoped in Thee” (ver. 22): let Thy mercy, O Lord, be upon us; for hope confoundeth not, because we have hoped in Thee.

Philip Schaff (ed.), Buffalo/New York: Christian Literature Publishing Co., 1886-1889. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, First Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.